A.D. 943. King Edmund to Eadric, comes; grant of 11 hides (mansae) at Mapperton in Almer, Dorset. Latin with English bounds

Archive:

Shaftesbury

MSS:

1. London, British Library, Harley 61, f. 10r-v (s. xv in.)

Printed:

K, 394 and vol. iii. 417-18; B, 781; Pierquin, Recueil, pt 2, no. 76; Kelly, Shaftesbury, no. 14

Comments:

Grundy, Dorset, I, pp. 244-9, on bounds; Drögereit 1935, pp. 373-7, authentic; Grundy, Dorset, V, p. 100, on bounds; Forsberg 1950, p. 205, on bounds; Finberg, ECW, no. 586, authentic; PN Dorset, ii. 55-8, 67, 71, 84; Kelly, Shaftesbury, pp. 60-2, authentic

Show all data

  • Metadata

    Text

    • In nomine Dei et Domini nostri Iesu Christi ueri redemptoris mundi. Anno uero dominice incarnacionis .d.cccc.xliii. Ego Admundus omnicreantis disponente clemencia Angligenarum omniumque gencium undique secus habitancium rex, .iiii. anno imperii mei, diuina Dei gracia suadente quod cogitarem quam mirabiliter et quam subtiliter omnia supernus rector celestia <et> terestria firme racionis serre gubernat atque custodit. Iccirco minime in obliuione habui quod paruam partem potestatis mei Adrico meo comite, id est .xi. mansas, meorum episcoporum testimonio ceterarumque fidelium adstipulacione, hilariter perpetuali libertate donaui, ubi iamdudum <solicole illius regionis> nomen imposuerunt at Mapeldertune, quatenus ille bene perfruatur ac perpetualiter pussideat quamdiu istius caducis seculi uitam tenere presumet et post se cuicumque uoluerit seu coroborauimus perhenniter heredi derelinquat seu supradiximus in eternam hereditatem. Sit autem predictum rus liber ab omni mundiali obstaculo cum omnibus ad se rite pertinentibus, campis, pascuis, pratis, siluis diriuatisque cursibus aquarum, exceptis istis tribus, expedicione, pontis arcisue construccione. Siquis uero quod non optamus hanc nostram difinicionem elacionis habitu incedens infringere temptauerit, perpessus sit gelidis glaciarum flatibus et pennino excercitu malignorum spiritum nisi prius inriguis penitencie gemetibus et pura emendacione emendauerit. Istis terminibus predicta terra circumgerata esse uidetur. Þis sanden þe land imaren to Mapeldertune. Arest of Elmere up anlang streames on Winterburne on þa dich, and þanne anlang riscemeres oþ hit cumð to þere alde dich, þanne andlang diche foren ongen wiþig þeuel, þanen on ruwan þorn, of þane þorn on sex þorn, of sex þorne on anne þorn þiuel with Winterburne, and þanne andlang Winterburne on anne water pet, of þane pitte on stanhecheres ande, of stanhecheres ande on grenenhille, of þa hege reawe, onlang heie reawe on hwete cumb, anlang cumbes to wde, innen wde, on anne crundel, of þane crundele on þe elþen stret, of þare streate on anne weie to horgate, of horgate on weritun, of wertune on limbenlee, of limbenlee on Cunnucesdic, anlang standene to molenhame, of molenhame to cellor, of cellor on windee bergh, of þane berghe anlang weies on Winterburne ford, anlang streames eft on Elmere. Ego Admundus rex Anglorum prefatam donacionem cum sigillo sancte crucis confirmaui. + Ego Oda Dorobernensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis donacionem cum sigillo sancte crucis subarraui. + Ego Þedred Londoniensis ecclesie episcopus consignaui et ceteri. +
  • Metadata

    Old Text

    • Rubric: + Munimine regis Admundi xi. mansas apud Mape[.......] sancti Edwardi. In nomine Dei et Domini nostri Iesu Christi ueri redemptoris mundi. Anno uero dominice incarnacionis .d.cccc.xliii. Ego Admundus omnicreantis disponente clemencia Angligenarum omniumque gencium undique secus habitancium rex, .iiii. anno imperii mei, diuina Dei gracia suadente quod cogitarem quam mirabiliter et quam subtiliter omnia supernus rector celestia [et] terestria firme racionis serre gubernat atque custodit. Iccirco minime in obliuione habui quod paruam partem potestatis mei Adrico meo comite, id est .xi. mansas, meorum episcoporum testimonio ceterarumque fidelium adstipulacione, hilariter perpetuali libertate donaui, ubi iamdudum [solicole illius regionis] nomen imposuerunt at Mapeldertune, quatenus ille bene perfruatur ac perpetualiter pussideat quamdiu istius caducis seculi uitam tenere presumet et post se cuicumque uoluerit seu coroborauimus perhenniter heredi derelinquat seu supradiximus in eternam hereditatem. Sit autem predictum rus liber ab omni mundiali obstaculo cum omnibus ad se rite pertinentibus, campis, pascuis, pratis, siluis diriuatisque cursibus aquarum, exceptis istis tribus, expedicione, pontis arcisue construccione. Siquis uero quod non optamus hanc nostram difinicionem elacionis habitu incedens infringere temptauerit, perpessus sit gelidis glaciarum flatibus et pennino excercitu malignorum spiritum nisi prius inriguis penitencie gemetibus et pura emendacione emendauerit. Istis terminibus predicta terra circumgerata esse uidetur. ˝is sanden ˇe land imaren to Mapeldertune. Arest of Elmere up anlang streames on Winterburne on ˇa dich, and ˇanne anlang riscemeres oˇ hit cum∂ to ˇere alde dich, ˇanne andlang diche foren ongen wiˇig ˇeuel, ˇanen on ruwan ˇorn, of ˇane ˇorn on sex ˇorn, of sex ˇorne on anne ˇorn ˇiuel with Winterburne, and ˇanne andlang Winterburne on anne water pet, of ˇane pitte on stanhecheres ande, of stanhecheres ande on grenenhille, of ˇa hege reawe, onlang heie reawe on hwete cumb, anlang cumbes to wide, innen wde, on anne crundel, of ˇane crundele on ˇe elˇen stret, of ˇare streate on anne weie to horgate, of horgate on weritun, of wertune on limbenlee, of limbenlee on Cunnucesdic, anlang standene to molenhame, of molenhame to cellor, of cellor on windee bergh, of ˇane berghe anlang weies on Winterburne ford, anlang streames eft on Elmere. Ego Admundus rex Anglorum prefatam donacionem cum sigillo sancte crucis confirmaui. + Ego Oda Dorobernensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis donacionem cum sigillo sancte crucis subarraui. + Ego ˝edred Londoniensis ecclesie episcopus consignaui et ceteri. +