S:
K:
B:
S 135
A.D. 793. Offa, king of Mercia, to Crowland Abbey; grant of privileges. Latin
Archive:
Crowland
MSS:
1. London, British Library, Arundel 178, ff. 30v-31r (s. xvi)
2. London, British Library, Lansdowne 207 c, ff. 99v-100r (s. xvii)
Printed:
Savile, Ingulph, p. 854; Mon. Angl., i. 165; Alford 1663, ii. 670; Fulman 1684, p. 6, ex MS 1; Mon. Angl. (rev. edn), ii. 108 (no. 4); Birch, Ingulph, p. 10, ex MS 1; B, 268
Comments:
Searle 1894, pp. 166-7; Scharer 1982, pp. 273-4, spurious; Roffe 1995, pp. 104-8, on background and date of forgery; Sawyer 1998, p. 233
Show all data
- Metadata
Old Text
- Offa rex Merciorum omnibus per universum regnum Merciæ philochristis salutem perpetuam . Indesinenter recolens quod breves dies hominis sunt , et in hac paucitate dierum nostrorum quæcunque seminaverit homo , hæc et metet , cupio per vitæ meæ præsentis sancta opera mercari mihi et metere in futuro præmia sempiterna . Ideoque Patritium abbatem Croylandiæ , ac monachos suos ibidem Deo servientes , et servos suos universos , ipsumque locum Croyland et omnia quæ sua sunt accipio in manum meam et tanquam fratres meos monachos de sancto Albano liberos et solutos esse ab omni onere sæculari , et quietos ubique per regnum meum ab omnibns vectigalibus haberi precipio ; et confirmo eisdem prædictum monasterium suum cum omnibus possessionibus suis ac aliis rebus quascunque cognatus meus quondam inclitus rex Ethelbaldus fundator dicti monasterii contulerat eisdem , et quæcumque proceres sui vel mei postea contulerunt seu conferent in futurum , vel quæcunque fideles Christi dicto monasterio Croylandiæ conferent in æternum . Istud chirographum anno incarnationis domini nostri Jhesu Christi septingentesimo nonagesimo tertio . Ego Offa rex Merciorum concessi , et confirmavi . + Ego Ethelardus archiepiscopus Doroburnensis consensi . + Ego Egbaldus episcopus Winchester subscripsi . + Ego Aldredus episcopus Dorcasistrensis subnotavi . + Ego Aldulphus episcopus Lichfeld collaudavi . + Ego Benna abbas de Medeshamsted corroboravi . + Ego Ceolburga abbatissa de Berdea aspiravi . + Ego Heabericthus comes ad imperium domini mei regis consignavi . + Ego Tilherus presbiter domini mei regis Offæ ad ejus præceptum hoc chirographum manu mea scripsi .