S:
K:
B:
S 843
A.D. 983. King Æthelred to St Mary's, Abingdon; grant of 2 hides (manentes) at Arncott, Oxon. Latin with English bounds
Archive:
Abingdon
MSS:
1. London, British Library, Cotton Claudius B. VI, ff. 90v-91r (s. xiii in.)
2. London, British Library, Cotton Claudius C. IX, ff. 105-203, f. 202r-v (s. xii 2; bounds only)
Printed:
K, 1279; Stevenson, Chron. Abingdon, i. 370-2; Kelly, Abingdon, no. 119
Comments:
Grundy, Oxon., pp. 4-5, on bounds; PN Oxon., i. 9, 161-2, 222, 300, ii. 483, on bounds; HRH, p. 234, subscriptions are consistent; Gelling, ECTV, no. 281, authentic; Keynes 1980, p. 242, authentic; Kelly, Abingdon, no. 119, probably authentic
Show all data
- Metadata
Text
- Uniuersitatis conditore et ineffabili moderatore qui sua inenarrabili potentia omnia disponit atque gubernat in eternum regnante. Ego Aþelred, eius gratuita miseratione et inolita benignitate tocius Albionis basileus natiue iureque dedicatus, rus quod ab huius patrie incolis Earnigcote noto nuncupatur uocabulo, duorum uidelicet manentium quantitatem, Domino nostro Iesu Christo eiusque genitrici semperque uirgini Marie ad usus monachorum loco qui celebri Abbendun uocitatur onomate eterna largitus sum hereditate. In nomine alme trinitatis et indiuidue unitatis precipio ut nemo regum uel clitonum nec alicuius persone hominum prefatam terram a Dei ecclesia auferre presumat. Siquis autem temerarius presumpserit, priuatus consortio sancte Dei ecclesie, eternis baratri incendiis lugubris iugiter cum Iuda Christi proditore eiusque complicibus puniatur, si non satisfactione emendauerit congrua quod contra nostrum deliquit decretum. Sit autem predictum rus omni terrene seruitutis iugo liberum, tribus exceptis, rata uidelicet expeditione, pontis arcisue restauratione. Þis sind þa land gemæro æt Earnig cotan. Ærest of þan ealdan slæpe up 7lang Giht, of Giht on þæt riðig, 7lang riþiges on þone mere, of þan mere eft on þæt riþig, 7lang riþiges to þan hind faldan, of þan hind faldan on þone swin hege, of þan swinhege on pippan lege, of pippanlege eft on þone swin hege, 7lang swin heges innan east healas, swa be wyrtwalan innan þone smalan weg, 7lang smalan weges þæt eft on Giht to þan ealdan slæpe þær hit ær ongan. Anno dominice incarnationis .dcccclxxxiii. scripta est hec carta, his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur. + Ego Aþelred rex prefatam donationem concessi. + Ego Dunstan archiepiscopus confirmaui. + Ego Osuuald archiepiscopus consignaui. + Ego Aþeluuold episcopus impressi. + Ego Ælfstan episcopus subscripsi. + Ego Aþelgar episcopus consolidaui. + Ego Ælfstan episcopus adquieui. + Ego Ælfheah episcopus non renui. + Ego Ælfric episcopus concessi. + Ego Aþulf episcopus subscripsi. + Ego Æscuuig episcopus impressi. + Ego Uulfgar episcopus consignaui. + Ego Ælfðryð regina. + Ego Aþeluuine dux. + Ego Byrhtnoð dux. + Ego Ælfric dux. + Ego Aþeluueard dux. + Ego Ælfric dux. + Ego Þorod dux. + Ego Ordbryht abbas. + Ego Sigeric abbas. + Ego Aþelweard abbas. + Ego Goduuine abbas. + Ego Ælfuueard minister. + Ego Ælfsige minister. + Ego Wulfsige minister. + Ego Ordulf minister. + Ego Ælfgar minister. + Ego Wulfric minister. + Ego Ælfhelm minister. + Ego Æþelmær minister. + Ego Byrhtuuold minister. + Ego Leofric minister.
- Metadata
Old Text
- C*. BL Cotton Claudius C. ix, 202rv: copy of bounds, s. xii Rubric: Mete duarum hidarum apud Earnigcotan. D. BL Cotton Claudius B. vi, 90v-91r: copy, s. xiii Rubric: Carta Adelredi regis de Ernigcote (check) Printed from D with variants from C* Uniueris conditore et ineffabili moderatore qui sua inenarrabili potentia omnia disponit atque gubernat in eternum regnante. Ego Aˇelred, eius gratuita miseratione et inolita benignitate tocius Albionis basileus natiue iureque dedicatus, rus quod ab huius patrie incolis Earnigcote noto nuncupatur uocabulo, duorum uidelicet manentium quantitatem, Domino nostro Iesu Christo eiusque genitrici semperque uirgini Marie ad usus monachorum loco qui celebri Abbendun uocitatur onomate eterna largitus sum hereditate. In nomine alme trinitatis et indiuidue unitatis precipio ut nemo regum uel clitonum nec alicuis persone hominum prefatam terram a Dei ecclesia auferre presumat. Si quis autem temerarius presumpserit, priuatus consortio sancte Dei ecclesie, eternis baratri incendiis lugubris iugiter cum Iuda Christi proditore eiusque complicibus puniatur, si non satisfactione emendauerit congrua quod contra nostrum deliquit decretum. Sit autem predictum rus omni terrene seruitutis iugo liberum, tribus exceptis, rata uidelicet expeditione, pontis arcisue restauratione. ˝is sind ˇa land gemæro æt Earnig cotan. Ærest of ˇan ealdan slæpe up 7lang giht, of giht on ˇæt ri∂ig, 7lang riˇiges on ˇone mere, of ˇan mere eft on ˇæt riˇig, 7lang riˇiges to ˇan hind faldan, of ˇan hind faldan on ˇone swin hege, of ˇan swinhege on pippan lege, of pippanlege eft on ˇonne swin hege, 7lang swin heges innan east healas, swa be wyrtwalan innan ˇone smalan weg, 7lang smalan weges ˇæt eft on giht to ˇan ealdan slæpe ˇær hit ær ongan. Anno dominice incarnationis .dcccclxxxiii. scripta est hec carta, his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxantur. + Ego Aˇelred rex prefatam donationem concessi. + Ego Dunstan archiepiscopus confirmaui. + Ego Osuuald archiepiscopus consignaui. + Ego Aˇeluuold episcopus impressi. + Ego Ælfstan episcopus subscripsi. + Ego Aˇelgar episcopus consolidaui. + Ego Ælfstan episcopus adquieui. + Ego Ælfheah episcopus non renui. + Ego Ælfric episcopus concessi. + Ego Aˇulf episcopus subscripsi. + Ego Æscuuig episcopus impressi. + Ego Uulfgar episcopus consignaui. + Ego Ælf∂ry∂ regina. + Ego Aˇeluuine dux. + Ego Byrhtno∂ dux. + Ego Ælfric dux. + Ego Aˇeluueard dux. + Ego Ælfric dux. + Ego ˝orod dux. + Ego Ordbryht abbas. + Ego Sigeric abbas. + Ego Aˇelweard abbas. + Ego Goduuine abbas. + Ego Ælfuueard minister. + Ego Ælfsige minister. + Ego Wulfsige minister. + Ego Ordulf minister. + Ego Ælfgar minister. + Ego Wulfric minister. + Ego Ælfhelm minister. + Ego Æˇelmær minister. + Ego Byrhtuuold minister. + Ego Leofric minister.