A.D. 1013 (18 April). King Æthelred to Sigered; grant of 20 hides (mansae) at Hatfield, Essex. Latin

Archive:

Barking

MSS:

1. Hatfield House, Ilford Hospital, 1/6, f. 17r-v (s. xvi med.)

Comments:

Keynes 1988, p. 186 n. 7, the subscription of the bishop of London to 931b indicates that he was responsible for the drafting of that charter, of S 931a and of a lost charter referring to Tottenham, Middx.. Both S 931a and 931b stand out from the diplomatic norm; Foot 2000, II. 31

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • Rubrics: (1) Carta Edelredi Regis (2) in the left hand margin: at Nadfelda Regnante in perpetuum Domino nostro Iesu Christo. Sacre autem scripture edicta fona catholicorum patrum nos admonent . ut memores simus quoniam quidem transeuntis mundi uicissitudo cotidie per incrementa temporum crescendo decrescit et ampliando minuatur . crebrescentibusque repentinis uariorum in cursum ruinis uicinus finis terminus esse cunctis in proximo cernitur . Idcirco uanis ac transibilibus rebus mansura celestis patrie premia mercanda sunt . Quapropter ego Edelred rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector . cuidam uenerabili uiro uocitato nomine Sigered . uiginti mansas eternaliter tribuo . in illo loco ubi ruriculi appellatiuo usu ludibundisque uocabulis nomen indiderunt . at Nadfelda . ut eandem suprataxatam terram uite sue cursu feliciter possideat . Igitur imminente dissolutonis calle corporis et anime successorum sibi carorum cui se libuerit mente libera iam largiatur et ipsi . perpetue namque huius tramitibus mundi hoc quod concessi terre prenominatum a cunctis laboribus uite mortalium permaneat abdicatum . preter id quod nobis omnibus communiter indigeri uidetur . id est tria . exercitus aditum ponti et edificium munitionis castellique auxilium . In omnibus et per omnia que ad prefatam donacionem concessa sunt . campis pascuis pratis siluis magnis uel minimis . ut nostra iam ueraciter preferta suprascripta est in linea traditio quod in eternum manebit . Siquis dominice fermentacionis stimulo incedens nostrum integrum et inuiolatum donum fraudulenter infringere probauerit . nouerit se proculdubio cum Anna et Zafira satellitibusque eorum herebica eterne anathematis macera perforandum . nisi prius hoc digna satisfaccione emndare uoluerit . Hec carta scripta est anno dominice incarnacionis . Millesimo xiii . indictione xi . luna iiii . data die . xiiii kalends maii . + Ego Edelred rex Anglorum prefatam donacionem cum sigillo sancte crucis confirmaui + Ego Wulfstanus Eboracensis ecclesie archiepiscopus cum signo sancte crucis roboraui + Ego Lyfincge Fontane ecclesie diuinus speculator proprio sigillo consignaui + Ego Awulf episcopus conclusi + Ego Elfgar episcopus adquieui + Ego Elfhun episcopus subscripsi + Ego Eadnod episcopus consensi + Ego Eadric episcopus consensi + Ego Leofwine dux consensi + Ego Elfric dux consensi + Ego Germanus abbas + Ego Wulfgar abbas + Ego Britred abbas + Ego Elfmer abbas + Ego Elfric abbas + Ego Elfsige abbas + Ego Brihtmer abbas + Ego Ethelmaer + Ego Elfgar minister + Ego Ethelthred + Ego Ethelwine + Ego Godric + Ego Ethelric + Ethelstan minister Istis terminibus predicta terra circumgirata esse uidetur