S:
K:
B:
S 1178
A.D. 711 ? for 791 (Biohchandoune, Sussex). Ealdwulf, dux of the South Saxons, with the consent of Offa, king of the English, to Wihthun, bishop, for St Andrew's church, Ferring; grant of woodland at Cealtborgsteal. Latin with bounds
Archive:
Selsey
MSS:
1. Chichester, West Sussex Record Office, Episc. VI/1/2, f. 17r (s. xiv)
Printed:
Mon. Angl., iii. 116-17; K, 1015; Mon. Angl. (rev. edn), vi. 1163-4 (no. 7); B, 261; Pierquin, Recueil, pt 3, no. 27; Kelly, Selsey, no. 13
Printed and Translated:
Barker 1947, pp. 100-1 (no. 17)
Comments:
Blaauw 1856, on identification of place-name (cf. also S 425); Stenton 1918, p. 449, may well be genuine (= Stenton 1970, p. 63); PN Sussex, i. 244; Barker 1947, p.101; Wormald 1983, pp. 110-11, on royal style; Edwards 1988, p. 267, of doubtful authenticity; Kelly, Selsey, pp. 56-8, probably authentic, date miscopied
Show all data
- Metadata
Text
- In nomine sancti saluatoris. Omnia que secundum presens seculum laboramus uix usque ad mortem sufficit, quod uero pro eterna uita agatur, utique post mortem conseruatur. Iccirco ego Aldwlfus dux Suthsaxonum aliquantulam silue partem iuris mei Wethuno episcopo largire atque describere curabam, cum consensu et licentia Offe regis Anglorum, in loco qui dicitur Cealtborgsteal ad ecclesiam sancti Andree que sita est in terra que uocatur Ferryng'. Hic is silua certis finibus terminatur: in occidentali plaga iuxta superiori uia que currit ab australi parte usque ad septemtrionem et in altera parte in circuitu campestria. Qui hanc paruam donationis munificenciam augere et amplificare uoluerit, augeat Deus partem eius in libro uite. Si uero quod absit aliquis tirannica fretus potestate temerarie tenere aut minuere uoluerit, sciat se in tremendo examinis iudicio horribiliter incidere in manus Dei uiuentis. Et hec acta sunt in monte qui uocatur Biohchandoune anno incarnacionis Domini nostri Iesu Christi .dccxi., cunctis astipulantibus et confirmantibus nominatis atque infra descriptis. Ego Ealdwlf qui donaui primum signum sancte crucis expressi. + Ego Eadelwlf consencio et subscribo. +
- Metadata
Old Text
- Rubric: Carta Aldwlfi ducis Suthsaxonum de silua in Cealtborgsteal ad ecclesiam de Ferring' In nomine sancti saluatoris. Omnia que secundum presens seculum laboramus uix usque ad mortem sufficit, quod uero pro eterna uita agatur, utique post mortem conseruatur. Iccirco ego Aldwlfus dux Suthsaxonum aliquantulam silue partem iuris mei Wethuno episcopo largire atque describere curabam, cum consensu et licentia Offe regis Anglorum, in loco qui dicitur Cealtborgsteal ad ecclesiam sancti Andree que sita est in terra que uocatur Ferryng'. Hic is silua certis finibus terminatur: in occidentali plaga iuxta superiori uia que currit ab australi parte usque ad septemtrionem et in altera parte in circuitu campestria. Qui hanc paruam donationis munificentiam augere et amplificare uoluerit, augeat Deus partem eius in libro uite. Si uero quod absit aliquis tirannica fretus potestate temerarie tenere aut minuere uoluerit, sciat se in tremendo examinis iudicio horribiliter incidere in manus Dei uiuentis. Et hec acta sunt in monte qui uocatur Biohchandoune anno incarnacionis Domini nostri Iesu Christi .dccximo., cunctis astipulantibus et confirmantibus nominatis atque infra descriptis. Ego Ealdwlf qui donaui primum signum sancte crucis expressi. + Ego Eadelwlf consencio et subscribo. +