S:
K:
B:
S 542
A.D. 948 (? for 947). King Eadred to Wulfric, his minister and miles; grant of 10 hides (mansae) at Stanmore in Beedon, Berks. Latin with English bounds
Archive:
Abingdon
MSS:
1. London, British Library, Cotton Claudius B. VI, ff. 34v-35r (s. xiii in.)
Printed:
K, 1164; Stevenson, Chron. Abingdon, i. 131-4; B, 866; PN Berks., iii. 651, bounds only; Kelly, Abingdon, no. 42
Comments:
Stenton 1913, p. 42, on beneficiary; Grundy, Berks., I, pp. 222-4, on bounds; Forsberg 1950, pp. 207-8, on bounds; PN Berks., i. 5, 232, ii. 497, 503, iii. 649, 651-2, bounds describe roughly two-thirds of the modern parish of Beedon; Forsberg 1979, pp. 147-8, 150, on bounds; Gelling, ECTV, no. 56, authentic; Kelly, Abingdon, no. 42, authentic
Show all data
- Metadata
Text
- In nomine Dei summi. Subtilissima mentis certatione Deum quem diligimus et credimus intima mentis affectione timeamus et amemus, quia agonista sancte predicationis hortator talem protulit sententiam. dicens 'Omnia nuda et aperta sunt coram oculis Dei' et a luce prima usque conticinium uniuscuiusque actus prospicit. Ideo ego Eadredus rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam meo ministro ac militi qui in sue uoluntatis ac deuotionis obsequio semper fatendo ac implendo paratus et promptus fuit, qui ab incunabulis sue infantilitatis non fortuitu sed uoluntate parentum nomen accepit Wulfric, dapsili deditione quandam partem ruris libenter dedi ubi iamdudum solicole illius regionis nomen imposuerunt æt Stanmere. Magnitudo autem illius terra iuxta estimationem circa eundem locum degentium tanta esse asseritur quantum bis quinas mansarum spatium equa demensione fore cernitur. Habeat ac possideat prefatam dapsilem donationem quamdiu uitalis flatus carnem mundana fragilitate corruptam aluerit; cum autem dies dissolutionis sue aduenerit quo de corruptibili uita ad incurruptibilem beatitudinem migrauerit, cui sibi libet heredi sine ullo obstaculo derelinquat in eternam hereditatem. Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur, tam in magnis quam in modicis rebus, campis, pascuis, siluis, excepto communi labore, expeditione, pontis arcisue constructione. Si quis autem propria temeritate uiolenter inuadere presumpserit, sciat se proculdubio ante tribunal districti iudicis titubantem tremebundumque rationem redditurum, nisi prius hic digna satisfactione emendare maluerit. Istis terminis predicta terra circumgirata esse uidetur. Ðis sind þa land gemæro to Stanmere. Ærst of þan crundelun þær to stræte, 7lang stræte to aþulfes þorne, þonnon on fyrd hammas, anlang stifig weges, þonon on cat beorh, þonon on ælfheages gemære, þonon 7lang mære weges on Wulforan, þonon andlang gemæres to ines dene ufewearde, þæt þonon in stiele, þonon 7lang gemæres þæt on lic hangan, of lic hangan on pocging rode, þonnon on dunan wyrþe, þonon on loceres weg, andlang weges on þa ealdan stigele, of þære stigele þwers ofer rammes hrycg, þonnon on þone ealdan hyrne weg, þonnon on Beden weg, on Beden weg suþe wearde innan 7lang hecgan onbutan hunes dune, þæt eft on þa crundelas be suþan haran grafas. Acta est hec prefata donatio anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi .dccccxlviii., indictione .v. + Ego Eadredus rex Anglorum prefatam donationem sub sigillo sancte crucis indeclinabiliter consensi atque roboraui. + Ego Eadgifu eiusdem regis mater cum sigillo sancte crucis confirmaui. + Ego Oda Dorobernensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis principatum et beniuolentiam sub sigillo sancte crucis conclusi. + Ego Wulfstanus archons diuine seruitutis officio mancipatus Eborace ciuitatis archiepiscopus sigillum sancte crucis impressi. + Ego Þeodred Lundoniensis episcopus corroboraui. + Ego Ælfheah Wuintoniensis ecclesie episcopus testudinem sancte crucis subscripsi et confirmaui. + Ego Cenwuald episcopus confirmaui. + Ego Ælfric episcopus consignaui. + Ego Æþelgar episcopus confirmaui. + Ego Ælfred episcopus corroboraui. + Ego Wulfsige episcopus conclusi. + Ego Æþelstan dux consensi. + Ego Eadric dux consensi. + Ego Æþelstan dux consensi. + Ego Ealhhelm dux consensi. + Ego Aþelmund dux consensi. + Ego Ælfgar dux consensi. + Ego Eadmund minister consensi. + Ego Ælfstan minister consensi. + Ego Wulfric minister consensi. + Ego Ælfsige minister consensi. + Ego Æþelgeard minister consensi. + Ego Æþelnoþ minister consensi. + Ego Ælfric minister consensi. + Ego Ælfred minister consensi. + Ego Æþelsige minister consensi.
- Metadata
Old Text
- Rubric: Carta regis Edredus de Stanmere. In nomine Dei summi. Subtilissima mentis certatione Deum quem diligimus et credimus intima mentis affectione timeamus et amemus, quia agonista sancte predicationis hortator talem protulit sententiam. dicens 'Omnia nuda et aperta sunt coram oculis Dei et a luce prima usque conticinium uniuscuiusque actus prospicit'. 1 Ideo ego Eadredus rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam meo ministro ac militi qui in sue uoluntatis ac deuotionis obsequio semper fatendo ac implendo paratus et promptus fuit, qui ab incunabulis sue infantilitatis non fortuitu sed uoluntate parentum nomen accepit Wulfric, dapsili deditione quandam partem ruris libenter dedi ubi iamdudum solicole illius regionis nomen imposuerunt æt Stanmere. Magnitudo autem illius terra iuxta estimationem circa eundem locum degentium tanta esse asseritur quantum bis quinas mansarum spatium equa demensione fore cernitur. Habeat ac possideat prefatam dapsilem donationem quamdiu uitalis flatus carnem mundana fragilitate corruptam aluerit; cum autem dies dissolutionis sue aduenerit quo de corruptibili uita ad incurruptibilem beatitudinem migrauerit, cui sibi libet heredi sine ullo obstaculo derelinquat in eternam hereditatem. Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur, tam in magnis quam in modicis rebus, campis, pascuis, siluis, excepto communi labore, expeditione, pontis arcisue constructione. Si quis autem propria temeritate uiolenter inuadere presumpserit, sciat se proculdubio ante tribunal districti iudicis titubantem tremebundumque rationem redditurum, nisi prius hic digna satisfactione emendare maluerit. Istis terminis predicta terra circumgirata esse uidetur. ˘is sind ˇa land gemæro to Stanmere. Ærst of ˇan crundelun ˇær to stræte, 7lang stræte to aˇulfes ˇorne, ˇonnon on fyrd hammas, anlang stifig weges, ˇonon on cat beorh, ˇonon on ælfheages gemære, ˇonon 7lang mære weges on wulforan, ˇonon andlang gemæres to ines dene ufewearde, ˇæt ˇonon in stiele, ˇonon 7lang gemæres ˇæt on lic hangan, of lic hangan on pocging rode, ˇonnon on dunan wyrˇe, ˇonon on loceres weg, andlang weges on ˇa ealdan stigele, of ˇære stigele ˇwers ofer rammes hrycg, ˇonnon on ˇone ealdan hyrne weg, ˇonnon on Beden weg, on Beden weg suˇe wearde innan 7lang hecgan onbutan hunes dune, ˇæt eft on ˇa crundelas be suˇan haran grafas. Acta est hec prefata donatio anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi .dccccxlviii., indictione .v. + Ego Eadredus rex Anglorum prefatam donationem sub sigillo sancte crucis indeclinabiliter consensi atque roboraui. + Ego Eadgifu eiusdem regis mater cum sigillo sancte crucis confirmaui. + Ego Oda Dorobernensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis principatum et beniuolentiam sub sigillo sancte crucis conclusi. + Ego Wulfstanus archons diuine seruitutis officio mancipatus Eborace ciuitatis archiepiscopus sigillum sancte crucis impressi. + Ego ˝eodred Lundoniensis episcopus corroboraui. + Ego Ælfheah Wuintoniensis ecclesie episcopus testudinem sancte crucis subscripsi et confirmaui. + Ego Cenwuald episcopus confirmaui. + Ego Ælfric episcopus consignaui. + Ego Æˇelgar episcopus confirmaui. + Ego Ælfred episcopus corroboraui. + Ego Wulfsige episcopus conclusi. + Ego Æˇelstan dux consensi. + Ego Eadric dux consensi. + Ego Æˇelstan dux consensi. + Ego Ealhhelm dux consensi. + Ego Aˇelmund dux consensi. + Ego Ælfgar dux consensi. + Ego Eadmund minister consensi. + Ego Ælfstan minister consensi. + Ego Wulfric minister consensi. + Ego Ælfsige minister consensi. + Ego Æˇelgeard minister consensi. + Ego Æˇelnoˇ minister consensi. + Ego Ælfric minister consensi. + Ego Ælfred minister consensi. + Ego Æˇelsige minister consensi.