S:
K:
B:
S 923
A.D. 1011. King Æthelred to Elemod, his minister; grant of 2 hides (cassatae) at Hallam, Derbys., in return for 21 pounds of gold. Latin
Archive:
Burton
MSS:
1. Aberystwyth, National Library of Wales, Peniarth 390, ff. 1-184, ff. 182v-183r (s. xiii med.)
Printed:
Barlow 1970, pp. 328-9; Hart, ECNE, pp. 228-30; Sawyer, Burton, no. 33
Comments:
Barlow 1970, pp. 29-30 n. 5, 328, on witness-list; no obvious anachronisms and witness-list sound; Hart, ECNE, no. 112 and pp. 230-1, 'garbled and incomplete text of authentic charter, compiled in some provincial scriptorium, probably Burton'; Keynes 1978, pp. 166, 169, on chrismon; Sawyer, Burton, p. 65, probably abbreviated; Keynes 1980, pp. 114-5, 264-5, authentic; Wormald 1988, no. 73; Stewartby 1998, p. 153
Show all data
- Metadata
Text
- APx; Sunne vereque bonitatis Deum solum . substantia simplum . personis triplum ; constare nemini ratione vigentium hesitandum est . qui sue incircumscripte diuamia maiestatis circumscripta queque quasi pugillo continent chirali ; cunctaque que sunt eius bonitate bona sunt ; non tamen condita per se ; set quia a summo bono essendi ceperant formam ; bona sunt . Quam ob causam eiusdem summe bonitatis bona perpetualiter siquidem permanenda . viuaci mentis intencione iugiter appetenda sunt ; quibus quippe adeptis ; nichil desiderabilius excellentiusve requiri quibit . Hinc etenim ego Eþelredus tocius rector archosque Bryttannie ; regalis potentie dignitatibus Dei dapsilitate inpensima fauente preditus opum largitione caducarum transitoriarumque ; bona haut caduca hautque defectiua adipisci omnimodo exoptans inter cetera bonorum studia largiendorum quibus me minime deficientis agalliasmata regni adepturum esse spero ; terre particulam quandam duas videlicet cassatas Elemod ministro gratissimo libens hilarisque impartior , ob ipsius siquidem indefessi obsequia famulatus . que quidem terra a gnosticis patrie accolis Burhhalun nuncupatur ; Eandem denique terram quamdiu spiramine attrahendo uel emittendo frui valeat . tocius alienus conflictus securus possideat . dumque se vivacis alitum flaminis amissum ire perspexerit ; arbitrium ei liberum assistat cui successorum eius . alieno scilicet uel propinquo eandem terram subigat possidendam . Matronae autem suprascripte tam naturales quam legittimas villas michi iure decretario assignatas ministro prememorato Elemodo viginti et vnius librarum appensibus aureis michi concessis alacriter condonaui . Itaque hoc nostre largitionis donum in ipsius arbitrio tuta semper valletur libertate cum cunctis ad ipsam rite pertinentibus terram . campis videlicet et cetera . tribus causis exceptis et cetera . Sit ergo terre istius libertas vndique solida et munita . et antiquioris uel iunioris libri quocumque modo prolati nullomodo contradictioni subiaceat . set magis omnibus hostibus deuictis proprie potestatis ditione floreat . Istis terminibus predicta terra circumgirata est et cetera . mo . xio . + Ego Æþelred rex tocius Brittannice telluris hanc libertatem confirmaui . + Ego Ælfheagus Dorobernensis ecclesie archiepiscopus consignaui . + Ego Wustanus Eboracensis archiepiscopus consensi + Ego Ælfgyuu collaterana eiusdem regis hoc michi placere professa sum . + Ego Æþelstanus . clyto . confirmaui . + Ego Eadmund . clyto . consignaui . + Ego Eadred clyto . corroboraui . + Ego Eadwig clyto . coniuui . + Ego Eadweard clyto . consolidaui . + Ego Ælfhun episcopus conquieui + Ego Æþelwold episcopus coniugaui . + Ego Lyuuingc . episcopus communeraui . + Ego Æþelric episcopus consensi . + Ego Ælfwold episcopus conclaui . + Ego Aþulf episcopus confixi . + Ego Godwine episcopus confirmaui . + Ego Eadnoð episcopus coadunaui . + Ego Ælfmær episcopus consolidaui . et ceteri abbates sex . duces . iiijor . et ministri . viginti et tres .
- Metadata
Old Text
- Carta Æˇelredi regis de Burhalim . anno domini .mxi. APx Sunne vereque bonitatis Deum solum . substantia simplum . personis triplum ; constare nemini ratione vigentium hesitandum est . qui sue incircumscripte diuamia maiestatis circumscripta queque quasi pugillo continent chirali ; cunctaque que sunt eius bonitate bona sunt ; non tamen condita per se ; set quia a summo bono essendi ceperant formam ; bona sunt . Quam ob causam eiusdem summe bonitatis bona perpetualiter siquidem permanenda . viuiaci mentis intencione iugiter appetenda sunt ; quibus quippe adeptis ; nichil desiderabilius excellentiusve requiri quibit . Hinc etenim ego Eˇelredus tocius rector archosque Bryttannie ; regalis potentie dignitatibus Dei dapsilitate inpensima fauente preditus opum largitione caducarum transitoriarumque ; bona haut caduca hautque defectiua adipisci omnimodo exoptans inter cetera bonorum studia largiendorum quibus me minime deficientis agalliasmata regni adepturum esse spero ; terre particulam quandam duas videlicet cassatas Elemod ministro gratissimo libens hilarisque impartior , ob ipsius siquidem indefessi obsequia famulatus . que quidem terra a gnosticis patrie accolis Burhhalun nuncupatur ; Eandem denique terram quamdiu spiramine attrahendo uel emittendo frui valeat . tocius alienus conflictus securus possideat . dumque se vivacis alitum flaminis amissum ire perspexerit ; arbitrium ei liberum assistat cui successorum eius . alieno scilicet uel propinquo eandem terram subigat possidendam . Matronae autem suprascripte tam naturales quam legittimas villas michi iure decretario assignatas ministro prememorato Elemodo viginti et vnius librarum appensibus aureis michi concessis alacriter condonaui . Itaque hoc nostre largitionis donum in ipsius arbitrio tuta semper valletur libertate cum cunctis ad ipsam rite pertinentibus terram . campis videlicet et cetera . tribus causis exceptis et cetera . Sit ergo terre istius libertas vndique solida et munita . et antiquioris uel iunioris libri quocumque modo prolati nullomodo contradictioni subiaceat . set magis omnibus hostibus deuictis proprie potestatis ditione floreat . Istis terminibus predicta terra circumgirata est et cetera .mxi. + Ego Æˇelred rex tocius Brittannice telluris hanc libertatem confirmaui . + Ego Ælfheagus Dorobernensis ecclesie archiepiscopus consignaui . + Ego Wustanus Eboracensis archiepiscopus consensi + Ego Ælfgyuu collaterana eiusdem regis hoc michi placere professa sum . + Ego Æˇelstanus . clyto . confirmaui . + Ego Eadmund . clyto . consignaui . + Ego Eadred clyto . corroboraui . + Ego Eadwig clyto . coniuui . + Ego Eadweard clyto . consolidaui . + Ego Ælfhun episcopus conquieui + Ego Æˇelwold episcopus coniugaui . + Ego Lyuuingc . episcopus communeraui . + Ego Æˇelric episcopus consensi . + Ego Ælfwold episcopus conclaui . + Ego Aˇulf episcopus confixi . + Ego Godwine episcopus confirmaui . + Ego Eadno∂ episcopus coadunaui . + Ego Ælfmær episcopus consolidaui . et ceteri abbates sex . duces . iiij . et ministri . viginti et tres .