S:
K:
B:
S 1018
A.D. 1049 (Winchester). King Edward to Ælfwine, his militaris; grant of 1 ploughland (carruga) at Hambledon, Hants. Latin
Archive:
Winchester, Old Minster
MSS:
1. London, British Library, Add. 15350, f. 111v (s. xii med.)
Printed:
K, 786
Comments:
Oleson 1955, p. 151, spurious; Finberg, ECW, no. 167, authentic
Show all data
- Metadata
Old Text
- + Dei unigenitus et coaeternus filius, mortis dampnato principe, patris consedit dexterae, quae perierat primitus ouem reducens coelitus, nobis siue credentibus uniuersis fidelibus in unius aecclesiae sinu matris catholicae toto in orbe statuit inuicem fratres fieri et haeredes quidem dei, cohaeredes autem Christi; nos adoptiui filii per Christum sumus et dei ueritatis attentius si contestes existimus; unde doctor egregius Paulus ait apostolus, 'Loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus inuicem membra.' Igitur ego Eadwardus dei fauente gratia regius Angliarum monarchus, penitus sub firmo ueritatis Christianae testimonio meorum cuidam militari obsequio subditorum nomine Ælfwino in loco uulgari usitatione Hamaladuna dicto terram carrugae unius cultibilem, una cum pratis, pascuis, campis, atque siluis, annuendo dispono et disponendo annuo, quatinus perpetualiter omni absque contradictione et aduersione etiam et seruitio dum uixerit possideat; et postmodum haereditabiliter cuicumque posterorum uoluerit eodem absoluto uel expedito ritu possidendam relinquat. Unde mea regali sanctione procerumque meorum opitulatione, anno ab incarnatione dominica .m.xlix. praesentis testimonii carta in Wentana describitur urbe, praesulante in ea dei gratia Stigando antistite eodemque cum caeteris meis fidelibus consignante quorum nomina patent; ecce quae memoriter teneantur in testimonio sine falsitate. + Ego Eadwardus sic confirmo primus ne sit ullus unquam in Anglorum terra qui destruat cartam. + Ego Eadsinus Dorobernensis aecclesiae archiepiscopus hanc pietatem diuulgaui. + Ego Ælfricus Eboracensis ciuitatis archipraesul hanc donationem adsignaui. + Ego Stigandus Wintoniensis aecclesiae episcopus consolidaui. + Ego Heremannus Wiltuniensis episcopus confirmaui. + Ego Leofricus Cridiensis episcopus corroboraui. + Ego Godwine dux. + Ego Leofric dux. + Ego Harold dux.