A.D. 794 (Wyndingesley). Beorhtric, king of Wessex, to Wigferth, præfectus; grant of 10 hides (cassati) on the river Parret, Somerset. Latin with bounds

Archive:

Athelney

MSS:

1. Bath, Downside Abbey, Phillips MS 4810, pp. 84-88 (s. xviii)

Printed:

Finberg, ECW, no. 398 (pp. 118-20)

Translated:

Bates, Two Cartularies, pp. 144-5

Comments:

Finberg, ECW, no. 398, authentic basis; Brooks 1971, pp. 80-1, modernized and corrupt but cf. verbal similarities to S 245, 255; Stenton 1971, p. 583 n. 1, note of reservation clause; Scharer 1982, p. 47 n. 142, dubious; Abels 1988, pp. 55-6, 230-1 nn. 84 & 85; Edwards 1988, pp. 263-4, substantially genuine

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • Charta Breorhtrici Regis facta Wigfrutho de Terra in Hamme Regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo, nec non et hoc saeculum pulchro moderamine dispensanti, omnia tamen quae in hoc mundo ad solatium data sunt temporalia sunt, ea vero quae in regno caelestis vitae justis promissa sunt sine fine permanebunt. Idcirco sapientes quique et providi caelestia et mansura praemia magna ope consequi nituntur. Quapropter Ego Breorhtric Rex istius Provincialis, pro salute animae meae, et expiatione delictorum meorum, aliquam terrae partem, id est decem cassatos in aquilonari plaga fluminis Pedride Wigfrutho Praefecto meo dilectissimo lubens admodum largior, qui indefessis viribus in nostra voluntate diu humiliter et diligenter laboravit. Ita et nunc et semper, Deo adjuvante vitaque comite, eum fecisse credimus. Quamobrem huius munificentiae donationem hac conditione roborare confirmo, ut tenendi, et donandi, si placet, aut etiam relinquendi, post obitum suum cuicunque voluerit haeredi, liberam habeat potestatem. Terra enim haec hiis confinibus in circuitu designatur. Ab Oriente habet terminum in orientalem plagam agri illius quem accolae Ham vocitant. Deinde ad meridiem vergit in unum aquosum locum qui a notis Swanmore vocitatur. Item a loco [blank in MS.] ad septentrionem terminus tendit usque in rivulum lutosum quem homines loci illius Holobrouk appellant. Et deinde ad occidentem confinium respicit in unum tumulum, in cujus summitate lapis infixus est, et ideo Stanborw dicitur. Tunc ab illo tumulo in australem ripam laticis quae Bradanflot vocatur. Et deinde in quendam paludosum rivulum, et ex ipso in septentrionem usque fossam quae Candeldich nominatur. Et tunc juxta unum sulcum in tres lapides, et sic in quandam viam exiguam vergentem in occasum. Et deinde in aquilonem ad unum lapidem, et ex illo lapide per septentrionem littoris confinium in foveas perspicuas quae sunt Chalceat. Et ex ipsis foveis per summitatem loci in arborem fructuosum, id est, Perie. Et tunc ad occidentem juxta viam Publicam usque Lignum quos et ipsi barlotes Trow vocitant. Deinde a meridie vergit juxta unum rivulum usque in paludem fluminis Petdride [sic]. Scripta est enim haec Sedula Privilegii anno Incarn' Xti 794 in loco qui dicitur Wyndingesley coram idoneis Testibus, et a Stipulatoribus nominatim designatis atque infra notatis. Ego Breorhtricus Rex hanc donationem meam manu propria + signo Dominico roborans confirmo. Ego quoque Breorhtricus ad augmentum huius Donationis, et ad Eleemosynam animae meae, et huic loco atque possessori hoc privilegium, consentientibus Episcopis et cunctis Principibus meis, libentissime largior, ut libertatem habeat omnium fiscalium negotiorum et operum Regalium, et omnium rerum quae ad Villam Regiam pertinent, nisi aquam [sic] expeditione sola, quam omnes Comites ad tutelam totius Provinciae, et maxime Ecclesiarum Dei, adire debent, etc.