S:
K:
B:
S 330
A.D. 861 (Fregetburna (? = Freoricburna), Surrey). Æthelberht, king of Wessex and Kent, to Diernoth, abbot, and his familia; grant of 3 sulungs (aratra) at Martin, Kent. Latin with bounds
Archive:
Canterbury, St Augustine's
MSS:
1. London, British Library, Cotton Julius D. II, ff. 132v-133r (s. xiii med.)
Printed:
B, 855; Kelly, St Augustine's, no. 22
Comments:
Turner 1915, p. xxx; Wallenberg, KPN, pp. 275-6, on place-names; Keynes 1993a, p. 129, on historical background; Kelly, St Augustine's, pp. 89-91, authentic; Smyth 1995, p. 378; Pratt, Alfred, p. 38, on mention of payment
Show all data
- Metadata
Text
- In nomine Domini Dei summi saluatoris Iesu Christi. Quamuis igitur sermo solus catholicorum Dei seruorum ad testimonium rebus rite peractis fideliter sufficere possit ac debeat, iuxta sacre scilicet scripture assertionem quia in ore duorum inquit uel trium testium stabit omne uerbum, attamen ob incertam futurorum temporum conditionem manifestissimis auctorum cirographis necnon et firmissimis testium plurimorum adstipulationibus ac subscriptionibus sunt roboranda, ne quando labentibus annis atque incerto quippe statu aduenientium hominum inscius quis quomodo se res haberet aut inprobus et auarus aduersus ueritatem aditum quomodo repperire causando et inuidendo ualeant. Quoniam sepe ex ignorancia, sepe quoque quod est execrabilius ex inprobitate contingit ut de negotio rerum uere et bene gestarum nascatur. Et quia omnem hominem qui secundum Deum uiuit et remunerari a Deo sperat et optat, oportet ut piis precibus assensum ex animo hilariter prebeat, quoniam certum est tanto facilius ea que ipse a Deo poposcerit consequi posse, quanto et ipse libentius hominibus recte postulata concesserit; quod tunc bonorum omnium larcitori Deo acceptabile fit, cum pro eius amore et utilitate famulantium ei peragitur. Quocirca ego Æthelbertus occidentalium Saxonum necnon et Cantuariorum rex dabo et concedo Diernoðo abbati eiusque familie pro expiatione facinorum meorum aliquam partem terre iuris mei hoc est tria aratra illa loco qui nominatur Merecum in orientali parte regionis Cantie. Hoc feci pro eius humili obedientia et quia mihi meoque patri semper fidelis atque obedibilis permansit simulque pro eius placibili atque competenti pecunia quam ab eo accepi, hoc est .lx. mancusas auri optimi, sibi habendum et possidendum feliciterque in dies eius in sempiternam hereditatem perfruendum liberam per omnia habeat potestatem, cum omnibus utilitatibus rite ac recte ad eandem terram pertinentibus. Hanc autem terram supranominatam ego Æthelbertus rex ab omni difficultate secularium seruitutum regali operis intus et foris, magnis et modicis, notis et ignotis, eternaliter liberabo nisi sola expeditione. Isti sunt termini circumiacentes, ab oriente terra regis ad Roedligwealda, a meridie ad abbates land to Langandune, ab occidente et ab aquilone Elwealdes land regis ministri. Si quis uero heredum successorumque meorum regum, principum, ducum, optimatum siue extraneorum hanc meam donationem uel libertatem seruare uoluerit, augeat omnipotens Deus dies eius prosperos hic et in futuro. Quod si alicuius persone homo diabolica temeritate instagatus surrexerit, qui hanc meam donationem uel libertatem infringere uel diminuere in aliquo re temptauerit, sciat se ante tribunal summi et eterni iudicis rationem esse redditurum nisi ante digna et placibili satisfactione Deo et hominibus emendare uoluerit. Hac uero conditione composita inter Æthelbertum regem et Diernoðum abbatem. Si mihi meisque karissimis fratribus humilis ac fidelis Ethelredo et Æluredo permanere uoluerit, nobisque obtemperare non desiuit, tunc ista omnia uerba supradicta fixa permaneant sicut a nobis nunc concessa sunt. Actum est autem anno dominice incarnationis .dccclxi., indictione .ix., in loco preclaro qui nominatur Fregetburna an hsuðrium, his testibus consentientibus ac conscribentibus et cum uexillo sancte crucis Christi confirmantibus quorum hic nomina infra hac in scedula karaxata adnotantur.
- Metadata
Old Text
- In nomine Domini Dei summi saluatoris Iesu Christi. Quamuis igitur sermo solus catholicorum Dei seruorum ad testimonium rebus rite peractis fideliter sufficere possit ac debeat, iuxta sacre scilicet scripture assertionem quia in ore duorum inquit uel trium testium stabit omne uerbum, attamen ob incertam futurorum temporum conditionem manifestissimis auctorum cirographis necnon et firmissimis testium plurimorum adstipulationibus ac subscriptionibus sunt roboranda, ne quando labentibus annis atque incerto quippe statu aduenientium hominum inscius quis quomodo se res haberet aut inprobus et auarus aduersus ueritatem aditum quomodo repperire causando et inuidendo ualeant. Quoniam sepe ex ignorancia, sepe quoque quod est execrabilius ex inprobitate contingit ut de negotio rerum uere et bene gestarum nascatur. Et quia omnem hominem qui secundum Deum uiuit et remunerari a Deo sperat et optat, oportet ut piis precibus assensum ex animo hilariter prebeat, quoniam certum est tanto facilius ea que ipse a Deo poposcerit consequi posse, quanto et ipse libentius hominibus recte postulata concesserit; quod tunc bonorum omnium larcitori Deo acceptabile fit, cum pro eius amore et utilitate famulantium ei peragitur. Quocirca ego Æthelbertus occidentalium Saxonum necnon et Cantuariorum rex dabo et concedo Dierno∂o abbati eiusque familie pro expiatione facinorum meorum aliquam partem terre iuris mei hoc est tria aratra illa loco qui nominatur Merecum in orientali parte regionis Cantie. Hoc feci pro eius humili obedientia et quia mihi meoque patri semper fidelis atque obedibilis permansit simulque pro eius placibili atque competenti pecunia quam ab eo accepi, hoc est .lx. mancusas auri optimi, sibi habendum et possidendum feliciterque in dies eius in sempiternam hereditatem perfruendum liberam per omnia habeat potestatem, cum omnibus utilitatibus rite ac recte ad eandem terram pertinentibus. Hanc autem terram supranominatam ego Æthelbertus rex ab omni difficultate secularium seruitutum regali operis intus et foris, magnis et modicis, notis et ignotis, eternaliter liberabo nisi sola expeditione. Isti sunt termini circumiacentes, ab oriente terra regis ad Roedligwealda, a meridie ad abbates land to Langandune, ab occidente et ab aquilone Elwealdes land regis ministri. Si quis uero heredum successorumque meorum regum, principum, ducum, optimatum siue extraneorum hanc meam donationem uel libertatem seruare uoluerit, augeat omnipotens Deus dies eius prosperos hic et in futuro. Quod si alicuius persone homo diabolica temeritate instagatus surrexerit, qui hanc meam donationem uel libertatem infringere uel diminuere in aliquo re temptauerit, sciat se ante tribunal summi et eterni iudicis rationem esse redditurum nisi ante digna et placibili satisfactione Deo et hominibus emendare uoluerit. Hac uero conditione composita inter Æthelbertum regem et Dierno∂um abbatem. Si mihi meisque karissimis fratribus humilis ac fidelis Ethelredo et Æluredo permanere uoluerit, nobisque obtemperare non desiuit, tunc ista omnia uerba supradicta fixa permaneant sicut a nobis nunc concessa sunt. Actum est autem anno dominice incarnationis .dccclxi., indictione .ix., in loco preclaro qui nominatur Fregetburna an hsu∂rium, his testibus consentientibus ac conscribentibus et cum uexillo sancte crucis Christi confirmantibus quorum hic nomina infra hac in scedula karaxata adnotantur.