A.D. 1000. King Æthelred to Abingdon Abbey and Abbot Wulfgar; grant of 5 hides (mansorum culturae), comprising 3 at Drayton and 2 at Sutton Courtenay, Berks, formerly belonging to Wulfgar, the king's pincerna. Latin

Archive:

Abingdon

MSS:

1. London, British Library, Cotton Claudius B. VI, ff. 99v-100r (s. xiii in.)

Printed:

K, 1294; Stevenson, Chron. Abingdon, i. 406-8; Pierquin, Recueil, pt 5, no. 39; Kelly, Abingdon, no. 130

Comments:

Whitelock 1937, p. 462 n. 2, date impossible; PN Berks., ii. 424; Gelling, ECTV, no. 125, spurious; Keynes 1980, pp. 114 n. 99, 161 n. 29, 257, spurious; Kelly, Abingdon, no. 130, probably spurious

Show all data

  • Metadata

    Text

    • Pax et uictoria apostolice fidei cultoribus inperpetuum. Ecclesie uero catholice auctoritas iugis et indefessa obtamus ut permaneat. Ad sacra autem sanctuaria in Domini gazophilatio diuersa iubentur iactari ac offerri exenia, quia regi nato celorum ut scriptum est reges terre munera obtulerunt. Unde ego Aþelredus non incognitum uolo esse omnibus mihi genuflectentibus quod ad sanctuarium Abbandunensis monasterii, obtinente uidelicet Wulfgaro abbate, offerens largior .v. mansorum culturas, .iii. in uilla Drægtun, .ii. in Suttun cum uno molendino, campos, pascua, prata, in perpetuæ hereditatis iure, sicut Wulfgarus meus uidelicet pincerna obtinuit. Huius autem ruricole telluris precipiens precipio ut permaneant liberi, segregatis tribus causis, expeditione scilicet hostili, fundatione regie arcis, restauratione pontis. Si quis uero inuidus ignicomis philargirie flammis accensus huic ueridico libellulo alium circumattramentatum cupiditatis fallatia libellulum superimponere conatus fuerit, sit anathema maranata, hoc est aligenatio a consortio Christianorum, donec resipiscens peniteat quod inuidie fallacis liuore probauerat. Acta est igitur hec cartula anno ab incarnatione Domini millesimo anno, indictione .xiii., et ut hec cartula inuiolabilis firmitatis soliditatem obtinere possit + Ego rex primus regali dextera eandem corroboro manibusque omnium mihi subiectorum ad confirmandum precipio. + Ego Aþelstan filius regis testificor. + Ego Eadmund affirmo. + Ego Eadred testimonium perhibeo. + Ego Eaduui non contradico. + Ego Ealfric Dorouernensis archiepiscopus conlaudo. + Ego Uulfstan Eboracensis archiepiscopus consigno. + Ego Ealfeah Uuintoniensis episcopus corroboro. + Ego Lyfing episcopus testimonium do. + Ego Ordbriht episcopus non uitupero. + Ego Ælfhun episcopus testificor. + Ego Ælfric dux. + Ego Ælfhelm dux. + Ego Leofuuine dux. + Ego Leofsige dux. + Ego Uulfgar abbas conlaudo. + Ego Ælfsige abbas. + Ego Kenulf abbas. + Ego Leofric abbas. + Ego Ordulf miles. + Ego Aþelmær m'. + Ego Uulfeah m'. + Ego Uulfgeat m'. + Ego Aþelric m'. + Ego Leofric m'. + Ego Aelfgar m'. + Ego Goda m'.
  • Metadata

    Old Text

    • Rubric: Carta Adelredi regis de .iii. hidis in Draitun...... Pax et uictoria apostolice fidei cultoribus inperpetuum. Ecclesie uero catholice auctoritas uigis et indefessa obtamus ut permaneat, ad sacra autem sanctuaria in domini gazophilatio diuersa iubentur iactari ac offerri exenia, quia regi nato celorum ut scriptum est reges terre munera obtulerunt. Unde ego Aˇelredus non incognitum uolo esse omnibus mihi genuflectentibus quod ad sanctuarium Abbandunensisi monasterii, obtinente uidelicet Wulfgaro abbate, offerens largior .v. mansorum culturas, .iii. in uilla Drægtun, .ii. in Suttun cum uno molendino, campos, pascua, prata, in perpetuæ hereditatis iure, sicut Wulfgarus meus uidelicet pincerna obtinuit. Huius autem ruricole telluris precipiens precipio ut permaneant liberi, segregatis tribus causis, expeditione scilicet hostili, fundatione regie arcis, restauratione pontis. Si quis uero inuidus ignicomis philargirie flammis accensus huic ueridico libellulo alium circumattramentatum cupiditatis fallatia libellulum superimponere conatus fuerit, sit anathema maranata, hoc est aligenatio a consortio Christianorum, donec resipiscens peniteat quod inuidie fallacis liuore probauerat. Acta est ergo hec cartula anno ab incarnatione Domini millesimo anno, indictione .xiii., et ut hec cartula inuiolabilis soliditatem obtinere possit + ego rex primus regali dextera eandem corroboro manibusque omnium mihi subiectorum ad confirmandum precipio. + Ego Aˇelstan filius regis testificor. + Ego Eadmund affirmo. + Ego Eadred testimonium perhibeo. + Ego Eaduui non contradico. + Ego Ealfric Dorouernensis archiepiscopus conlaudo. + Ego Uulfstan Eboracensis archiepiscopus consigno. + Ego Ealfeah Uuintoniensis episcopus corroboro. + Ego Lyfing episcopus testimonium do. + Ego Ordbriht episcopus non uitupero. + Ego Ælfhun episcopus testificor. + Ego Ælfric dux. + Ego Ælfhelm dux. + Ego Leofuuine dux. + Ego Leofsige dux. + Ego Uulfgar abbas conlaudo. + Ego Ælfsige abbas. + Ego Kenulf abbas. + Ego Leofric abbas. + Ego Ordulf miles. + Ego Aˇelmær m'. + Ego Uulfeah m'. + Ego Uulfgeat m'. + Ego Aˇelric m'. + Ego Leofric m'. + Ego Aelfgar m'. + Ego Goda m'.