A.D. 963 x 975. King Edgar to Winchester Cathedral; confirmation of 70 hides (mansae) at Beddington, Surrey, with woodland at Cysledun (? Chessington), Tandridge and Lace (in Horley), Surrey. Latin

Archive:

Winchester, Old Minster

MSS:

1. London, British Library, Add. 15350, f. 12r (s. xii med.)

Printed:

K, 606; B, 1155; Pierquin, Recueil, pt 4, no. 39

Printed and Translated:

Rumble 2002, no. V (x)

Comments:

PN Surrey, p. 293, on Lace; Finberg, ECW, pp. 237-41, probably drafted at Winchester with Edgar's knowledge, but not formally promulgated; John 1965; Hart 1970a, p. 25 (no. 20), authentic; Rumble 1976, pp. 169, 180 n. 23, suggests Cysledun is Chessington, Surrey; Gelling, ECTV, no. 334, authentic; Rumble 2002, p. 17, no. V (x), edits SS 814-19, 821-7 as a single document; suggests that a little late tenth or early eleventh-century cartulary may lie behind it, perhaps compiled under influence of Æthelwold

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • Freols Boc to Beaddinctune . Haec autem omnia quæ secundum æcclesiasticam normam justo decernuntur moderamine quamvis proprium robur jure obtineant ; tamen quia humanæ vitæ status evidenter incertus agnoscitur . paginis saltem vilibus pro ampliori firmitate roborata signantur . Quapropter ego Eadgar totius Albionis basileus ob amorem celestis patriæ 7 meorum indulgentiam criminum aliquam terræ particulam . LXX . scilicet mansas illic ubi solicolæ Beaddinctun dicunt territoria renovando . qualiter ante mei potentatus croma extiterant . voluntarie perpetualiter permanere concessi . et hac nova rudibus litterarum apicibus edita cartula Wintoniensi pontificum cathedræ Adelwoldo deposcente antistite humiliter restituens reverendæ trinitati ejusque apostoli Petro et Paulo ut olim a predecessoribus meis data fuerat . perpetua represento libertate . Ex his . LXX . mansis sunt rura . quæ cum silvis sibi pertinentibus his appellantur vocabulis . Cysledun . Tenhric . Lace . Sint autem omnia hæc supradicta rura omni terrenæ servitutis jugo libera . tribus exceptis . rata videlicet expeditione . pontis arcisve restauratione . Si quis igitur hanc æcclesiæ libertatem violare presumpserit ; anathema sit . et inferni cruciatibus attritus infelix intereat . nisi satisfaciendo ante obitum veniam optinuerit .