S:
K:
B:
S 551
A.D. 949. King Eadred to Wulfric, his faithful minister and miles; grant of 20 hides (mansae) at Merton, Surrey. Latin
Archive:
Glastonbury
MSS:
1. Longleat, Marquess of Bath, 39, f. 199v (s. xiv med.)
2. Oxford, Bodleian Library, Wood empt. 1 (S.C. 8589), f. 229r (s. xiv)
3. Lost Glastonbury Liber Terrarum, no. 112 (see Abrams 1996, p. 34)
Printed:
Hoare, Modern Wilts., pp. 22-3, Hundred of South Damerham; B, 878, ex MS 2; Watkin, Glastonbury Cart., iii. 628-9 (no. 1168), ex MS 1
Comments:
Watkin, Glastonbury Cart., iii. p. ccxii; Gelling, ECTV, no. 328, authentic; Brooks 1992, p. 8, on beneficiary; Abrams 1996, pp. 29, 34, 115-17, 132 n. 353, 168, 173-4, on MS sources, on estate history, on beneficiary
Show all data
- Metadata
Old Text
- Carta Eddredi regis facta Wulfrich militi suo de Merton . In nomine Dei summi et altissimi Jhesu Christi omnia visibilia huius presentis seculi scimus certissime et sine ambiguitate cotidie manifesta in diversis rebus declarata sunt quod transitoria ac temporalia supernus rector omnia creaverat nisi tantum victum hominibus cotidie per suam largifluam misericordiam distribuit . Quapropter ego Eddredus divina indulgencie clemencia Rex Anglorum dedi cuidam meo fideli ministro ac militi qui ab cunabulis sue infantilitatis non fortuitu sed voluntate parentum nomen accepit . Wlfric . bis denas mansas aseluli in loco ubi sollicole regionis illius plebili nomen indiderunt at Mertone . Actum est hec redintegrum munificencie munus meo moerumque nobilium decreto munitum . Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi . DLXXXXXLIX . indictione septima quod certis apicibus jussi novam carexare cartulam quam jam dudum ejusdem Wolfrici propinqui eandem terram cum rectitudine inviolabiliter possiderunt cum omnibus ad se rite pertinentibus . campis . paschuis . pratis . silvis . excepto communi labore . expedicione pontis . arcisve constructione . hoc futurorum eulogie munusculum in sempiterno grapheo cum signaculo sancte crucis maneat quam diu petra volvens in terra humanis oculis aspicitur et aqua fluctivagis undis creatori omnium creaturarum deserviens si quis reprobus falsis machinacionibus per aliquam scripturam meum donum subvertere conatus fuerit sit ipse in profundo cahos igneis nexibus mancipatus et [e]jus memoria caligine mortis obtecta nisi hic assiduis precibus prius optabilem consequi mereatur indulgenciam . + Ego Eddredus rex Anglorum prefatam donacionem sub sigillo sancte crucis indeclinabiliter consensi atque roboravi . + Ego Eadgif ejusdem regis mater cum sigillo sancte crucis consignavi . + Ego Oda Dorobornensis ecclesie archiepiscopus ejusdem regis principatum et benevolenciam sub sigillo sancte crucis conclusi sub testimonio aliorum multorum .