S:
K:
B:
S 1007
A.D. 1045. King Edward to Ælfwine, bishop of Winchester; grant of 8 hides (mansae) at Hinton Ampner, Hants. Latin with English bounds
Archive:
Winchester, Old Minster
MSS:
1. London, British Library, Add. 15350, f. 81r-v (s. xii med.)
Printed:
K, 780; Pierquin, Recueil, pt 6, no. 25
Comments:
Stevenson 1914, p. 692 n. 16, doubtful or spurious; Grundy, Hants., III, pp. 139-42, on bounds; Oleson 1955, p. 151, authentic; Finberg, ECW, no. 162, authentic; Hart 1970a, p. 33 (no. 140), authentic
Show all data
- Metadata
Old Text
- Rubric: ˘is is ∂æra eahta hida landboc to Heantune ∂æ Eadweard cing gebocade Ælfwine bisceope on æce yrfe. + Regnante imperpetuum domino nostro Ihesu Christo super omnia quae in coelo et in terra ab eo mirabiliter gubernantur. Ego Eadwardus rex Anglorum priuilegii huius descriptionem omnibus innotesco me Wentanae ciuitatis episcopo nomine Ælfwino, quandam ruris partem octo, uidelicet, mansarum illo in loco quem solicolae Heantun uocitant in possessionem sempiternam dedisse, ita prorsus, ita plane, quatinus hoc donum nostrum sicut sibi uoluntas fuerit, quamdiu uixerit possideat; postque se quemcunque elegerit haeredem succedaneum praeficiat. Et quicunque eum libertatis huius dignitate exhaeredauerit maledictione perpetua dampnetur, nisi nequitiae suae prauitatem poenitudine correxerit digna. Sit uero libertas haec in uniuersis rebus, paruis et magnis, absque omni humana seruitute liberrima, exceptis tribus causis, arcis, scilicet, pontisue constructione, et expeditione. Praenotatae uero telluris limites hi sunt. ˘is synd ∂a landgemæro to Heantune. Ærest on ∂one su∂an hlinc; of ∂am hlince on ellenford upp on ∂one hricg; andlang hricges on wines heafdes ˇorn; of ∂am ˇorne on colan treow; of colan treowe on crawan ˇorn; of crawan ˇorne innan ∂a bæc; of ∂am bæce on ∂one middemestan beorh on bromdæne; andlang bromdæne innan smalan dæne; of smalan dæne on clinca leage; of clinca leage on ∂a greatan bæce innon næddærheall; of nedderheale on linleage; of linleage on hyrdes treow; of hurdes treowe on ∂one grætan hlincg; of ∂am greatan hlince on acstede leage; of acstede leage on ∂one rugan beorh; of ∂am beorga on weoleage; of weoleage on Wulfredes wyr∂; of Wulfredes wyr∂e on cadan hangre; of cadan hangran on ræling beorgas; of reling beorgan on ∂one greatan hlincg. Anno dominicae incarnationis millesimo quadragesimo quinto, indictione .xiii. et nullis epactis, atque uno concurrente rotantibus, haec regalis concessio atque donatio facta est, sub astipulatione primatum quorum nomina hic caraxata sunt. + Ego Eadweardus rex totius Brittanniae praefatam meam donationem cum sigillo sanctae crucis regali stabilimento affirmaui. + Ego Eadgy∂ eiusdem regis conlaterana hanc regalem donationem gaudenter stabiliui. + Ego Siweardus archiepiscopus triumphalem agiae crucis trophaeum huic regio muneri gaudenter impressi. + Ego Ælfricus archipraesul hanc territoriam scedulam signo sanctae crucis diligenter adsignare curaui. + Ego Ælfwinus Wintoniensis episcopus consolidaui. + Ego Lyfingus Cridiensis episcopus coadunaui. + Ego Æ∂elstanus Herfordensis episcopus corroboraui. + Ego Eadno∂us Dorcensis episcopus confirmaui. + Ego Heremannus Wiltuniensis episcopus consigillaui. + Ego Duduco Willensis episcopus conscripsi. + Ego Grimkillus Australium Saxonum episcopus condixi. + Ego Wulfsinus Licetfeldensis episcopus consensi. + Ego Brightwinus Scirburnensis episcopus conclusi. + Ego Godwine dux. + Ego Leofric dux. + Ego Siwerd dux. + Ego Swegen dux. + Ego Ælfwine dux. + Ego Æ∂elweard dux. + Ego Æ∂elstan dux. + Ego Ælfstan dux. + Ego Siwerd dux. + Ego Harold minister. + Ego Ordgar minister. + Ego Osgod minister. + Ego Odda minister. + Ego Brihtric minister. + Ego Ælfgar minister. + Ego Ælfstan minister. + Ego Carl minister. + Ego ˘ured minister.