A.D. 957. King Eadwig to Æthelred, his faithful minister; grant of 10 hides (mansae) at Upton (Lovell), Wilts. Latin with English bounds

Archive:

Wilton

MSS:

1. London, British Library, Harley 436, ff. 31r-32v (s. xiii)

Printed:

Hoare, Reg. Wilton, pp. 18-19; K, 468; B, 992; Pierquin, Recueil, pt 2, no. 112

Comments:

Hoare, Modern Wilts., ii. 82; Grundy, Wilts., II, pp. 60-2, on bounds; Drögereit 1935, pp. 391-4; Darlington 1955, p. 93; Finberg, ECW, no. 285, authentic

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • ˝is his ˇare . X . hida boc æt Ubban tune ˇe Eadwig cing gebocode Æˇerede his ˇeine on eche yrfe . Domino dominorum dominante . In secula seculorum regna regnorum huius presentis seculi transeant sicut ignominica et omnes gloria et locus huius mundi peribit et non sunt eterna sed superna eterna sunt . V[n]de ego Eadwic rex Anglorum Cuidam meo fideli ministro quem vocitant non nulli noto vocamine . Æˇelred . X . mansas perpetualiter concedo . Illic ubi Anglica appellatione dicitur . æt Ubbantune . Eatenus ut hoc diebus suis possideat tramitibusque vite sue . Et postquam universitatis via adierit cuicumque voluerit eternaliter derelinquat . Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo Cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscantur tam in magnis quam in modicis rebus . Campis . pascuis . pratis . Silvis sine expeditione . et pontis . arcisve Instructione . Si quis autem infringere temptaverit quod absit sciat se reum omni hora vite sue et tenebrosum Tartarum non evadere . nisi prius hic digna satisfactione emendare maluerit . Predicta siquidem tellus istis terminis circumcincta clarescit . ˝is synt ˇa land gemere to Ubbantune . Aerest of langan forda on hægdune westewearde . ˇonon forˇ 7lang dic on bican brache 7lang dic on finbeorh . ˇonon on hundes geat . of hundes geata swa cynrices gemære sceat 7 ubbantuninga gemære on wilig ˇonne up 7lang wilig eft on langan ford . Hec carta caraxata est . Anno dominice incarnationis . DCCCC LVII . Indictione . XV . Ego Eadwig rex prefatam donationem concessi . Ego Odo Archiepiscopus cum sigillo sancte crucis roboravi . Ego Ælfsinus presul sigillum agye crucis impressi . Ego Osulf episcopus consignavi . Ego Byrhthelm episcopus adquievi . Ego Wulfsige episcopus Corroboravi . Ego Byrhthelm episcopus Subscripsi . Ego Alfwold episcopus Non renui . Ego Daniel episcopus conclusi . Eadmund dux . Aeˇelsige dux . Aelfgar miles . Byrhtferˇ miles . Aelfheah miles . Aelfsige miles . Aeˇelgeard miles . Aelfred miles . Aelfric miles . Aelfwine miles . Aelfwig miles . Cynric miles .