S:
K:
B:
S 929
A.D. 1012. King Æthelred to Theodulf, his man; grant of 5 hides (cassati) at Burtune (? Burton Hastings, Warwicks.). Latin
Archive:
Burton
MSS:
1. Aberystwyth, National Library of Wales, Peniarth 390, ff. 1-184, ff. 183v-184r (s. xiii med.)
Printed:
Hart, ECNE, pp. 241-2; Sawyer, Burton, no. 36
Comments:
Hart, ECNE, pp. 242-4, authentic; Sawyer, Burton, pp. xxxiii, 71, authentic; Keynes 1980, pp. 32 n. 52, 115 n. 106, 125 n. 135, 265, on formulation; authentic; Hooke 1999, pp. 101-2
Show all data
- Metadata
Text
- Px In nomine domini nostri Iesu Cristi . Omnia que hic humanis considerantur obtutibus tam preterita quam etiam presentia necnon futura festinando iugiter de die in diem sine ulla dilatione declinant ad ruinam rapidissimoque cursu annorum cum mensibus temporalia siquidem tempora fugitiuis incessanter horis properant ad finem . Quapropter dispensante domino omnia regnorum terre regna ego Æþelredus Anglorum videlicet rex sollicita mente cogitando perscrutaui profuturum ac necessarium esse cum hiis transitoriis ac minime mansuris diuiciis perpetua atque iugiter perseuerantia celorum premia adquirerem . Idcirco tali memoria instructus atque meorum utique antecessorum roboratus exemplis dabo meo fideli homini Þeodulfo aliquam terre partem id est . v . cassatos in loco qui uulgari consuetudine dicitur æt Burtune . cum omnibus ad se rite pertinentibus pratis campis terris pascuis siluis . liberaboque illam supradictam terram ab omni seruitute regali preter expedicione et arcis instructione pontisve . ita ut habeat et possideat et post obitum eius cuicumque uoluerit in perpetuam hereditatem derelinquat . Hiis metis et cetera . Si quis huius cupiditatis spiritu inlectus frangere uel irrita facere temptauerit huius priuilegii testimonia ; sciat se separatum a participacione sanctorum . si quis uero augere voluerit ; augeat deus partem illius in iudicio in resurrectione iustorum . Scripta est hec et cetera . millesimo . xij . hiis testibus . + + Ego Æþelred rex hanc meam donacionem hoc signo crucis Cristi conformaui . + Ego Æþelstan filius regis . + Ego Eadmund frater predicti clitonis adiuui . + Ego Eadred donum regis confirmaui . + Ego Wulfstan archiepiscopus corroboraui + Ego Godwine pontifex + Ego Adulf episcopus hilaris + Ego Ælfhun episcopus non renui + Ego Æþelwold pontifex . solidaui + Ego Byrhtwold episcopus muniui + Ego Ædnoð presul confirmaui + Ego Æþelsige episcopus assensum prebui + Ego Leofing presul . + Ego Ælfgar episcopus . con' + Ego Godwine episcopus . Ego Bruhtwold episcopus et ceteri abbates . vj . duces . iiijor . et ministri . xvj .
- Metadata
Old Text
- Carta Æˇelredi regis de Burtone ab incarnatione domini anno . millesimo . xii . Px In nomine domini nostri Iesu Cristi . Omnia que hic humanis considerantur obtutibus tam preterita quam etiam presentia necnon futura festinando iugiter de die in diem sine ulla dilatione declinant ad ruinam rapidissimoque cursu annorum cum mensibus temporalia siquidem tempora fugitiuis incessanter horis properant ad finem . Quapropter dispensante domino omnia regnorum terre regna ego Æˇelredus Anglorum videlicet rex sollicita mente cogitando perscrutaui profuturum ac necessarium esse cum hiis transitoriis ac minime mansuris diuiciis perpetua atque iugiter perseuerantia celorum premia adquirerem . Idcirco tali memoria instructus atque meorum utique antecessorum roboratus exemplis dabo meo fideli homini ˝eodulfo aliquam terre partem id est . v . cassatos in loco qui uulgari consuetudine dicitur æt Burtune . cum omnibus ad se rite pertinentibus pratis campis terris pascuis siluis . liberaboque illam supradictam terram ab omni seruitute regali preter expedicione et arcis instructione pontisve . ita ut habeat et possideat et post obitum eius cuicumque uoluerit in perpetuam hereditatem derelinquat . Hiis metis et cetera . Si quis huius cupiditatis spiritu inlectus frangere uel irrita facere temptauerit huius priuilegii testimonia ; sciat se separatum a participacione sanctorum . si quis uero augere voluerit ; augeat deus partem illius in iudicio in resurrectione iustorum . Scripta est hec et cetera . millesimo . xii . hiis testibus . + + Ego Æˇelred rex hanc meam donacionem hoc signo crucis Cristi conformaui . + Ego Æˇelstan filius regis . + Ego Eadmund frater predicti clitonis adiuui . + Ego Wulfstan archiepiscopus corroboraui + Ego Godwine pontifex + Ego Adulf episcopus hilaris + Ego Ælfhun episcopus non renui + Ego Æˇelwold pontifex . solidaui + Ego Byrhtwold episcopus muniui + Ego Ædno∂ presul confirmaui + Ego Æˇelsige episcopus assensum prebui + Ego Leofing presul . + Ego Ælfgar episcopus . con' + Ego Godwine episcopus . Ego Bruhtwold episcopus et ceteri abbates . vi . duces . iiii . et ministri . xvi .