A.D. 956 (i). King Eadwig to Wulfric, the huntsman; grant of 1.5 hides at Zeals and Donhead, Wilts. Latin

Archive:

Christchurch (Twynham)

MSS:

1. London, British Library, Cotton Tiberius D. VI, f. 27v (s. xiv)

Printed:

K, 458, with wrong reference; B, 968, ex K

Comments:

PN Devon, ii. 375 n; PN Wilts., p. xl; Finberg, ECDC, p. 16; Darlington 1955, p. 78; Finberg, ECW, no. 280, authentic, note on identifications; Dumville 1979, p. 8 n. 6; Keynes 1980, pp. 52-3, 63 n. 112, 68, 'Group One'

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • + O ineffabilis gratia quae carnem sumere dignata est , ut protoplasto peccante genus salvares humanum , cyrographum namque deletum antiqui hostis eadem gratia devincente , olifera liberi arbitrii potestas , Deo gratias , redit homini jam sanguine suo redempto . Ex quo , injuriis cessantibus , sua largiri yncolae discant comparando regna polorum . Iccirco ego Eadwig Deo propitio rex Anglorum , condonare dispono unumquemque fidelem causa gratulandi quæ mihi dedit trinitas simp[le]x , huic quoque meo dilecto fideli , famosissimo venatori nomine Wulfrico , mansam et dimidiam quod at Seale dicitur , et unam at Dunnynghefd nuncupatum , in haereditatem concedo perhennem , cum omnibus ad se pertinentibus , possidendam , tradendamque quandoque cuilibet haeredi . Anno autem DCCCC mo . LVI to . ab incarnatione dominica , indictione autem XIIII ma . anno vero primo imperii mei , facta est haec agelli libertas , ab omni censu regali soluta , excepta expeditione , pontis arcisque constructione , testibus ydoneis adstipulantibus . + Ego Eadwig rex Anglorum Deo largiente hanc meam donationem cum trophaeo sanctae crucis corroborando concessi . + Ego Oda archiepiscopus consensi . + Ego Eadgar indolis clito confirmavi . + Ego Ælfsige episcopus adquievi . + Ego Osuulf episcopus annui . + Ego Oscytel episcopus dictavi . + Ego Daniel episcopus subscripsi . Quicumque amodo hoc donum muniendo servaverit , amplitudinem dierum adipisci mereatur paradysi gaudium : infringere vero moliens , nisi emendando desinat , poenas luat infernorum . Amen .