A.D. 938. King Athelstan to Æthelred, minister; grant of 5 hides (mansae) at Rimpton, Somerset. Latin with English bounds

Archive:

Winchester, Old Minster

MSS:

1. London, British Library, Add. 15350, f. 53r-v (s. xii med.)

Printed:

K, 1116; B, 730; Pierquin, Recueil, pt 3, no. 93

Comments:

Drögereit 1935, p. 370; Grundy, Somerset, pp. 102-5, on bounds; Finberg, ECW, no. 440, authentic; Hart 1970a, p. 21, 29 (no. 90), on rubric; authentic; Keynes 1980, pp. 24 n. 33, 44 n. 81, on rubric; on formulation; Costen 1985, on bounds; Costen 1991, p. 40, on Rimpton

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • ˝is is Rimtunes land boc ∂e Æˇelstan cing gebocode Æˇerede his ˇegne on ece yrfæ . Egregius agonista sermocinatus est in scripturis divinis . 'omnia quæ videntur temporalia sunt . quæ autem non videntur eterna' 1 . Idcirco superflua utentibus divinis sermo ut supra taxati sumus . terribiliter premonet ut huius seculi caduca contempnentes spiritaliaque imitantes celestia properemus ad regna . Quamobrem ego Æˇelstanus . desiderio regni celestis exardens favente superno numine basileus industrius Anglorum cunctarumque gentium in circuitu persistentium cuidam adoptivo fideli meo minstro Æˇæred vocitato ob illius amabile obsequium dignatus sum largiri . v . mansas agelluli . ibidem ubi vulgares prisco more mobilique relatione vocitant . æt Rimtune . et juxta dirivativis fluentium successibus . Higbroc . cum pratibus . pascuisque . necnon et silvis . silvarumque densitatibus . ut hæc prospere possideat ac æternaliter teneat . dum huius ævi fragilis cursum uti audebit . post se autem veluti affirmavimus cuicunque voluerit heredi derelinquat . ceu supradiximus in æternam hereditatem . Fiat etenim prefata terra ab omni servili jugo libera cum omnibus sibi rite pertinentibus . exceptis his tribus expeditione pontis arcisve coedificatione . Denique vero si quis nobis non optantibus nostrum hoc donum violari fraudulenter perpetrando consenserit ; Consideret hinc se die ultima judicii coram Deo rationem redditurum atque cum reprobis quibus dicitur . 'Discedite a me maledicti in ignem æternum' 2 . penis atrocibus se esse passurum si non antea corporea lamentatione emendaverit . Istis terminibus predicta terra circumgyrata esse videtur . ˘is syndon ˇes landes ge mære æt Rimtune . Ærest of hig broce suˇ and lang dic on ∂one herpa∂ . west 7lang herpa∂es on wendan mære on morˇ dic . ˇonon nor∂ 7 lang herpa∂es on wi∂ig leas wyrttruman . ˇonne ealling be wyrttruman oˇ ac lea easte wear∂ne 7 nordˇe weardne . ˇanon on hig broc east 7 lang broces on ˇes hiwisces dic . nord 7 lang dices on ˇæt strod east 7 lang strodes . of ˇam strode on wederangrafe scagan . utt ˇurh ˇone scagan . 7 lang beas broces ˇonne suˇ be wyrttruman eft on hig broc . Acta est hæc prefata donatio anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi . dcccc xxxviii . indictione . xi . Ego Æˇelstanus rex tocius Brittanniæ prefatam donationem cum sigillo sancte crucis confirmavi . Ego Wulfhelm Dorobornensis æcclesiæ archiepiscopus ejusdem regis donationem cum tropheo agyæ crucis consignavi . Ego Ælfheah Wintoniensis æcclesiæ episcopus triumphalem tropheum agyæ crucis impressi . Ego ˝eodred Lundoniensis æcclesiæ episcopus consignavi . Ego Cenwald Episcopus predictum donum consensi . Ego Wulfun episcopus consensi . Ego Oda episcopus confirmavi . Ego Wulfhelm episcopus consignavi . Ego Burhgric episcopus consensi . Ego Æˇelgar episcopus roboravi . Ego Ælfwold Dux . Ego Vhtred Dux . Ego Odda minister . Ego Wulfgar minister . Ego Ælfric minister . Ego Eadmund minister . Ego Wulfhere minister . Ego Ælfhere minister . Ego Witgar minister . Ego Æ∂elwold minister . Ego Ælfred minister . Ego Wulfmer minister . Ego Wulfgar minister . Ego Ælfsige minister . Ego Ælfhere minister . Ego Ordeah minister . Ego Sigulf minister . Ego Æˇestan minister . Ego Eadric minister . Ego Ealhelm minister . Ego Ælfsige minister . Ego Æˇered minister . Ego Aˇelmund minister . Ego Wulfhelm minister . Ego Wullaf minister . Ego Witgar minister . Ego Æˇelwold minister . Ego Wullaf minister .