A.D. 956 (ii). King Eadwig to Æthelnoth, his faithful minister; grant of 13 hides (mansae) at Fyfield, Berks. Latin with English bounds

Archive:

Abingdon

MSS:

1. London, British Library, Cotton Claudius B. VI, ff. 57v-58r (s. xiii in.)

Printed:

K, 1206; Stevenson, Chron. Abingdon, i. 232-4; B, 977; PN Berks., iii. 709, bounds only; Kelly, Abingdon, no. 61

Comments:

Grundy, Berks., III, pp. 109-10, on bounds; PN Berks., i. 14, ii. 408-9, iii. 701, 709, bounds describe southern part of modern parish of Fyfield; Forsberg 1979, pp. 148-9, on bounds; Gelling, ECTV, no. 78, authentic; Keynes 1980, pp. 54-6, 65, 66, 68 n. 128, 'Group Two'; Kelly, Abingdon, no. 61, authentic

Show all data

  • Metadata

    Text

    • Regnante in perpetuum Domino nostro Iesu Christo. Cunctis supernorum sacramenta donorum celitus perscrutantibus notum est quod non solum huius mundi status antiqui hostis fraude atque molimine deficiendo corrumpitur, uerum etiam in presentis uite prope consummato curriculo humana prosperitas iniquorum hominum acri intentione et angore constringuntur. Nunc ergo dum nobis tempus est uenire, festinemus laqueum totis nisibus deuitare mortis, dumque carnale possidemus patrimonium, spiritale exerceatur mercimonium quo inter angelicos choros mereamur adipisci gaudia sine fine mansura. Quapropter ego Eaduui rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam meo fideli ministro uocitato nomine Æþelnoð .xiii. mansas perpetualiter concedo in illo loco ubi iamdudum ruricole illius terre nomen indiderunt æt Fif hidum, quatenus habeat ac possideat quamdiu uitale spiritus aluerit corpus; cum autem dissolutionis sue dies aduenerit, cuicumque uolerit heredi derelinquat ceu supradiximus in eternam hereditatem. Sit autem predicta donatio ab omni mundiali obstaculo libera cum omnibus ad se rite pertinentibus, campis, pascuis, pratis, exceptis istis tribus, expeditione, pontis arcisue constructione. Si quis uero hominum hanc meam donationem cum stulticie temeritate iactitando infringere certauerit, sit ipse grauibus per colla depressus catenis inter flamiuomas tetrorum demonum cateruas, nisi prius hic ad satisfaccionem uenire maluerit. Istis terminis predicta terra circumgirata esse uidetur. Ðis sind þara .xiii. hide land gemæra ðe to Fif hidum gebyriað. Ærest on ydeles ige, of ydeles ige 7lang gemæres to þæt teles wege, 7lang weges on mearan mores heafod, 7lang mænan mores heafud on Eoccene, up mid stræme to hudes lade, of hudes lade to þære scortan dic, of þære scortan dic on ælfðryþe dic, 7lang dic on holan broc, 7lang holan broces on Wasan, 7lang Wasan eft to ydeles ige. Þonne is þæs landes ealles .xiii. healf hid. Acta est hec prefata donatio anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi .dcccc.lvi., indiccione .xiiii. + Ego Eaduuig rex Anglorum prefatam donationem sub sigillo sancte crucis indeclinabiliter consensi atque roboraui. + Ego Oda Dorobornensis ecclesie archiepiscopus sigillo sancte crucis subscripsi. + Ego Ælfsige Uuintoniensis ecclesie episcopus testudinem sancte crucis subscripsi et confirmaui. + Ego Cenuuold episcopus confirmaui. + Ego Oscytel episcopus consensi. + Ego Osulf episcopus consignaui. + Ego Uulfsige episcopus subscripsi. + Ego Byrhtelm episcopus impressi. + Ego Alfuuald episcopus corroboraui. + Ego Auulf episcopus consensi. + Ego Daniel episcopus conclusi. + Ego Ælfere dux. + Ego Eadmund dux. + Ego Aþelmund dux. + Ego Æþelsie minister. + Ego Uulfric minister. + Ego Æþelgeard minister. + Ego Byrhtferd minister. + Ego Ælfnoð minister. + Ego Ælfgard minister. + Ego Ælfric minister. + Ego Ælfheah minister. + Ego Ælfhere minister. + Ego Ælfheah minister. + Ego Eadred minister. + Ego Cynesie minister.
  • Metadata

    Old Text

    • Rubric: Carta regis Edwi de Fifhide. Regnante inperpetuum Domino nostro Iesu Christo. Cunctis supernorum sacramenta donorum celitus perscrutantibus notum est quod non solum huius mundi status antiqui hostis fraude atque molimine deficiendo corrumpitur, uerum etiam in presentis uite prope consummato curriculo humana prosperitas iniquorum hominum acri intentione et angore constringuntur. Nunc ergo dum nobis tempus est uenire, festinemus laqueum totis nisibus deuitare mortis dumque carnale possidemus patrimonium spiritale exerceatur mercimonium quo inter angelicos choros mereamur adipisci gaudia sine fine mansura. Quapropter ego Eaduui rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam meo fideli ministro uocitato nomine Æˇelnod .xiii. mansas perpetualiter concedo in illo loco ubi iamdudum ruricole illius terre nomen indiderunt æt Fif hidum, quatenus habeat ac possideat quamdiu uitale spiritus aluerit corpus, cum autem dissolutionis sue dies aduenerit cuicumque uolerit heredi derelinquat ceu supradiximus in eternam hereditatem. Sit autem predicta donatio ab omni mundiali obstaculo libera cum omnibus ad se rite pertinentibus, campis, pascuis, pratis, exceptis istis tribus, expeditione, pontis arcisue constructione. Si quis uero hominum hac meam donationem cum stulticie temeritate iactitando infringere certauerit, sit ipse grauibus per colla depressus catenis inter flamiuomas tetrorum demonum cateruas, nisi prius hic ad satisfaccionem uenire maluerit. Istis terminis predicta terra circumgirata esse uidetur. ˘is sind ˇara .xiii. hide land gemæra ∂e to Fif hidum gebyriad. Ærest on ydeles ige, of ydeles ige 7lang gemæres to ˇæt teles wege, 7lang weges on mearan mores heafod, 7lang mænan mores heafud on Eoccene, up mid stræme to hudes lade, of hudes lade to ˇære scortan dic, of ˇære scortan dic on ælf∂ry∂e dic, 7lang dic on holan broc, 7lang holan broces on wasan, 7lang wasan eft to ydeles ige. ˝onne is ˇæs landes ealles .xiii. healf hid. Acta est hec prefata donatio anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi .dcccc.lvi., indiccione .xiiii. + Ego Eaduuig rex Anglorum prefatam donationem sub sigillo sancte crucis indeclinabiliter consensi atque roboraui. + Ego Oda Dorobornensis ecclesie archiepiscopus sigillo sancte crucis subscripsi. + Ego Ælfsige Uuintoniensis ecclesie episcopus testudinem sancte crucis subscripsi et confirmaui. + Ego Cenuuold episcopus confirmaui. + Ego Oscytel episcopus consensi. + Ego Osulf episcopus consignaui. + Ego Uulfsige episcopus subscripsi. + Ego Byrhtelm episcopus impressi. + Ego Alfuuald episcopus corroboraui. + Ego Auulf episcopus consensi. + Ego Daniel episcopus conclusi. + Ego Ælfere dux. + Ego Eadmund dux. + Ego Aˇelmund dux. + Ego Æˇelsie minister. + Ego Uulfric minister. + Ego Æˇelgeard minister. + Ego Byrhtferd minister. + Ego Ælfno∂ minister. + Ego Ælfgard minister. + Ego Ælfric minister. + Ego Ælfheah minister. + Ego Ælfhere minister. + Ego Ælfheah minister. + Ego Eadred minister. + Ego Cynesie minister.