S:
K:
B:
S 1428a
A.D. 680. Decree of Archbishop Theodore respecting the division of the bishoprics. Latin
Archive:
Winchester, Old Minster
MSS:
1. London, British Library, Add. 15350, f. 112r (s. xii med.)
Printed:
K, 991; Thorpe, pp. 7-9; HS, pp. 152-3; B, 53
Printed and Translated:
Cubitt 1999, pp. 1245-8
Comments:
Cubitt 1999, examines circumstances of forgery; suggests made at Canterbury under Archbishop Wulfred in the early ninth century; HS, p. 152, spurious; Rumble 1982, pp. 164-5
Show all data
- Metadata
Old Text
- De auctoritate duorum Metropolitanum Dorovernia et Eboriaca civitatibus . + Regnante inperpetuum Deo et domino nostro Jhesu Christo qui cælestia simul et terrestria imperio patris cuncta quæ1 sancti spiritus gratia in æquitate disponit . atque per ejusdem Dei prædestinationem hoc synodus congregatum fuerat in loco celeberrimo ubi nominatur He∂feld . Anno vero dominicæ incarnationis . d.c . lxxx . indictio . ix . præsidente autem Theodoro gratia Dei episcopo cæterisque episcopis et Dei sacerdotibus per universam Britanniam pariter cum regibus Anglorum Ægfrido regi Humbronentium et Athelredo regi Marcentium cum consensu Halduulfi regi. AesterAnglorum atque Clotherio regi Cantuariorun . de multis necessitatibus tractantes maxime de statu æcclesiarum Dei . quorum ab olitanis temporibus in primordia Christianitatis tocius Britanniæ constituta atque firmata noscuntur . quomodo vel qualiter secundum normam rectitudinis his temporibus vel futuris ad servandum disposuimus cum communi consilio omnium nostrorum regum episcoporum vel etiam tocius gentis Anglorum hanc discretionem statuimus atque decrevimus . nostrisque successoribus id ipsum in posterum præcipimus huic duobus metropolitanis a primitibus locis quæ sunt universæ Britanniæ capita constituta . prima ut in Dorovernia civitate principali honor archiepiscopi et indumento paleg habeatur . sicut arcbiepiscopo Augustino priscis jam temporibus at nunc usque detenta est . a sui juris ditioni per singula loca . xii . episcopi seu omnis nationes Anglorum et Brittonum in australis partibus usque ad confinia Nor∂anhumbrorum . Alia vero in Eboraica civitate fundata similiterque sui juris dicioni . xii . episcopi semper in futurum subjugati . et partes aquilonales sicut disposuit prædecessoribus nostris pater noster Gregorius illis duobus sedibus ad servandum imperpetuum . Ut ex illis præmemoratis civitatibus omnis ordo æcclesiastici officii servatur atque inde ministratur tam ordinacio episcoporum vel etiam unccio regum : Quamque canonicas instituciones quæ suis exhortacionibus et assiduis sollicitudinibus ad regimen Christianitatis pertineant . Et nunc ergo iterum ad memoriam retracti per dominum apostolicum Agathonem papam ita inrefragibilis et inviolabilis a nobis nostrisque successoribus utrorumque prænominatorum civitatum perpetuo stabilitate firmavi . Si quis uero quod non optamus obstinata contumacia his salubris statutis obpugnando contraire temptaverit . quisquis ille sit sciat canonica subjacere sentencia , et a synodali huius communione esse damnatum . vel a participatione corporis et sanguinis domini nostri Jhesu Christi separatum. + Ego [Ægfridus]2 rex Humbrensium his synodalibus et canonicis constitutis consentiens subscribo ; + Ego [Æ∂elredus]2 rex Merciorum his synodalibus et canonicis constitutis consentiens subscribo ; + Ego Alduulf rex ÆstrAnglorum his synodalibus et canonicis constitutis consentiens subscribo ; + Ego [Clo∂erius]2 rex Cantuariorum his synodalibus et canonicis constitutis consentiens subscribo ; + Ego Theodorus gratia Dei Archiepiscopus Britanniæ et civitatibus Doroverniæ consentiens subscribo ; 1 For cunctaque (?) 2 Kemble; names omitted, with space left, MS.