S:
K:
B:
S 871
A.D. 988. King Æthelred to Æthelsige, bishop (of Sherborne), and Æthelmær, the king's miles; grant of a messuage (curtis) in Winchester, Hants., formerly belonging to Edgeard. Latin
Archive:
Glastonbury
MSS:
1. Oxford, Bodleian Library, Wood empt. 1 (S.C. 8589), ff. 253v-254r (s. xiv)
Printed:
Watkin, Glastonbury Cart., iii. 704 (no. 1303)
Printed and Translated:
Rumble 2002, no. XXIV
Comments:
Finberg, ECW, no. 137, authentic; Keynes 1980, pp. 91-2, 93 n. 34, 249, authentic, discusses formulation, cf. S 870; Abrams 1996, pp. 15, 247-8, on textual transmission; authenticity uncertain; Rumble 2002, no. XXIV, later records suggest tenement in southern suburb of Winchester
Show all data
- Metadata
Old Text
- Omnia que videntur temporalia sunt et velud umbra evanescencia, que autem non videntur eterna sine fine mansura, ecclesiastice clamante qui ait 'quicquid sub sole est vanitas', quod vero supra est ethereum et durabile; precipue vanum et mutabile humanum genus cui quod pulcrum et decorum videtur placet quod autem asperum renuit et displicet, que enim vidimus non videmus et que non videmus iam non visuri sumus, imagines rerum, opes potentum, pulcritudines et varietates camporum, diviciarumque adquisiciones, cuncta hec apud homines preciosa et rara apud vero Deum vilia; qua de re ego Adelredus tocius Albionis rex, inter cetera dapsilia munera que habunde largior et distribuo, concedo unam curtem Wintonie urbis partem, quam habuit Edgeard a quodam, meo fideli presule Athelsino et militi meo Adelmaro, ut habeant et possideant hereditario iure perhenniter quamdiu vivant. Cum autem cognoverint dissolucionem suorum zomatum, quod commune est periculum omnium vivencium, commendent heredibus quibuscunque voluerint in hereditatem propriam post se cum omnibus ad se pertinentibus tam in vivis quam in mortalibus rebus. Hanc vero meam donacionem volo esse liberam ab omni mundiali offendiculo exceptis tribus, expedicione, videlicet, pontis arcisve coedificacione. Si quis sane eam frangere vel mutare vel eciam voluerit minuere (quod absit) sciat se habiturum cum satellitibus beatmot' in pirflegetonte baratri quibus in ultima examinacione dicetur 'discedite a me operarii inquitatis non enim novi vos, ibi erit fletus oculorum et stridor dentium.' Huius vero donacionis libertatem concessi ego Adelredus rex anno dominice incarnacionis DCCCClxxxviii, istis testibus consenscientibus et subnotantibus quorum nomina inferius caraxantur: + Ego Adelredus rex hoc donum concessi. + Ego Oswaldus Eboracensis ecclesie archiepiscopus designando concessi. + Ego Elphian Winton' ecclesie presul consensiendo designavi. + Ego Athelgar Australium Saxonum subspeculator assensum prebens subnotavi. + Ego Eswi Dorcensis ecclesie episcopus impressi. + Ego Sirik Coruinensis ecclesie episcopus conclusi.