A.D. 943. King Edmund to Ælfsige, minister; grant of 20 hides (mansae) at Moredon in Rodbourne Cheney, Wilts. Latin with English bounds

Archive:

Winchester, Old Minster

MSS:

1. London, British Library, Add. 15350, f. 43r-v (s. xii med.)

Printed:

K, 1146; B, 788; Pierquin, Recueil, pt 3, no. 104

Comments:

Grundy, Wilts., I, pp. 283-8, on bounds; Finberg, ECW, no. 262, authentic; Hart 1970a, p. 28 (no. 73), authentic

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • ˘is is ˇara . xx . hidæ boc æt Mordunæ ˇæ Eadmund cing gebocodæ Ælfsigæ his ˇegne on ecce yrfæ . In nomine Dei summi et altissimi Jhesu Christi . Manifestum est cunctis quod omnia celestia et terrestria prouidentia Dei gubernantur, que sollicitudo mortalis uite totis nisibus in carorum amicorumque amissione conqueritur ac defletur . Ideo certis adstipulationibus mellita oracula diuine clamationis nos frequentatiuis orationibus suadet . ut cum his fugitiuis et sine dubio transitoriis possessiunculis iugiter mansura regna Dei suffragio adipiscenda sunt. Quapropter Ego Eadmundus . rex Anglorum cæterarumque gentium in circuitu persistentium . cuidam fideli meo ministro vocitato nomine Ælfsige . pro ejus amabili obedientia ejusque placabili peccunia quam michi in suæ devotionis obsequio detulit in loco ubi ludibundisque vocabulis nomen indiderunt antiquitus . æt Mordune . xx . mansas ei libenter largiendo donavi . ut eandem supra taxatam vitæ suæ cursu feliciter possideat . Igitur imminente dissolutionis suæ calle corporis et animæ successorum sibi carorum cui se libuerit . menti libero dono largiatur et ipsi . perpetuæ namque huius tramitibus mundi hoc quod concessi terræ prænotatam a cunctis laboribus vitæ mortalium permaneat abdicatum . preter id quod nobis omnibus indigeri videtur . id est tria exercitus aditum . ponti edificium . munitionis castellique auxilium . In omnibus et per omnia quæ ad eundem subjecta sunt locum . Campis . Pascuis . Pratis . et Silvis in notis . in modicis et in magis . derivatisque cursibus aquarum . ut nostra jam veraciter prefata supra scripta est in linea traditio quod in æternum manebit . Si [quis] demonicæ fermentationis stimulo incedens nostrum integrum et inviolatum donum fraudulenter infringere probaverit . Noverit se proculdubio cum Anna & Zafira satellitibusque eorum herebica æternæ anathematis macera perforandum . Nisi prius digna satisfactione emendare voluerit . Istis terminibus predicta terra circumgyrata esse videtur . ˘is synt ˇæra . xvi . hida land ge mæro to Mordune . Ærest on headdan dune slade nyˇer on hreodburnan and lang burnan on wurf and lang streames on foslace upp on ˇæra æcera 7heafda andlang ˇæra heafda on ættan wenn on ˇone ellen stub ˇonon a be ecge on ˇa medemunga of ˇære mædemunge nyˇær on ˇone ealdan wiˇig ˇonon on hnottan ford . of ˇann forda on ˇone ealdan wylle ˇonon eft on headdan dune sled. Acta est hæc prefata donatio . Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi . dccccxliii . Indictione . i . Ego Eadmundus rex Anglorum prefatam donationem cum sigillo sancte crucis confirmavi . Ego Oda Dorobernensis æcclesiæ archiepiscopus ejusdem regis donationem cum sigillo sancte crucis subaravi . Ego Theodre∂ Lundoniensis æcclesiæ episcopus consensi . Ego Ælfheah Wintoniensis æcclesiæ episcopus triumphalem tr[opheum] agyæ crucis impressi . Ego Cenwald episcopus predictum donum consensi . Ego Ælfric episcopus consensi . Ego Æthelgar episcopus consensi . Ego Wulfhelm episcopus consignavi . Ego Wulfsige episcopus consensi . Ego Æˇelstan dux . Ego Æˇelwold dux . Ego Ealhelm dux . Ego Aˇelmund dux . Ego Oda dux . Ego Ælfsige minister . Ego Wulfgar minister . Ego Eadmund minister . Ego Ælfric minister . Ego Ælfstan minister . Ego Ælfheah minister . Ego Æˇered minister . Ego Ælfsige minister . Ego Withgar minister . Ego Wulfric minister . Ego Wulfhelm minister .