A.D. 946 x 951 (? 949). King Eadred to Ælfgar, his faithful miles and minister; grant of 3 hides (mansae) at Weonfelda (probably Wokefield, Berks.). Latin with English bounds

Archive:

Abingdon

MSS:

1. London, British Library, Cotton Claudius B. VI, f. 42r-v (s. xiii in.)

Printed:

K, 1175; Stevenson, Chron. Abingdon, i. 165-7; B, 888; Pierquin, Recueil, pt 3, no. 115; PN Berks., iii. 647, bounds only; Kelly, Abingdon, no. 46

Comments:

Stenton 1918, p. 443 n. 46, on detail of bounds (= Stenton 1970, p. 57 n. 4); Stenton 1955, p. 72, on detail of bounds; Stenton 1970, p. 291, on place-name; PN Berks., i. 10, 166, 204, 227-8, iii. 641, 647-8, bounds describe area approximating to modern parishes of Wokefield and Sulhamstead Bannister; Forsberg 1979, p. 140, queries identification of Weonfelda with Wokefield; Gelling, ECTV, no. 58, authentic; Kelly, Abingdon, no. 46, authentic.

Show all data

  • Metadata

    Text

    • In nomine Domini nostri Iesu Christi saluatoris. Omnia uisibilia huius presentis seculi scimus certissime et sine ambiguitate cotidie manifesta in diuersis rebus declarata sunt, quod transitoria ac temporalia supernus rector omnia creauerat, nisi tantum uictum hominibus cotidie per suam largifluam misericordiam distribuit. Quapropter ego Eadredus diuina indulgente clementia rex Anglorum dedi cuidam meo fideli ministro ac militi qui ab incunabulis sue infantilitatis non fortuitu sed uoluntate parentum nomen accepit Ælfgar tres mansas agelluli in illo loco ubi iamdudum solicole illius regionis nomen imposuerunt æt Weonfelda, quatenus habeat ac possideat uita comite, hoc est quamdiu uitalis spiritus in hac ærumnosa uita fragile corpus aluerit. Postquam uero separatio anime a corpore fuerit, quod cunctis mortalibus commune indeclinabiliter cognoscitur, cuicumque uoluerit heredi derelinquat in perhennem hereditatem. Sit autem predictum rus liber ab omni mundiali obstaculo, cum omnibus ad se rite pertinentibus, campis, pascuis, pratis, siluis, excepto communi labore, expeditione, pontis arcisue coedificatione. Hoc autem fructuorum eulogie munusculum in sempiterno graphio cum signaculo sancte crucis maneat quamdiu petra uolens in terram humanis oculis aspicitur et aqua fluctiuagis undis creatori omnium creaturarum deseruiens. Si quis uero hominum hanc meam donationem cum stulticie temeritate iactitando infringere certauerit, sit ipse grauibus per colla depressus catenis inter flammiuomas tetrorum demonum cateruas, nisi prius hic ad satisfactionem uenire maluerit. Istis terminis predicta terra circumgirata esse uidetur. Ðis sindon þa land gemæro. Ærest on hunda leage on Grægsole burnan, 7lang burnan on Grægsole hagan, 7lang hagan to hagena gemyðum, of þen gemyþun on tichan stedes hagan, 7lang hagan ut to felda, þæt a be wyrtwalan oþ hit cymð ut on Fulan riþe, 7lang riþe ut on doccena ford, of þan forda west be more oþ hit cymð on þene licgendan stoc, of þan stocce 7lang hagan ut to heað felda, to Beorhfeldinga gemære, to þen hagan, 7lang hagan bur. + Ego Eadredus rex Anglorum prefatam donationem sub sigillo sancte crucis indeclinabiliter consensi atque <roboraui>. + Ego Eadgifu eiusdem regis mater cum sigillo sancte crucis confirmaui. + Ego Oda Dorobornensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis principatum et beniuolentiam sub sigillo sancte crucis conclusi. + Ego Wulfstanus archons seruitutis officio mancipatus Eborace ciuitatis sigillum sancte crucis impressi. + Ego Þeodred Lundoniensis ecclesie episcopus corroboraui. + Ego Ælfheah Wintoniensis ecclesie episcopus testudinem sancte crucis subscripsi et confirmaui. + Ego Wulfsige episcopus consensum prebui fingens crucem. + Ego Ælfric episcopus donum regis confirmaui. + Ego Æþelgar episcopus crucis modum depinxi. + Ego Cenwald episcopus predictum donum consensi. + Ego Ealhhelm dux. + Ego Eadmund dux. + Ego Æþelmund dux. + Ego Ælfgar dux. + Ego Wulfric minister. + Ego Ælfsige minister. + Ego Wulfric minister. + Ego Ælfric minister. + Ego Æþelsige minister. + Ego Æþelgrð minister. + Ego Ælfheah minister. + Ego Ælfred minister.
  • Metadata

    Old Text

    • Rubric: Carta regis Edredi de Weonfelde. In nomine Domini nostri Iesu Christi saluatoris. Omnia uisibilia huius presentis seculi scimus certissime et sine ambiguitate cotidie manifesta in diuersis rebus declarata sunt, quod transitoria ac temporalia supernus rector omnia creauerat, nisi tantum uictum hominibus cotidie per suam largifluam misericordiam distribuit. * Quapropter ego Eadredus diuina indulgente clementia rex Anglorum dedi cuidam meo fideli ministro ac militi qui ab incunabulis sue infantilitatis non fortuitu sed uoluntate parentum nomen accepit Ælfgar tres mansas agelluli in illo loco ubi iamdudum solicole illius regionis nomen imposuerunt æt Weonfelda, quatenus habeat ac possideat uita comite, hoc est quamdiu uitalis spiritus in hac ærumnosa uita fragile corpus aluerit. Postquam uero separatio anime a corpore fuerit, quod cunctis mortalibus commune indeclinabiliter cognoscitur, cuicumque uoluerit heredi derelinquat in perhennem hereditatem. Sit autem predictum rus liber ab omni mundiali obstaculo, cum omnibus ad se rite pertinentibus, campis, pascuis, pratis, siluis, excepto communi labore, expeditione, pontis arcisue coedificatione. Hoc autem fructuorum eulogie munusculum in sempiterno graphio cum signaculo sancte crucis maneat quamdiu petra uolens in terram humanis oculis aspicitur et aqua fluctiuagis undis creatori omnium creaturarum deseruiens. Si quis uero hominum hanc meam donationem cum stulticie temeritate iactitando infringere certauerit, sit ipse grauibus per colla depressus catenis inter flammiuomas tetrorum demonum cateruas, nisi prius hic ad satisfactionem uenire maluerit. Istis terminis predicta terra circumgirata esse uidetur. ˘is sindon ˇa land gemæro. Ærest on hunda leage on Grægsole burnan, 7lang burnan on Grægsole hagan, 7lang hagan to hagena gemy∂um, of ˇen gemyˇun on tichan stedes hagan, 7lang hagan ut to felda, ˇæt a be wyrtwalan oˇ hit cym∂ ut on fulan riˇe, 7lang riˇe ut on doccena ford, of ˇan forda west be more oˇ hit cym∂ on ˇone licgendan stoc, of ˇan stocce 7lang hagan ut to hea∂ felda, to Beorhfeldinga gemære, to ˇen hagan, 7lang hagan bur. + Ego Eadredus rex Anglorum prefatam donationem sub sigillo sancte crucis indeclinabiliter consensi atque [roboraui]. + Ego Eadgifu eiusdem regis mater cum sigillo sancte crucis confirmaui. + Ego Oda Dorobornensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis principatum et beniuolentiam sub sigillo sancte crucis conclusi. + Ego Wulfstanus archons seruitutis officio mancipatus Eborace ciuitatis sigillum sancte crucis impressi. + Ego ˝eodred Lundoniensis ecclesie episcopus corroboraui. + Ego Ælfheah Wintoniensis ecclesie episcopus testudinem sancte crucis subscripsi et confirmaui. + Ego Wulfsige episcopus consensum prebui fingens crucem. + Ego Ælfric episcopus donum regis confirmaui. + Ego Æˇelgar episcopus crucis modum depinxi. + Ego Cenwald episcopus predictum donum consensi. + Ego Ealhhelm dux. + Ego Eadmund dux. + Ego Æˇelmund dux. + Ego Ælfgar dux. + Ego Wulfric minister. + Ego Ælfsige minister. + Ego Wulfric minister. + Ego Ælfric minister. + Ego Æˇelsige minister. + Ego Æˇelgr∂ minister. + Ego Ælfheah minister. + Ego Ælfred minister.