A.D. 943. King Edmund to his mother [Eadgifu]; grant of 10 sulungs at North Mynstre, Thanet, Kent. Latin with English bounds

Archive:

Canterbury, Christ Church

MSS:

1. London, Lambeth Palace Library, 1212, pp. 399-400 (s. xiii)

Printed:

B, 784

Comments:

Wallenberg, KPN, pp. 22, 258-60, on identification and bounds; Kelly, St Augustine's, p. xxviii n. 45, estate apparently near Westgate on Sea; Foot 2000, II. 128

Show all data

  • Metadata

    Text

    • + In nomine Dei summi et altissimi Iesu Christi . Omnibus sapientibus qui superne beatitudinis celsitudinem in precordiis cupiunt cernere . et capescere mansura gaudia sine fine . cogitandum est quoquo modo superni iudicis arbitrio uana cuncta uel superflua redarguuntur . Eodem modo quasi uentus aeris ad nichilum furtiuali euentu ilico depellit . pro cuius uidelicet amoris obsequio cuncta iura tremefacta non obediunt . secundum illud quod apostoli Pauli sacris in scripturis predicacione dixit . Omnia nuda et aperta sunt coram oculis eius . Idem ipse agonista ait . Que uidentur temporalia sunt . que autem non uidentur ; eterna . Quamobrem . ego Eadmundus rex Anglorum ceterarumque gencium in circuitu persistencium . intimis precordiis leticie dedi matri mee quandam eternaliter iuris mei partem . idem illud quod Cantigene more suo appellant .x. sullinga . cum pratis . pascuis et campis marisque salsuginibus . in loco eodem ubi iamdudum solicole illius regionis nomen inposuerunt . æt Northmynstre . ut hoc prospere possideat . ac perpetualiter teneat . dum huius labentis æui cursum transeat . inlesus . atque uitalis spiritus in corruptibile carne inhereat . Adpropinquante autem tempore dissolucionis sue . corporis et anime . successorum sibi carorum . cui se libuerit menti libero largiatur sicut superius affirmaui . perpetue namque huius tramitibus mundi . hoc quod concessi a cunctis laboribus uite mortalium permaneat abdicatum . preter id quod nobis omnibus communiter indigari uidetur . id est tria . excercitus . aditum . ponti edificium . municionis castellique auxilium . Nec tam magnum iugum seruitutis uellem constituere . nisi mei predecessores legali sanctione prius iubebant custodire . Sed tamen hoc precipio . in nomine Dei omnipotentis . Siquis demonice fermentacionis stimulo incedens nostrum integrum et inuiolatum donum fraudulenter infringere probauerit . nouerit se proculdubio cum Anna et Zafirra satellitibusque eorum herebica eterne anathematis macera perforandum . nisi prius digna satisfaccione emendare uoluerit . Siquis autem aliter . inexhaustis imbribus . bonorum operum religiosorum exempla studuerit implere . et meam munitissimam donacionem certauerit . libera intencione augere uoluerit . celestium turmarum consortem . in eterna doxa . letetur . et retribucionem beniuolencie sue cum sempiterno hereditario gaudii tonantis melodiam mereatur audire .Uenite omnes qui uoluntatem meam fecistis . et non contempsistis precepta eterni patris. Istis terminibus predicta terra circumgirata esse uidetur . Þis syndon þa land gemere to North mynstre . Ærist fram dinmeres muþan . ut on sæ . east andlang sæ . oþ Grenlinges mearce . suþ up andlang oþ Ealdingc tuninga mearce oþ niwan tuninga mearce . 7 of niwantuninga mearce . innan hocgan fleot . 7 andlang hocgan fleotes . oþ dinmeres fleot . 7 north and<lang> fleotes . oþ dinmeres muþan . 7 þa mersc hopa þe þær butan syndon . betweox hacgan fleote 7 þam stane. Acta est hec prefata donacio . anno ab incarnacione Domini nostri Iesu Christi .dcccc.xliii., indiccione .xv. + Ego Eadmundus rex Anglorum prefate mee matri mellifluam donacionem subarraui signaculo sancte crucis. + Ego Eadred eiusdem regis frater tropheum agye crucis subscripsi et confirmaui. + Ego Oda Dorobernensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis donacionem cum sigillo sancte crucis subarraui. + Ego Þeodred Lundoniensis ecclesie episcopus consignaui. + Ego Ælfehah Uuintaniensis ecclesie episcopus triumphalem tropheum agye crucis inpressi. + Ego Cenwald episcopus predictum donum concessi. + Ego Ælfric episcopus consignaui. + Ego Ælfred episcopus confirmaui. + Ego Burgric episcopus consensi. + Ego Wulfsige episcopus consensi. + Ego Æþelgar episcopus consignaui. + Ego Wulfhelm episcopus confirmaui. + Æthelstan dux. + Æthe<l>wald dux. + Eadric dux. + Ealhem dux. + Aþelmund dux. + Uthred dux. + Odda minister. + Wulfgar minister. + Eadmund minister. + Wulfric minister. + Aelfstan minister. + Ælfstan minister. + Ælfeheah minister. + Æthered minister. + Ælfsige minister. + Æthered minister. + Wihtgar minister. + Ælfred minister. + Ælfric minister. + Ælfsige minister. + Wulfhelm minister. +
  • Metadata

    Translation

    • Bounds of Northmynstre. First from Dinmær’s estuary out to sea. Eastwards along the sea as far as Garlinge boundary. South up along [the boundary] as far as the boundary of the people of Ealdingctun. As far as the boundary of the people of the new tun. And from the boundary of the people of the new tun to Hocga’s creek. And along Hocga’s creek as far as Dinmær’s creek. And north along the creek as far as Dinmær’s estuary. And the marsh enclosures which are beyond there, between Hacga’s creek and the stone.
  • Metadata

    Old Text

    • . dcxliii . . Edmundus Rex . . Northminstre . In nomine Dei summi 7 altissimi Jhesu Christi . Omnibus sapientibus qui superne beatitudinis celsitudinem in precordiis cupiunt cernere . 7 capescere mansura gaudia sine fine . Cogitandum est quoquo modo superni judicis arbitrio . vana cuncta vel superflua redarguuntur . eodem modo quasi ventus aeris ad nichilum furtivali eventu ilico depellit . pro cujus videlicet amoris obsequio cuncta jura tremefacta non obediunt . secundum illud quod apostoli Pauli sacris in scripturis predicacione dixit . 'Omnia nuda 7 aperta sunt coram oculis ejus' 1 . Idem ipse agonista ait . 'Que videntur temporalia sunt . que autem non videntur ; eterna' 2 . Quamobrem . Ego Eadmundus rex Anglorum ceterarumque gencium in circuitu persistencium . Intimis precordiis leticie dedi Matri mee quandam eternaliter juris mei partem . Idem illud quod Cantigene more suo appellant . x . sullinga . cum pratis . pascuis . 7 campis marisque salsuginibus . In loco eodem ubi jam dudum solicole illius regionis nomen imposuerunt . æt North Mynstre . Vt hoc prospere possideat . ac perpetualiter teneat . dum huius labentis ævi cursum transeat . Inlesus , atque vitalis spiritus in corruptibili carne inhereat . Adpropinquante autem tempore dissolucionis sue , corporis 7 anime , successorum sibi carorum , cui se libuerit mente libero largiatur sicut superius affirmavi . perpetue namque huius tramitibus mundi . hoc quod concessi a cunctis laboribus vite mortalium permaneat abdicatum . preter id quod nobis omnibus communiter indigari videtur . Id est tria . excercitus . aditum . ponti edificium . municionis castellique auxilium . Nec tam magnum jugum servitutis vellem constituere , nisi mei predecessores legali sanccione prius jubebant custodire . Sed tamen hoc precipio . in nomine Dei omnipotentis . Si quis demonice fermentacionis stimulo incedens nostrum integrum 7 inviolatum donum fraudulenter infringere probaverit ; Noverit se proculdubio cum Anna et Zafirra satellitibusque eorum herebica eterne anathematis macera perforandum . Nisi prius digna satisfaccione emendare voluerit . Si quis autem aliter , inexhaustis Imbribus . bonorum operum religiosorum exempla studuerit implere . 7 meam munitissimam donacionem certaverit . libera intencione augere voluerit . celestium turmarum consortem , in eterna doxa , letetur . et retribucionem benivolencie sue cum sempiterno hereditario gaudii tonantis melodiam mereatur audire . 'Venite omnes qui voluntatem meam fecistis , 7 non contempsistis precepta eterni patris' . Istis terminibus predicta terra circumgirata esse videtur . ˝is syndon ˇa land gemere to north mynstre . Ærist fram dinmeres muˇan . vt on sæ . east andlang sæ . oˇ grenlinges mearce . suˇ up andlang oˇ ealdingc tuninga mearce oˇ niwan tuninga mearce . 7 of niwantuninga mearce . Innan hocgan fleot . 7 andlang hocgan fleotes . oˇ dinmeres fleot . 7 north and fleotes . oˇ dinmeres muˇan . 7 ˇa mersc hopa ˇe ˇær butan syndon , betweox hacgan fleote 7 ˇam stane . Acta est hec prefata donacio . Anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Christi . dcccc . xliii . Indiccione . xv . + Ego Eadmundus Rex Anglorum prefate mee matri mellifluam donacionem subarravi signaculo sancte crucis . + Ego Eadred ejusdem Regis frater tropheum agye crucis subscripsi 7 confirmavi . + Ego Oda Dorobernensis ecclesie archiepiscopus ejusdem Regis donacionem cum sigillo sancte crucis subarravi . + Ego ˝eodred Lundoniensis ecclesie episcopus consignavi . + Ego Ælfehah Uuintaniensis ecclesie episcopus triumphalem tropheum agye crucis inpressi . + Ego Cenwald episcopus predictum donum concessi . + Ego Ælfric episcopus consignavi . + Ego Ælfred episcopus confirmavi . + Ego Burgric episcopus consensi . + Ego Wulfsige episcopus consensi . + Ego Æˇelgar episcopus consignavi . + Ego Wulfhelm episcopus confirmavi . + Æthelstan dux . + Æthewald dux . + Eadric dux . + Ealhem dux . + Aˇelmund dux . + Uhtred dux . + Odda minister . + Wulfgar minister . + Eadmund minister . + Wulfric minister . + Aelfstan minister . + Ælfstan minister . + Ælfeheah minister . + Æthered minister . + Ælfsige minister . + Æthered minister . + Wihtgar minister . + Ælfred minister . + Ælfric minister . + Ælfsige minister . + Wulfhelm minister .