A.D. 947. King Eadred to the church of SS Peter and Paul, Winchester; restoration of 130 hides at Taunton, Somerset. Latin

Archive:

Winchester, Old Minster

MSS:

1. London, British Library, Add. 15350, ff. 23v-24r (s. xii med.)

Printed:

K, 1157; Thorpe, pp. 189-90; B, 831; Pierquin, Recueil, pt 3, no. 109

Comments:

Plummer 1892; 1899, ii, p. 40, authentic; Finberg, ECW, no. 459, spurious, witness-list from S 523; Keynes 1980, p. 103 n. 60, forgery; Wormald 1988a, p. 39 n. 106

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • ˝is is ˇæs landes boc æt Tantune ∂e Eadred cing edniwon gæbocode Sanctæ trinitatæ 7 sanctæ Petræ 7 Paulæ into ealdan mynstræ . In nomine Dei summi et altissimi Jhesu Christi . Subtilissima mentis certamine deum Quem diligimus et credimus intima mentis affectione timeamus et amemus . quia psalmista, Qui quondam Solimis regnabat dives in arvis conquerelando ac lamentabili voce ita protulit dicens . 'Thesaurizat et ignorat cui congregat ea' 1 . eo quod interdum optatis et sepius exosis relinquitur . quod prius homo per ambitionem seculi concupivit . Tamen miserationis omnipotentis Dei largitate caducis opibus æternæ cælestis vitæ premia mercari queamus . Quapropter ego Eadredus , rex Anglorum . cæterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector . sanctæ Dei æcclesiæ Wentana civitatæ locatæ . ac beato Petro apostolorum principi . ejusque coapostolo Paulo dicatæ . Ælfheago . ejusdem sedis pontifice . impetrante uti . Fry∂egy∂ regina penæ in exordio christianæ religionis reverende Trinitatis . ejusque prenominatis apostolis devota menta concesserat . ac A∂elwulf rex augmentando amplificaverat . Itidemque Eadward rex novis litterarum apicibus iterum restauraverat . cum isdem territoriis quas A∂elwlf rex hereditaria carta conscribi jusserat . C . scilicet ac . XXX . quantitatem manentium continentem loco celebri qui . Tantun . nominatur æterna restituendo largitus sum hereditate . Prefato siquidem regi . Eadwardo . LX . telluris manse quattuor locorum partibus disperse . sicut ipsius territorii cartula quam prefatus rex edere jussit liquido testatur a quodam episcopo . Denewlfo . videlicet pro ejusdem telluris libertate concesse sunt . Maneat igitur meum hoc inmobile donum æterna libertate jocundum cum omnibus quæ rite ad predicta loca pertinere dinoscuntur . Campis . Pascuis . Pratis . excepto communi labore expeditione pontis arcisvæ constructione . Si qui denique michi non optanti hanc libertatis cartam livore depressi violare satagerint . agminibus tetre caliginis lapsi vocem audiant examinationis die arbitris sibi dicentis . 'Discedite a me maledicti in ignem æternum' 2 . ubi cum demonibus ferreis sartaginibus crudeli torqueantur in pæna , si non ante mortem digna hoc emendaverint pænitentia . Acta est hæc prefata donatio . Anno dominicæ Incarnationis . DCCCC . XLVII . Indictione . V a . Ego Ea∂redus Rex Anglorum prefatam donationem sub sigillo sanctæ crucis indeclinabiliter consensi atque roboravi . Ego Ea∂gyfu . ejusdem regis mater . cum sigillo sanctæ crucis confirmavi . Ego Oda Dorobernensis æcclesiæ archiepiscopus ejusdem regis principatum et benivolentiam cum sigillo sanctæ crucis conclusi . Ego Wulfstanus archons divinæ servitutis officio mancipatus Eboracæ civitatis archiepiscopus . sigillum sanctæ crucis impressi . Ego ˝eodred Lundoniensis æcclesiæ episcopus conclusi . Ego Ælfheah Wintoniensis æcclesiæ episcopus testudinem sanctæ Crucis subscripsi et confirmavi . Ego Cenvvald . episcopus predictum donum consensi . Ego Ælfric episcopus consignavi . Ego Æ∂elgar episcopus roboravi . Ego Ælfred episcopus conclusi . Ego Æ∂elstan dux . Ego Eadric dux . Ego Æ∂elstan dux . Ego Wulfgar dux . Ego Æˇelmund dux . Ego Ealhelhm dux . Ego Ælfstan minister . Ego Eadmund minister . Ego Wlfric minister . Ego Ælfric minister . Ego Wulfric minister . Ego Ælfsige minister . Ego Ælfsige minister . Ego Æ∂elno∂ minister . Ego Ælfred minister . Ego Ælfheah minister . Ego E∂ere∂ minister .