S:
K:
B:
S 857
A.D. 985. King Æthelred to Alfred, his amicus; grant of 11 hides (mansae) at Michelmersh, Hants. Latin with English bounds
Archive:
Winchester, Old Minster
MSS:
1. London, British Library, Add. 15350, ff. 113v-114r (s. xii med.)
Printed:
Comments:
Grundy, Hants., III, pp. 236-9, on bounds; PN Oxon., ii. 302; Finberg, ECW, no. 136, authentic; Hart 1970a, p. 37 (no. 199), authentic; Keynes 1980, pp. 85 n. 7, 88 n. 21, 92, 245, authentic
Show all data
- Metadata
Old Text
- Mundus iste transibit et qui eum diligit, qui Dominum diligit manebit in aeternum. Sic diligendus est mundus ut nullus abutatur eo; male utitur mundo ille qui philargyriam retinet in clauso uiscere tanquam heram principalem, quia mundana retinendo minuuntur, tribuendo multiplicantur, intonante apostolica fone, 'Quid habes, quod non accepisti? Si accepisti, quid inde gloriaris quasi non acceperis?' Adeo decantante psalmigrapho, 'Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi qui habitant in eo.' Quamobrem ego Æ∂elredus rex Anglorum praenoscens quorsum praedicta tendant, scilicet ad diligendos homines bonis moribus adornatos, concedo cuidam meo amico fideli nomine Ælferd quandam telluris particulam, id est .xi. mansas in loco uulgari uocitamine æt Miclamersce, quatinus uita comite habeat ac perenniter possideat; cum autem interitum communem aduenire cognouerit, cuicunque sibi libuerit haeredi post se commendet in propriam haereditatem. Sit autem praedicta tellus libera ab omni saeculari offendiculo, cum omnibus quae ad ipsa loca pertinere dinoscuntur, tam in magnis quam in modicis rebus, campis, pascuis, pratis, siluis, exceptis istis tribus, expeditione, pontis arcisue coaedificatione, anathematis antiquis cartulis, ita ut nichil ualeant ultra, etiam si iterum emergant. Hanc uero meam donationem cupientes minuere uel mutare uel frangere habeant portionem cum illis quibus dicitur, 'Discedite a me operarii iniquitatis in flammas ignium,' nisi prius poenitentiae digna satisfactione emendent. Est autem praedictum rus talibus circumdatum terminis. Ærest of Terstan upp on Iww cumb; of Iwwa cumbe on wænhyrste; of wænhyrste on ∂one ealde iw; ∂onone of ∂on iwe to Lullan setle; of Lullan setle to beocera gente; of beocera gente to horsweges heale; of horsweages heale to æppen lega; of hæppen lege to Higsolon; of Higsolon on fæstan ac; of fæstan ac on feora burnan æwylman; of feora burnan to ceomman bricge; of ceomman bricge to wyrtwalun; up be wyrtwalun o∂ Cerswyll; of Cæorswylle up to ∂am ellene; of ∂am ellene to populfinige; of populfinige to Lambhyrste; of Lambhyrste to huntan wican; ∂onone eft on Terstan. Anno dominicae incarnationis .DCCCC.LXXXV. his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur. + Ego Æ∂elredus rex Anglorum huius donationis libertatem regni totius fastigium tenens libenter concessi. + Ego Dunstanus Doruernensis aecclesiae archiepiscopus cum signo sanctae crucis roboraui. + Ego Oswoldus Eboracensis aecclesiae archiepiscopus crucis taumate adnotaui. + Ego Ælfegus Wintoniensis praesul confirmaui. + Ego Ælfstanus Lundoniensis praesul corroboraui. + Ego Æ∂elwine dux. + Ego Bryhtno∂ dux. + Ego Æ∂elweard dux. + Ego Ælfric dux.