A.D. 966. King Edgar to Ethelred (Ælfthryth) his wife; grant of 15 hides (mansae) at Buckland (Newton), Dorset. Latin

Archive:

Glastonbury

MSS:

1. Longleat, Marquess of Bath, 39, ff. 195v-196r (s. xiv med.)
2. Oxford, Bodleian Library, Wood empt. 1 (S.C. 8589), f. 223r-v (s. xiv)

Printed:

K, 524, ex MS 2; Mon. Angl. (rev. edn), i. 57 (no. 121), ex MS 2; B, 1177, ex MS 2; Watkin, Glastonbury Cart., iii. 608 (no. 1132)

Comments:

Finberg, ECW, no. 606, authentic; PN Dorset, iii. 239; Abrams 1996, pp. 29, 39, 64-5, on MS sources, on estate history

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • Bokelonde . Carta Regis Edgari facta Ethelrede conjuge sue de Boklonde . In nomine salvatoris Cristi Jhesu . hoc enim maxime secundum sanctam scripturam percunctantium cui aut quibuscumque manencia tribuuntur sunt enim hec caduca et incerta habitancia sed iccirco magis sequi necesse est dominicam vocem ut est 'venite benedicti patris mei quia vobis parata est requies sempiterna' ideo debemus excutere mentis nostre desidiam ut eciam exteriora nostra dampna per similitudinem non deducantur ob quam rem . Ego Edgar tocius regni rex citra mare pro dignitate regiminis mei concedo partem mei telluris ubi dicitur Bokelande . quindecim scilicet mansas meo quippe amabili conjuge cui nomen est . Ethelred . in perpetuam hereditatem ut habeat et utatur bonis omnibus illius predicti ruris cum campis silvis paschuis et omnibus sibi pertinentibus quam diu dominus concesserit . et post vite sue transitum cuicumque placuerit heredi derelinquat . Sit vero hoc predictum et prenotatum omnibus notis nostris ut nemo audeat magis incumbere aliquo jugo huius terre habitantes quam pontis expedicione et arcis restauracione et si aliquis transferre cupierit hanc nostram donacionem aut infringere sit privatus a consorcio sanctorum et traditus Sathane nisi ante obitus sui diem reversus fuerit et emendaverit quod nequiter deliquid nichilque ominus fixa et stabilis sit donacio nostra . Scripta est hec cartula Incarnacionis anno dominice D.C.C.C.C.LXVI. testibus hiis consencientibus quorum hic nomina signantur secundum regis benevolenciam . + Ego Edgar rex Anglorum cum consensu episcoporum seu principum meorum signo sancte Crucis consignavi . + Ego Dunstan archiepiscopus confirmavi cum multis aliis .