S:
K:
B:
S 338a
A.D. 948 for 868 (Sutton Courtenay, Berks.). Æthelred, king of Wessex, to Cuthred, his minister; grant of 5 hides (cassati) at Balking, Berks. Latin
Archive:
Abingdon
MSS:
1. London, British Library, Cotton Claudius B. VI, ff. 36v-37r (s. xiii in.)
Printed:
K, 1165; Stevenson, Chron. Abingdon, i. 139-41; B, 873; Pierquin, Recueil, pt 3, no. 113; Kelly, Abingdon, no. 16
Comments:
Stevenson 1914, p. 694 n. 32, spurious; Robinson 1921, p. 43, a 9th-century charter mistakenly attributed to Eadred; PN Berks., ii. 350-1, 424, on place-names; Gelling, ECTV, no. 27, authentic basis; Whitelock, EHD, p. 374, cited; Keynes 1988, p. 185 n. 3; Keynes 1994b, pp. 1123-31, esp. pp. 1130-1, authentic, perhaps drafted by royal scribe; Kelly, Abingdon, no. 16, authentic. The donor's name was spelled Æ∂ered, leading to confusion with King Eadred. The date was altered in the MS by a later revisor
Show all data
- Metadata
Text
- Regnante in perpetuum Domino nostro Iesu Christo. Omnia que uidentur temporalia sunt, que autem non uidentur eterna sunt. Ideo caducis et uanis rebus eterna et iugiter permansura gaudia celestis patrie magnopere mercanda sunt. Quapropter ego Æðred gratia Dei occidentalium Saxonum rex pro remedio anime mee aliquam partem terre iuris mei meo ministro Cuðredo in perpetuam hereditatem libenter largitus sum, id est .v. cassatos in loco qui appellatur Bedalacinge, hoc est ut habeat atque possideat prefatam terram cum omnibus utilitatibus ad eam pertinentibus, campis, pratis, pascuis, quamdiu omnipotens Deus uoluerit ut hic ista uita demoratus fuerit, et post finem uite illius heredi cuicumque placuerit liberam habeat donandi uel concedendi potestatem. Terra autem predicta secura et inmunis permaneat ab omni regali seruitio et omnium secularium seruitute, nisi expeditione et pontis faccione et arcis munitione. Si quis hanc meam donationem augere et amplificare uoluerit, augeat Deus bona illius hic et in futuro. Si uero quis frangere uel mutare presumserit, noscat se ante tribunal eterni iudicis in die iudicii rationem redditurum, nisi ante satisfactionem emendauerit. Scripta est autem hec scedula anno ab incarnatione Christi .dccccxlviii. in loco qui appellatur Suðtun, istis testibus consentientibus quorum nomina infra scripta uidentur esse. + Ego Æðered rex consensi. + Ego Æþeluulf dux consensi. + Ego Beorhtferd filius regis consensi. + Ego Heremod presbyter. + Ego Milred minister consensi. + Ego Cunlaf minister consensi. + Ego Æþelwulf minister consensi. + Ego Ælfred minister consensi. + Ego Æscred minister consensi. + Ego Cuneheah minister consensi. + Ego Ceolberht minister consensi. + Ego Mucel minister consensi. + Ego Heahwulf minister consensi. + Ego Weohthelm minister consensi. + Ego Cyneferð minister.
- Metadata
Old Text
- Rubric: Carta de Bedelakinges. Regnante in perpetuum Domino nostro Iesu Christo. Omnia que uidentur temporalia sunt, que autem non uidentur eterna sunt. Ideo caducis et uanis rebus eterna et iugiter permansura gaudia celestis patrie magnopere mercanda sunt. Quapropter ego Æ∂red gratia Dei occidentalium Saxonum rex pro remedio anime mee aliquam partem terre iuris mei meo ministro Cu∂redo in perpetuam hereditatem libenter largitus sum, id est .v. cassatos in loco qui appellatur Bedalacinge, hoc est ut habeat atque possideat prefatam terram cum omnibus utilitatibus ad eam pertinentibus, campis, pratis, pascuis, quamdiu omnipotens Deus uoluerit ut hic ista uita demoratus fuerit, et post finem uite illius heredi cuicumque placuerit liberam habeat donandi uel concedendi potestatem. Terra autem predicta secura et inmunis permaneat ab omni regali seruitio et omnium secularium seruitute, nisi expeditione et pontis faccione et arcis munitione. Si quis hanc meam donationem augere et amplificare uoluerit, augeat Deus bona illius hic et in futuro. Si uero quis frangere uel mutare presumserit, noscat se ante tribunal eterni iudicis in die iudicii rationem redditurum, nisi ante satisfactionem emendauerit. Scripta est autem hec scedula anno ab incarnatione Christi .dccccxlviii. in loco qui appellatur Su∂tun, istis testibus consentientibus quorum nomina infra scripta uidentur esse. + Ego Æ∂ered rex consensi. + Ego Æˇeluulf dux consensi. + Ego Beorhtferd filius regis consensi. + Ego Heremod presbyter. + Ego Milred minister consensi. + Ego Cunlaf minister consensi. + Ego Æˇelwulf minister consensi. + Ego Ælfred minister consensi. + Ego Æscred minister consensi. + Ego Cuneheah minister consensi. + Ego Ceolberht minister consensi. + Ego Mucel minister consensi. + Ego Heahwulf minister consensi. + Ego Weohthelm minister consensi.