A.D. 946. King Eadred to Æthelgifu, a religious woman; grant of 4 hides (mansae) at Tolleshunt, Essex. Latin

Archive:

Barking

MSS:

1. Hatfield House, Ilford Hospital, 1/6, f. 18v (s. xvi med.)

Comments:

Brooks 1992, p. 7 n. 24, cited in context of grants to religious women; Foot 2000, II. 31

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • Rubrics: (1) Carta Eadredi regis (2) in the left hand margin: Tollesffuntun Regnante in perpetuum Domino nostro Iesu Christo. Sacre autem scripturea edicta fonab catholicorum patrum nos admonent ut memores simus quoniam quidem transeuntis mundi uicissitudo cotidie per incrementa temporum crescendoc decrescit et ampliandod minuature . crebrescentibusque repentinis uariorum in cursum ruinis uicinusf finis terminus esse cunctis in proximo cernitur . Idcirco uanis ac transibilibus rebus mansura celestis patrie premia mercanda sunt . Quapropter ego Eadredus rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector . primo anno imperii mei . litteratoriis apicibus roboraui quod cum consensu heroicorumg uirorum tradidi cuidam sancte monialis femine uocitate nomine Ethelgife modicam muniminish mei partem idest . iiii . mansas agelluli . eternaliter tradendo concessi . pro illius amore qui dixit 'date et dabitur uobis'1 ubi turbarum collacionei iamdudum nomen illatum hoc adesse profertur . at Tollesfuntum . ut terram iam prefatam meo scilicet ouante concessu tramitibus sue possideatj uite deinceps namque sibi succedenti cui uoluerit heredi derelinquat in eternam hereditatem . Maneat igitur hoc immobile donum eterna liberalitate iocundum . cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur . campis pascuis pratis siluis . excepto istis tribus expeditione pontis arcisue coedificatione . Si qui denique michi non optanti hanc libertatis cartam liuore depressi uiolari satagerint agminibus tetre caliginis lapsi uocem audiant examinacionis die arbitris sibi dicentis 'discedite a me maledicti in ignem eternum' 2 . ubi cum demonibus ferreis sartaginibus crudeli torqueantur in pena si non ante mortem digna hoc emendauerint penitentia . Acta est hec prefata donacio anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi . Dccccxlvi . indictione iiii . + Ego Eadredus rex Anglorum prefatam donacionem sub sigillo sancte crucisn indeclinabiliter concensi atque roboraui + Ego Oda Dorobornensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis principatum et beniuolentiam cum sigillo sancte crucis conclusi + Ego ˝eodred Londoniensis ecclesie episcopus corroboraui + Ego Elfhea Wintaniensis ecclesie episcopus testudinem sancte crucis subscripsi et confirmaui + Ego Burghric episcopus consensi + Ego Elfrid episcopus confirmaui + Ego Ethelwold episcopus confirmaui + Ethelwold dux + Ethelstan dux + Ealhelm dux + Ethelmund dux + Eadmund minister + Wulfric + Ethelstan minister + Elfhea minister + Ethelsige minister + Elfric minister + Witgar minister + Elfred minister Elfsige minister + Ethelgeard minister + Istis terminibus predicta terra circumgirata esse uideturo