A.D. 959. King Edgar to Ælfwine, his faithful minister; grant of 10 hides (cassati) at Highclere, Hants. Latin with English bounds

Archive:

Winchester, Old Minster

MSS:

1. London, British Library, Add. 15350, f. 31r-v (s. xii med.)

Printed:

K, 1225; B, 1051; Pierquin, Recueil, pt 5, no. 5

Comments:

Crawford 1922, p. 76, on bounds, map opposite p. 81; Grundy, Hants., III, pp. 136-7, on bounds; Finberg, ECW, no. 89, authentic; Hart 1970a, p. 27 (no. 56), authentic; Keynes 1980, pp. 75-6, diplomatically close to S 681, probably drafted by 'Edgar A'; Edwards 1988, p. 142, new set of bounds drawn up for the charter, probably because draftsman did not have access to earlier Winchester documentation, cf. S 258, 383, 565

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • ˘is is ˇara . X . hida land boc æt west clearan ˇæ Eadgar cyning gebocodæ Ælfwine his ˇægne on ece yrfæ . In hoc etenim mortali seculo nichil prolixa felicitate fruitur . nichil diuturna dominatione potitur . nichil quod non ad fatalem vitæ terminum rapido cursu tendatur . Ideoque ut orthodoxorum demonstrant exempla ita nobis mundanarum rerum patrominiæ sunt perfruende ut tamen æternæ patriæ emolumentis numquam fraudemur . Quamobrem ego Eadgar . tocius Albionis gubernator et rector cuidam ministro michi valde fideli qui a peritis noto nuncupatur vocabulo Ælfwine . quandam telluris particulam sub estimatione . X . scilicet cassatorum qui ab huiuscæ prosapiæ colicolis . æt West Clearan . usitato nuncupatur vocabulo prona ammodum devotione æterna largitus sum hereditate . quatinus ipso cum omnibus utensilibus pratis videlicet pascuis silvis hilariter voti compos perfruatur et post vitæ terminum quibuscumque voluerit cleronomis inmunem derelinquat . Sit autem predicta tellus quam ego cum consensu optimatum meorum prefato largitus sum ministro ab omni terrene servitutis jugo libera . tribus his exceptis rata videlicet expeditione pontis arcisvæ restauratione . Si quis autem larvarico instinctus spiritu hoc donum violare immutareve presumptuosus temptaverit ; nisi digna satisfactione ante obitum suum reus penituerit . æternis barathri prostratus incendiis cum Juda Christi proditore æternaliter lugubris puniatur . His limitibus prefatum rus hinc inde gyratur . ˘is synd ˇa land ge mere to West Clearan . Erest ˇær sceapwæsce scet on aleburnan and lang aleburnan . ˇæt on efer broc . of ˇam broce on cofring treow . of ˇam treowe on ge rihte to weard rode . ˇanone an frang sing æcer . of ˇam æcere on wic herpa∂ . and lang herpa∂es on wear∂ se∂ . of ˇam sede and lang weges on wi∂i graf . of ˇam grafe . on sciddell . of ˇam delle and lang weges . on hyldan hlef . of ˇam hlewe on bri∂ swi∂e stane . of ˇam stane . on humwill . of ˇam wille on sceapwæscan and land sceapwascan oˇ ˇæt easte on aleburnan . Anno dominicæ incarnationis . DCCCCLVIIII . Scripta est hæc carta his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur . Ego Eadgar rex hoc donum concessi . Ego Dunstan . archiepiscopus consensi . Ego Oscytel archiepiscopus confirmavi . Ego Osulf episcopus subscripsi . Ego Aˇulf episcopus corroboravi . Ego Byrhtelm episcopus adquievi . Ego Alfwold episcopus subscripsi . Ego Byrhtelm episcopus confirmavi . Ego Æˇelwold abbas . Ego Ælfhere dux . Ego Ælfheah dux . Ego Eˇelstan dux . Ego Aˇelwold dux . Ego Eadmund dux . Ego Eˇelmund dux . Ego Byrthno∂ dux . Ego Ælfgar minister . Ego Ælfwine minister . Ego Byrthfer∂ minister . Ego Eˇelsige minister . Ego Eadric minister . Ego Oswig minister . Ego Osweard minister . Ego Osulf minister . Ego Wulfgar minister . Ego Ælfric minister . Ego Alfwold minister . Ego Ælfsige minister . Ego Ælwic minister . Ego Ealdred minister . Ego Alfwold minister . Ego Sigefer∂ minister .