S:
K:
B:
S 810
A.D. 961 x 963. King Edgar to the minster [of Plympton, Devon]; grant of 2 hides (mansae) at Lanow in St Kew, Cornwall, with reversion to the minster of SS Dawe and Kew. Latin with bounds
Archive:
St Kew
MSS:
1. London, Public Record Office, C 47/52/1/1 (Chancery Miscellanea), m. 3 (s. xiv)
Printed:
Picken 1960; Hooke 1994, p. 34, bounds only
Comments:
Picken 1960, authentic basis; Picken 1976, on background; Padel 1978, p. 23; Olson 1989, pp. 81-4; Hooke 1994, pp. 33-7, on bounds
Show all data
- Metadata
Old Text
- Carta Regis Edgari + In nomine domini nostri Jhesu Christi . Omnia vero inuisibilia que corporalibus nostris obtutibus clancula atque absconsa sunt . et terrena / ac inmutabilia existunt . Qui igitur tunc istic pregrauatis humanis que visionibus temporaliter patent caduca et transitoria/ [i]ustisima ratione deputentur . Qua propter ego Eadgar diuina dispensacione Rex . Ongilsaxonum partes aliquas terre . Hoc est mensu/ra duarum Mans[a]rum in Monasterio quod ab incolis Landochou vocitatur . istis duobus sanctis Dochou et Cypa pro dei amore in eternam/ hereditatem largitus sum cum omnibus ad se rite pertinentibus . campis, siluis, pascuis, Riuolis, fluminibus, pratis . Ea condicione / ut habeant eam terram liberam sine fine precipiendo precipio . In nomine omnipotentis dei ut ad Monasterium Sancti Dochou et Sancte Cypa pre/fata terra reddatur ubi reliquie eorum piisimorum patroniorum honorifice obseruantur . Hec sunt nomina consenciencium huic regali/ donacioni . + . Eadgar Rex signo sancte crucis meam Munificenciam conroboraui . + Ego Daniel Episcopus consensi et subscripsi/ + Ego Aelfwolt Episcopus consensi et subscripsi . + . Ego Oswolt Episcopus consensi subscripsi + . Ego Aelfre Dux consensi . + . Ego Aewstan /Dux consensi . + . Ego Aewelwolt Dux consensi Hec sunt territoria istius agelluli primitus a pont Magano in Longitudine Riuo/lis usque ad wuern golornan 1 deinde ad pentalou 2 usque per siluam de Penfynlos . deinde ad fynnian iacu 3 . deinde usque penma/yn Cenwuerehit nahal 4 de poll duu 5 . iterum de pont Magano . Hic est terminus prefati Agelluli quisque hoc fregerit nostrum donum sciat 6 se anathematizatum esse coram deo . Amen (three dot triangle)