A.D. 962. King Edgar to Wulfmær, his faithful minster; grant of 10 hides (mansae) at Hilmarton and Littlecott, Wilts. Latin

Archive:

Burton

MSS:

1. Aberystwyth, National Library of Wales, Peniarth 390, ff. 1-184, f. 177r (s. xiii med.)

Printed:

B, 1081; Sawyer, Burton, no. 19

Comments:

Darlington 1955, p. 97; Finberg, ECW, no. 293, abbreviated but authentic; Hart, ECNE, p. 169 (no. xix), authentic; Sawyer, Burton, pp. 31-2, authentic

Show all data

  • Metadata

    Text

    • + Regnante Theo imperpetuum architectorio qui sua ineffabili rite potencia omnia disponit atque gubernat . vicesque temporum . hominumque mirabiliter decernens . terminumque incertum prout uult equanimiter inponens . et de secretis celorum . glorie humaneque nature misteriis docet . vt cum hiis fugitiuis et eui cursibus transitoriis possessiunculis iugiter mansura Deo largiente fragilique nature consolacionis subleuamine adipiscenda sunt . Quapropter ego Eadgar rex Anglorum cuidam meo fideli ministro uocitato nomine Wulfmær in eternam hereditatem hilariter inpenderem . x . mansas in duobus locis ubi ruricoli antiquo vsu nomen imposuerunt . Helmerdingtun et æt Lytlacoton . vt ille bene perfruatur . ac perpetualiter possideat quamdiu viuat . et post se cuicumque uoluerit heredi derelinquat . ceu supradiximus in eternam hereditatem . Sit autem predicta terra cum omnibus ad se rite pertinentibus libera . campis . pratis . pascuis . siluis . excepto istis tribus . expedicione . pontis arcisve constructione . Si quis uero quod non optamus contra nostrum hoc decretum machinari uel infringere aliquid uoluerit ; sciat se racionem grauiter redditurum in die iudicii ante tribunal domini . nisi prius hic digna emendauerit penitencia ante mortem . Istis terminibus predicta terra circumgirata esse videtur . et cetera . Anno dominice incarnationis . dcccc . lxij . scripta est hec carta . hiis testibus consentientibus quorum inferius nomina carraxantur . + Ego Eadgar rex Anglorum corroboraui . + Ego Dunstan archiepiscopus confirmaui . + Ego Oscytel archiepiscopus consolidaui + Ego Byrthelm episcopus corroboraui . + Ego Osulf episcopus adquieui . + Ego Aþulf episcopus non renui . + Ego Æþelwold abbas et ceteri duces et ministri ; xviij .
  • Metadata

    Old Text

    • Carta Eadgari regis Anglorum de Helmerdigtun . dcccc . lxii . + Regnante Theo imperpetuum architectorio qui sua ineffabili rite potencia omnia disponit atque gubernat . vicesque temporum . hominumque mirabiliter decernens . terminumque incertum prout uult equanimiter inponens . et de secretis celorum . glorie humaneque nature misteriis docet . vt cum hiis fugitiuis et eui cursibus transitoriis possessiunculis iugiter mansura Deo largiente fragilique nature consolacionis subleuamine adipiscenda sunt . Quapropter ego Eadgar rex Anglorum cuidam meo fideli ministro uocitato nomine Wulfmær in eternam hereditatem hilariter inpenderem . x . mansas in duobus locis ubi ruricoli antiquo vsu nomen imposuerunt . Helmerdingtun et æt Lytlacoton . vt ille bene perfruatur . ac perpetualiter possideat quamdiu viuat . et post se cuicumque uoluerit heredi derelinquat . ceu supradiximus in eternam hereditatem . Sit autem predicta terra cum omnibus ad se rite pertinentibus libera . campis . pratis . pascuis . siluis . excepto istis tribus . expedicione . pontis arcisve constructione . Si quis uero quod non optamus contra nostrum hoc decretum machinari uel infringere aliquid uoluerit ; sciat se racionem grauiter redditurum in die iudicii ante tribunal domini . nisi prius hic digna emendauerit penitencia ante mortem . Istis terminibus predicta terra circumgirata esse videtur . et cetera . Anno dominice incarnationis . dcccc . lxii . scripta est hec carta . hiis testibus consentientibus quorum inferius nomina carraxantur . + Ego Eadgar rex Anglorum corroboraui . + Ego Dunstan archiepiscopus confirmaui . + Ego Oscytel archiepiscopus consolidaui + Ego Byrthelm episcopus corroboraui . + Ego Osulf episcopus adquieui . + Ego Aˇulf episcopus non renui . + Ego Æˇelwold abbas et ceteri duces et ministri ; xviii .