A.D. 947. King Eadred to Æthelgeard, his faithful minister and miles; grant of 10 hides (mansae) at Brightwell, Berks. Latin with English bounds

Archive:

Winchester, Old Minster

MSS:

1. London, British Library, Add. 15350, ff. 47v-48r (s. xii med.)

Printed:

K, 1156; B, 830; Pierquin, Recueil, pt 3, no. 108; PN Berks., iii. 763, bounds only

Comments:

Reynolds 2002, pp. 176, 191, on burial feature in bounds; Grundy, Berks., I, pp. 217-18, on bounds; Hart 1970a, pp. 15-17, 28 (no. 80), on beneficiary and his estate; wholly authentic, discusses estate history; PN Berks., ii. 516, iii. 751, 763, bounds describe modern parish of Brightwell, without Mackney; Gelling, ECTV, no. 53, authentic; Keynes 1996, pp. 86-7, on beneficiary

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • ˘is is ˇara . X . hidæ boc æt Beorhtanwylle ˇe Ædred cing gebocode Æˇelwearde his ˇegne on ece yrfæ . + In nomine Dei summi . Subtilissima mentis certatione Deum quem diligimus et credimus intima mentis affectione timeamus et amemus . quia agonista sanctæ predicationis ortator talem protulit sententiam dicens , 'Omnia nuda et aperta sunt coram oculis Dei' 1 et a luce prima usque conticinium uniuscujusque actus prospicit . Ideo ego Eadredus rex Anglorum cæterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector . cuidam meo fideli ministro ac militi qui in suæ voluntatis ac devotionis obsequio fatendo ac implendo paratus ac promptus fuit . Et ab incunabilis suæ infantilitatis non fortuitu sed voluntate parentum nomen accepit . Æˇelgeard . dapsili deditione quandam partem ruris libenter dedi . ubi jamdudum incolæ prolatum nomen latialiter declaratam fontem indiderunt . nunc vero verbi gratia Gewisorum more . Beorhtanwille . magnitudo autem illius terre , juxta estimationem circa eundem locum degentium tanta esse assertur quantum bis quinas mansarum spacium equa demensione censure trucinationis fore cernitur ; habeat ac possideat prefatam dapsilem donationem quamdiu vitalis flatus carnem mundana fragilitate corruptam aluerit . Cum autem dies dissolutionis suæ advenerit , quo de corruptibili vita ad incorruptibilem beatitudinem migraverit ; Cui sibi libet heredi sine ullo obstaculo derelinquat in æternam hereditatem . Sit autem predictum rus liber'um' cum omnibus quæ ad ipsum locum pertinere dinoscuntur . tam in magnis quam in modicis rebus . Campis . Pascuis . Pratis . Silvis . dirivativis cursibus aquarum . excepto istis tribus . expeditione pontis . arcisvæ constructione . Hanc vero meam donationem quod opto absit a fidelium mentibus , minuentibus atque frangentibus . fiat pars eorum cum illis de quibus e contra fatur . 'Discedite a me maligni in ignem æternum qui paratus est Sathane et satellibus ejus' 2 ; nisi prius digna Deo pænitentia veniam legali satisfactione emendent . Istis terminibus predicta terra circumgyrata esse videtur . ˘is synt ˇa land ge mæro to Beorhtan wille . ˇara . X . hida . Ærest of ˇam more be westan ˇam tune . on ˇa dic . west and lang Dic of ˇa hæˇenan byrigelsas ˇonne east and lang ˇan an heafdan on anne litelne ˇorn . ˇonon east 7 hwon su∂ on ge rihte to ˇam wege to gafær bæce ; ˇo nord be ˇam and heafdan of ˇa lace 7lang lace ut on temæse of midne stream 7lang ea of ∂a ealda stræt and lang stræte on ˇone ford of ˇam forde west and lang mores of ˇæt man ær on feng . Acta est hæc prefata donatio . Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi . DCCCC . XLVII . Indictione . V . Ego Eadredus Rex Anglorum prefatam donationem sub sigillo sanctæ crucis indeclinabiliter consensi atque roboravi . Ego Eadgifu Ejusdem regis mater cum sigillo sanctæ crucis confirmavi . Ego Oda Dorobornensis æcclesiæ archiepiscopus ejusdem regis principatum et benivolentiam sub sigillo sanctæ crucis conclusi . Ego Wulfstanus . Archons divinæ servitutis officio mancipatus Eborace civitatis archiepiscopus sigillum sanctæ crucis impressi . Ego ˝eodred Lundoniensis æcclesiæ episcopus corroboravi . Ego Ælfheah Wintoniensis æcclesiæ episcopus testudinem sanctæ crucis subscripsi et confirmavi . Ego Cenwald episcopus consensi . Ego Ælfric episcopus consignavi . Ego Æˇelgar episcopus corroboravi . Ego Ælfred episcopus confirmavi . Ego Wulfsige episcopus conclusi . Ego Æˇelstan Dux . Ego Eadric Dux . Ego Æˇelstan Dux . Ego Ealhelm Dux . Ego Aˇelmund Dux . Ego Ælfgar Dux . Ego Eadmund minister . Ego Ælfstan minister . Ego Wulfric minister . Ego Ælfsige minister . Ego Wulfric minister . Ego Alfric minister . Ego Æˇelnod minister . Ego Ælfred minister . Ego Æˇelsige minister .