A.D. 814. Coenwulf, king of Mercia, to Wulfred, archbishop; grant of 30 iugera at Bingley's Island, Canterbury. Latin

Archive:

Canterbury, Christ Church

MSS:

1. Lost original (s. xvii)
2. London, Lambeth Palace Library, 1212, pp. 404-405 (s. xiii)

Printed:

Somner 1640, pp. 508-9, ex MS 1; Somner 1703, Appendix, pp. 12-13; K, 205, ex Somner; B, 344, ex Somner and MS 2; Earle, pp. 98-9; Pierquin, Recueil, pt 1, no. 114

Comments:

Stevenson 1914, p. 703, genuine; Wallenberg, KPN, pp. 132-3, on place-names; Ward 1941, pp. 67-8, on topography; Potts 1943, p. 20, on topography; Tatton-Brown 1984, p. 7, on topography; Brooks 1984, pp. 170, 361 n. 76, treats as authentic; Keynes 1993a, p. 114, cited

Show all data

  • Metadata

    Text

    • + In nomine sancti salvatoris Dei et Domini nostri Iesu Christi. Regnante ac gubernante eodem Domino Iesu simulque Spiritu Sancto gubernacula in imis et in arduis disponendo ubique regit. Licet sermo sapientium consiliumque prudentium stabilis permaneat, tamen ob incertitudine temporalium rerum diuinis numinibus muniendo, perscrutandos pro ignotis et incertis eventis stabilienda roborandaque in Deo vivo et vero sunt. Quapropter ego Coenulfus gratia Dei rex Merciorum viro venerando in Christi caritate, summo pontificalis apice decorato, Wlfredo archiepiscopo dabo et concedo aliquam partem terræ juris mei quæ mihi largitor omnium bonorum Deus donare dignatus est pro intimo caritatis affectu ut Apostolus ait, Hilarem enim datorem diligit Deus; et hoc est in loco qui dicitur Binnan ea circiter xxx. jugera inter duos rivos gremiales Fluminis quod dicitur Stur. Et hæc terra libera permaneat in perpetuam possessionem ecclesiæ Christi. Quod si quisque huic largitioni contradixerit, contradicat ei Deus et deneget ingressum celestis vitæ. Actum est hoc anno dominicæ incarnationis .dccc.xiiiio. indictione .vja. his testibus consentientibus atque confirmantibus Quorum nomina nota sunt. + Ego Coenuulf gratia Dei rex Merciorum hanc donationis confirmationem signo crucis Christi rob[oravi]. + Ego Uulfred archiæpiscopus consensi et subscripsi. + Ego Denebyrht æpiscopus consensi et subscripsi. + Ego Wlfhard æpiscopus consensi et subscripsi. + Signum manus Eadberhti ducis. + Signum manus Ealhheardi ducis. + Signum manus Ceolwlfi ducis.
  • Metadata

    Old Text

    • + In nomine sancti salvatoris Dei et domini nostri Jhesu Christi . Regnante ac gubernante eodem domino Jhesu simulque spiritu sancto gubernacula in imis et in arduis disponendo . ubique regit . Licet sermo sapientium consiliumque prudentium stabilis perma