A.D. 961. King Edgar to Ælfric, his faithful minister; grant of 9 hides (mansae) in the common land at Ardington, Berks. Latin with English bounds

Archive:

Abingdon

MSS:

1. London, British Library, Cotton Claudius B. VI, ff. 74v-75r (s. xiii in.)

Printed:

K, 1234; Stevenson, Chron. Abingdon, i. 303-5; B, 1079; Pierquin, Recueil, pt 5, no. 10; Kelly, Abingdon, no. 90

Comments:

Stevenson 1904, p. 275 and n. 4, on identification; Stenton 1955, p. 71, cited; John 1960, p. 94, on royal style; Finberg 1972, p. 488; O'Donovan 1973, p. 106, on witness-list; PN Berks., ii. 468-9; Gelling, ECTV, no. 97, authentic, questions identification; Kelly, Abingdon, no. 90, authentic

Show all data

  • Metadata

    Text

    • Regnante inperpetuum Domino nostro Iesu Christo omnium uisibilium et inuisibilium rerum creatore inperpetuum regnante et a summo celi fastigio omnia regnorum iura disponente. Cunctis ea que sunt uera cernentibus manifestum est quod presentis uite prosperitas mundi strepitu deficiendo corrumpitur. Nunc igitur de rebus temporalibus si bene dispensentur eterna iusticia comparatur. Unde ego Eadgar basileus Anglorum cunctarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam meo fideli ministro uocitato Ælfrico .ix. mansas perpetualiter concedo, illic ubi Anglica appellatione dicitur æt Æþeredingetune. Habeat autem possideatque meum regale donum quamdiu uiuat et post se cuicumque uoluerit heredi eternaliter derelinquat. Sit autem predicta terra ab omni mundiali obstaculo libera cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur, tam in magnis quam in minimis, campis, pascuis, pratis, siluis, sine expeditione et pontis arcisue instructione. Siquis autem infringere certuaerit quod absit, sciat se reum omni ora uite sue et tenebrosum tartarum non euadere, nisi prius hic digna satisfactione emendare maluerit. Istis terminis ambitur predicta tellus. Þas nigon hida licggead on gemang oþran gedal lande feldlæs gemane 7 mæda gemane 7 yrþ land gemæne. Acta est hec prefata donatio anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi .dcccclxi., indiccione .iiii. + Ego Eadgar rex Anglorum prefatam donationem concessi. + Ego Dunstan Dorouernensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis donationem agie crucis impressi. + Ego Byrhtelm Uuintoniensis ecclesie episcopus testudinem sancte crucis subscripsi et confirmaui. + Ego Osulf episcopus consignaui. + Ego Osuuold episcopus corroboraui. + Ego Alfuuold episcopus non renui. + Ego Aðulf episcopus subscripsi. + Ego Cynsige episcopus adquieui. + Ego Ælfstan episcopus conclusi. + Ego Aþeluuold episcopus consensi. + Ego Alfuuold episcopus consensi. + Ego Alfere dux. + Ego Alfheah dux. + Ego Aþelstan dux. + Ego Eadmund dux. + Ego Aþeluuold dux. + Ego Byrhtnoð dux. + Ego Ælfgar minister. + Ego Birhferd minister. + Ego Alfuuine minister. + Ego Alfsie minister. + Ego Osuueard minister. + Ego Osulf minister. + Ego Aþeluueard minister. + Ego Eanulf minister. + Ego Uulfstan minister. + Ego Aþelsige minister. + Ego Uulfgar minister. + Ego Alfuuold minister. + Ego Aþeluuine minister. + Ego Uulfhere minister. + Ego Alfuuig minister. + Ego Uuihtsige minister. + Ego Ordgar minister. + Ego Ealdred minister.
  • Metadata

    Old Text

    • Rubric: Carta regis Edgari de Æˇedingetun'. Regnante inperpetuum Domino nostro Iesu Christo omnium uisibilium et inuisibilium rerum creatore inperpetuum regnante et a summo celi fastigio omnia regnorum iura disponente. Cunctis ea que sunt uera cernentibus manifestum est quod presentis uite prosperitas mundi strepitu deficiendo corrumpitur. Nunc igitur de rebus temporalibus si bene dispensentur eterna iusticia comparatur. Unde ego Eadgar basileus Anglorum cunctarumque gentium in ciruitu persistentium gubernator et rector cuidam meo fideli ministro uocitato Ælfrico .ix. mansas perpetualiter concedo, illic ubi Anglica appellatione dicitur æt Æˇeredingetune. Habeat autem possideatque meum regale donum quamdiu uiuat et post se cuicumque uoluerit heredi eternaliter derelinquat. Sit autem predicta terra ab omni mundiali obstaculo libera cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur, tam in magnis quam in minimis, campis, pascuis, pratis, siluis, sine expeditione et pontis arcisue instructione. Si quis autem infringere certuaerit quod absit, sciat se reum omni ora uite sue et tenebrosum tartarum non euadere, nisi prius hic digna satisfactione emendare maluerit. Istis terminis ambitur predicta tellus. ˝as nigon hida licggead on gemang oˇran gedal lande feldlæs gemane 7 mæda gemane 7 yrˇ land gemæne. Acta est hec prefata donatio anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi .dcccclxi., indiccione .iiii. + Ego Eadgar rex Anglorum prefatam donationem concessi. + Ego Dunstan Dorouernensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis donationem agie crucis impressi. + Ego Byrhtelm Uuintoniensis ecclesie episcopus testudinem sancte crucis subscripsi et confirmaui. + Ego Osulf episcopus consignaui. + Ego Osuuold episcopus corroboraui. + Ego Alfuuold episcopus non renui. + Ego A∂ulf episcopus subscripsi. + Ego Cynsige episcopus adquieui. + Ego Ælfstan episcopus conclusi. + Ego Aˇeluuold episcopus consensi. + Ego Alfuuold episcopus consensi. + Ego Alfere dux. + Ego Alfheah dux. + Ego Aˇelstan dux. + Ego Eadmund dux. + Ego Aˇeluuold dux. + Ego Byrhtno∂ dux. + Ego Ælfgar minister. + Ego Birhferd minister. + Ego Alfuuine minister. + Ego Alfsie minister. + Ego Osuueard minister. + Ego Osulf minister. + Ego Aˇeluueard minister. + Ego Eanulf minister. + Ego Uulfstan minister. + Ego Aˇelsige minister. + Ego Uulfgar minister. + Ego Alfuuold minister. + Ego Aˇeluuine minister. + Ego Uulfhere minister. + Ego Alfuuig minister. + Ego Uuihtsige minister. + Ego Ordgar minister. + Ego Ealdred minister.