A.D. 1011. King Æthelred to Morcar, his minister; grant of 5 hides (mansae) at Ufre (? Mickleover, Derbys.). Latin

Archive:

Burton

MSS:

1. Aberystwyth, National Library of Wales, Peniarth 390, ff. 1-184, f. 183r-v (s. xiii med.)

Printed:

Hart, ECNE, pp. 232-3; Sawyer, Burton, no. 34

Comments:

Hart, ECNE, no. 111 and pp. 233-4, probably authentic; Sawyer, Burton, p. 67, probably authentic; Keynes 1980, pp. 123, 265, on formulation of witness-list; apparently authentic; Keynes 1980a, p. 216, on a formula

Show all data

  • Metadata

    Text

    • Px Domino nostro Iesu Cristo cum patre et flamine sacro omnis essentie machinam genuino naturalis potentie gubernante moderamine omnis usie creatura que in principio formata formoseque condita videlicet phebea lampas . cinthia firmamentoque celi affixa uel errantia sidera . terrena quoque animalia seu maritima siue aerea . necnon herbarum vel leguminum atque uirgultorum ab origine qua esse ceperunt indite sibi nature statuta conditoris non sunt transgressa precepta . set usque defectum sui ea servantia permanent . set heu prohdolor inprouida fragilitas hominum omnibus creaturis prelatior propter preuaricacionem corruens in cecitatem caliginose mortis primam inmortalitatis stolam lugubriter amisit . Idcirco meritam incurrit inter omne genus humanum . regnumque post regnum mobiliter uadit et perniciter recedit . Qua de re ego Eþelred diuina arridente gratia rex cum archana cordis indagatione perhennem gratulationem et tutissimum fulcimentum cum peculiari donacione quam arcitenens hilariter suis deuotis daturus est insuper et vitam eternam . aliquantulam ruris particulam cum consensu optimatum meorum id est . v . mansas ubi a rurigenis æt Vfre appellatur meo fideli ministro Morcare satis deuote inpendere curaui . ita ut ab omni mundiali censu perpetualiter ditali munificacione libera collocetur . nisi ab expedicione contra hostiles turmas et arcis municione pontisve instructione sicut ab antiquis constitutum est . inter agmina sanctorum eternaliter in celi galaxia exultantium eterne beatitudinis repperia tripudia qui nostre donacioni consentiri animum impulerit . Si quis uero non exhorruerit machinari contra nostrum decretum sciat se casurum in profundum auernalis orci baratrum . Anno dominice incarnationis . millesimo . xio . Hiis testibus consentientibus + Ego Æþelred rex Anglorum hoc donatiuum dando sub astipulacione multorum firmaui . + Ego Æþelstan regis filius consensi . + Ego Eadmund frater eiusdem subscripsi . + Ego Eadred tercia proles regia adquieui . + Ego Ælfheh archiepiscopus corroboraui + Ego Wulfstanus archiepiscopus annui . + Ego Adulf pontifex . adnotaui . + Ego Godwine antistes non renui . + Ego Brihtwold episcopus . non abnui + Ego Eadnod presul . consolidaui . + Ego Ælfhun episcopus confirmaui . + Ego Æþelric pontifex . consensi + Ego Æþelsig episcopus conquieui . + Ego Ælfwald episcopus con . + Ego Godwine episcopus con + Ego Ælfgær episcopus con + Ego Ælfstan episcopus con + Ego Germanus abbas et ceteri abbates septem. et ceteri duces . quatuor et ministri . xxxta .
  • Metadata

    Old Text

    • Carta Æˇelredi regis de Vfra . anno domini .mxi. Px Domino nostro Iesu Cristo cum patre et flamine sacro omnis essentie machinam genuino naturalis potentie gubernante moderamine omnis usie creatura que in principio formata formoseque condita videlicet phebea lampas . cinthia firmamentoque celi affixa uel errantia sidera . terrena quoque animalia seu maritima siue aerea . necnon herbarum vel leguminum atque uirgultorum ab origine qua esse ceperunt indite sibi nature statuta conditoris non sunt transgressa precepta . set usque defectum sui ea servantia permanent . set heu prohdolor inprouida fragilitas hominum omnibus creaturis prelatior propter preuaricacionem corruens in cecitatem caliginose mortis primam inmortalitatis stolam lugubriter amisit . Idcirco meritam incurrit inter omne genus humanum . regnumque post regnum mobiliter uadit et perniciter recedit . Qua de re ego Eˇelred diuina arridente gratia rex cum archana cordis indagatione perhennem gratulationem et tutissimum fulcimentum cum peculiari donacione quam arcitenens hilariter suis deuotis daturus est insuper et vitam eternam . aliquantulam ruris particulam cum consensu optimatum meorum id est . v . mansas ubi a rurigenis æt Vfre appellatur meo fideli ministro Morcare satis deuote inpendere curaui . ita ut ab omni mundiali censu perpetualiter ditali munificacione libera collocetur . nisi ab expedicione contra hostiles turmas et arcis municione pontisve instructione sicut ab antiquis constitutum est . inter agmina sanctorum eternaliter in celi galaxia exultantium eterne beatitudinis repperia tripudia qui nostre donacioni consentiri animum impulerit . Si quis uero non exhorruerit machinari contra nostrum decretum sciat se casurum in profundum auernalis orci baratrum . Anno dominice incarnationis . millesimo . xi . Hiis testibus consentientibus + Ego Æˇelred rex Anglorum hoc donatiuum dando sub astipulacione multorum firmaui . + Ego Æˇelstan regis filius consensi . + Ego Eadmund frater eiusdem subscripsi . + Ego Eadred tercia proles regia adquieui . + Ego Ælfheh archiepiscopus corroboraui + Ego Wulfstanus archiepiscopus annui + Ego Adulf pontifex . adnotaui . + Ego Godwine antistes non renui . + Ego Brihtwold episcopus . non abnui + Ego Eadnod presul . consolidaui . + Ego Ælfhun episcopus confirmaui . + Ego Æˇelric pontifex . consensi + Ego Æˇelsig episcopus conquieui . + Ego Ælfwald episcopus con . + Ego Godwine episcopus con + Ego Ælfgær episcopus con + Ego Ælfstan episcopus con + Ego Germanus abbas et ceteri abbates septem. et ceteri duces . quatuor et ministri . xxx .