A.D. 963 x 975. (Dunstan), archbishop, to Westminster Abbey; grant of 20 hides (mansae) at Hendon, Middx, purchased from Æthelwold, bishop of Winchester, and Wulfnoth, brother of Sigered, for respective payments of 60 and 20 pounds. Latin

Archive:

Westminster

MSS:

1. London, Westminster Abbey, W. A. Muniment Book 11, f. 121r (s. xiv)

Printed:

B, 1263

Comments:

Brooke and Keir 1975, p. 369, dubious; Harvey 1977, p. 352; Gelling, ECTV, no. 227, spurious

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • Telligraphus sancti Dunstani archiepiscopi de terra in Hendone . Nihil in hoc seculo prolixa felicitate perfruitur , nihil diuturna dominatione potitur , nihil quod non ad fatalem vitæ terminum veloci cursu calcetenus tendatur , et ideo sic nobis mundanarun rerum commoda sunt possidenda , simulque perfruenda , ut tamen æternæ patriæ emolumentis numquam fraudemur . Quod dominus archipræsul , pervigili perpendens intentione , postquam cum dignis moribus undecumque comprobatum in pontificalis officii sedem divina gratia subthronizasset , proposuit integro mentis affectu quaque orbis Albionici distenditur sinus , genti Angligenæ consultum ire , præcipue cænobialia redintegrare loca , et regularis mores conversationis instituere et possessiones diutius exteras effectas divina suffragante clementia usurpare , et donata et hactenus indonata proprio locupletare suppellectili . Ex quibus cænobiis unum sancti Petri principis apostolorum amænissimum , quod videicet accolæ ludibundo vocitant onomate Westmynstre , a sublimissimo rege Anglorum Eadgaro centeno bisdeno bizanteo emerat aureo , quamvis adhuc omni ecclesiastico vacuum honore , sicut gnari tum noverant et ignari . Quod acceptum præfatus dominus variis perornavit donariis , emptis in circuitu villulis ex quibus unam quam Mediterranei Saxones nominant Hendun , bis denis ut existimant existentem mansis , ab Athelwoldo Wintoniensis æcclesiæ præsule sexagenis a Wulfnotho fratre Sigerædi quaterdenis comparavit libris , ad hoc tantum ut præfatæ terræ particula cum omni usu fructuario , scilicet campi , prati , nemorisque prædicto semper subdatur monasterio . Si quis vero contra hæc tam inlustris viri personæ decreta , vel in huius telluris vel quarumlibet aliarum particularum donatione , quas in honore sancti Petri sæpedicto monasterio sua adquisivit pecunia , moliri machinetur et sacra presentis scedulæ scita prævaricari præsumpserit , sciat sibi januam cæli obseratam , cujus claves Petrus creditur habere , et ante terribilem divinæ majestatis thronum cum prævaricatoribus præceptorum domini lugubri dampnationis judicio perculsurum .