A.D. 940. King Edmund to Ælfsige, minister; grant of 30 hides (mansae) at Waltham, Berks. Latin with English bounds

Archive:

Abingdon

MSS:

1. London, British Library, Cotton Claudius B. VI, ff. 26v-27r (s. xiii in.)

Printed:

K, 1134; Stevenson, Chron. Abingdon, i. 96-9; B, 762; PN Berks., iii. 636, bounds only; Kelly, Abingdon, no. 32

Comments:

Grundy, Berks., V, pp. 131-4; Drögereit 1935, pp. 377-9; Forsberg 1950, p. 112, on bounds; PN Berks., i. 71, 73, 112, 113, 115, iii. 635-8, bounds probably describe parishes of Waltham St Lawrence, Shottesbrooke and White Waltham; Gelling, ECTV, no. 42, authentic; Keynes 1980, pp. 44-5, on witness-list; Kelly, Abingdon, no. 32, authentic

Show all data

  • Metadata

    Text

    • Regnante in perpetuum Domino nostro Iesu Christo. Dum conditoris nostri prouidentia omnis creatura ualde bona in principio formata formoseque creata atque speciose plasmata est, supra et infra celos, tam in angelis quam etiam in hominibus, ac in multimodis ac diuersis speciebus iumentorum, animalium, piscium, uolucrum; que omnia nature sue iura nutu creatoris persoluant, nisi homo solus qui ad imaginem suam plasmatus est et omnibus prelatus, tamen propter preuaricationem corruens in mortem et primam inmortalitatis stolam miserabiliter Domini contempnendo mandatum amisit. Idcirco ille diuitie diligende sunt que nunquam decipiunt habentem nec in ipsa morte amittuntur sed plus habundant dum cernitur quod amatur. Quapropter ego Eadmundus, fauente superno numine basilios industrius Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium, cuidam fideli meo ministro uocitato nomine Ælfisige ob illius amabile obsequium eiusque placabili fidelitate .xxx. mansas largiendo libenter concedens perdonabo illic ubi uulgus prisca relatione uocitat æt Wuealtham, quatinus ille bene perfruatur ac perpetualiter possideat dum huius labentis eui cursum transeat inlesus atque uitalis spiritus in corruptibili carne inhereat, et post se cuicumque uoluerit perenniter heredi derelinquat, sicuti prediximus. Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur, tam in magnis quam in modicis rebus, campis, pascuis, pratis, siluis, excepto istis tribus, expedicione, pontis arcisue coedificatione. Hanc uero meam donationem quod opto absit a fidelium mentibus minuentibus atque frangentibus, fiat pars eorum cum illis de quibus econtra fatur, 'Discedite a me maligni in ignem eternum qui paratus est Satane et satellitibus eius', nisi prius digna Deo penitentia ueniam legali satisfaccione emendent. Istis terminis predicta terra circumgirata esse uidetur. Ðis send þa land gemæro þe to Wealtham hyrþ þara þritiga hida. Ærest of wassan hamme on gerihte to ceaggan heale, þonne of ceaggan heale to dyrnan garfan, of dyrnan grafan to Weg cocce, þonne of Weg cocce to godan pearruce, of godan pearruce to Hild leage, of Hild leage to swæfes heale, þon of swæfes heale to Wulfa leage, of Wulfa leage to cawel dene, of cawel dene to þære syrfan, þonne of þære syrfan to heal wicum, of heal wicum eft to wassanhamme. Þonne heafþ Eadmund cing gebocad Ælfsige feowertyne hida binnan þam þritigum hidum land gemæro, ofer wudu, ofer feld, ofer ecen læse and to ecan urfe, 7 .xii. maeð æceras at þære standan buton þam land gemaerum. Acta est hec prefata donatio anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi .dccccxl., indiccione .xiii. + Ego Eadmundus rex Anglorum prefatam donationem cum sigillo sancte crucis confirmaui. + Ego Eadred eiusdem regis frater consignaui. + Ego Wulfhelm Dorobornensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis donationem cum tropheo agie crucis cs'. + Ego Þeodred Lundoniensis ecclesie episcopus consignaui. + Ego Ælfheah Wintoniensis ecclesie episcopus triumphalem tropheum agie crucis inpressi. + Ego Cenwald episcopus predictum donum consensi. + Ego Ælfric episcopus consignaui. + Ego Oda episcopus confirmaui. + Ego Wulfhelm episcopus consignaui. + Ego Burhric episcopus consensi. + Ego Æþelgar episcopus roboraui. + Ego Ælfhere dux consensi. + Ego Wulfgar dux consensi. + Ego Æþelstan dux consensi. + Ego Uhtred dux consensi. + Ego Odda minister consensi. + Ego Ælfric minister consensi. + Ego Eadmundus minister consensi. + Ego Wulfsige minister consensi. + Ego Wullaf minister consensi. + Ego Wihtgar minister consensi. + Ego Æþelwold minister consensi. + Ego Ælfred minister consensi. + Ego Wulfric minister consensi. + Ego Wulfgar minister consensi. + Ego Ælfsige minister consensi. + Ego Ordeah minister consensi. + Ego Eadric minister consensi. + Ego Ealhhelm minister consensi. + Ego Ælfsi minister consensi. + Ego Æþered minister consensi. + Ego Æþelmund minister consensi. + Ego Wulfhelm minister consensi.
  • Metadata

    Old Text

    • Rubric: Carta regis Eadmundi de Wealtham. Regnante in perpetuum Domino nostro Iesu Christo. Dum conditoris nostri prouidentia omnis creatura ualde bona in principio formata formoseque creata atque speciose plasmata est, supra et infra celos, tam in angelis quam etiam in hominibus, ac in multimodis ac diuersis speciebus iumentorum, animalium, piscium, uolucrum. Que omnia nature sue iura nutu creatoris persoluant, nisi homo solus qui ad imaginem suam plasmatus est et omnibus prelatus, tamen propter preuaricationem corruens in mortem et primam inmortalitatis stolam miserabiliter Domini contempnendo mandatum amisit. Idcirco ille diuitie diligende sunt que nunquam decipiunt habentem nec in ipsa morte amittuntur sed plus habundant dum cernitur quod amatur. Quapropter ego Eadmundus, fauente superno numine basilios industrius Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium, cuidam fideli meo ministro uocitato nomine Ælfisige ob illius amabile obsequium eiusque placabili fidelitate .xxx. mansas largiendo libenter concedens perdonabo illuc ubi uulgus prisca relatione uocitat æt Wuealtham, quatinus ille bene perfruatur ac perpetualiter possideat dum huius labentis eui cursum transeat inlesus atque uitalis spiritus in corruptibili carne inhereat, et post se cuicumque uoluerit perenniter heredi derelinquat sicuti prediximus. Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur, tam in magnis quam in modicis rebus, campis, pascuis, pratis, siluis, excepto istis tribus, expedicione, pontis arcisue coedificatione. Hanc uero meam donationem quod opto absit a fidelium mentibus minuentibus atque frangentibus, fiat pars eorum cum illis de quibus econtra fatur, 'Discedite a me maligni in ignem eternum qui paratus est Satane et satellitibus eius', nisi prius digna Deo penitentia ueniam legali satisfaccione emendent. Istis terminis predicta terra circumgirata esse uidetur. ˘is send ˇa land gemæro ˇe to Wealtham hyrˇ ˇara ˇritiga hida. Ærest of wassan hamme on gerihte to ceaggan heale, ˇonne of ceaggan heale to dyrnan garfan, of dyrnan grafan to weg cocce, ˇonne of weg cocce to godan pearruce, of godan pearruce to hild leage, of hild leage to swæfes heale, ˇon of swæfes heale to wulfa leage, of wulfa leage to cawel dene, of cawel dene to ˇære syrfan, ˇonne of ˇære syrfan to heal wicum, of heal wicum eft to wassanhamme. ˝onne heafˇ Eadmund cing gebocad Ælfsige feowertyne hida binnan ˇam ˇritigum hidum land gemæro, ofer wudu, ofer feld, ofer ecen læse and to ecan urfe, 7 .xii. mae∂ æceras at ˇære standan buton ˇam land gemaerum. Acta est hec prefata donatio anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi .dccccxl., indiccione .xiii. + Ego Eadmundus rex Anglorum prefatam donationem cum sigillo sancte crucis confirmaui. + Ego Eadred eiusdem regis frater consignaui. + Ego Wulfhelm Dorobornensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis donationem cum tropheo agie crucis cs'. + Ego ˝eodred Lundoniensis ecclesie episcopus consignaui. + Ego Ælfheah Wintoniensis ecclesie episcopus triumphalem tropheum agie crucis inpressi. + Ego Cenwald episcopus predictum donum consensi. + Ego Ælfric episcopus consignaui. + Ego Oda episcopus confirmaui. + Ego Wulfhelm episcopus consignaui. + Ego Burhric episcopus consensi. + Ego Æˇelgar episcopus roboraui. + Ego Ælfhere dux consensi. + Ego Wulfgar dux consensi. + Ego Æˇelstan dux consensi. + Ego Uhtred dux consensi. + Ego Odda minister consensi . + Ego Ælfric minister consensi. + Ego Eadmundus minister consensi. + Ego Wulfsige minister consensi. + Ego Wullaf minister consensi. + Ego Wihtgar minister consensi. + Ego Æˇelwold minister consensi. + Ego Ælfred minister consensi. + Ego Wulfric minister consensi. + Ego Wulfgar minister consensi. + Ego Ælfsige minister consensi. + Ego Ordeah minister consensi. + Ego Eadric minister consensi. + Ego Ealhhelm minister consensi. + Ego Ælfsi minister consensi. + Ego Æˇered minister consensi. + Ego Æˇelmund minister consensi. + Ego Wulfhelm minister consensi.