A.D. 1033. King Cnut to Godwine, dux; grant of 10 hides (mansae) at Poolhampton in Overton, Hants. Latin with English bounds

Archive:

Winchester, Old Minster

MSS:

1. London, British Library, Add. 15350, ff. 40v-41r (s. xii med.)

Printed:

K, 752; Pierquin, Recueil, pt 6, no. 15

Comments:

Larson 1910, p. 725 n. 28; Grundy, Hants., V, pp. 180-2, on bounds; Finberg, ECW, no. 156, authentic; Hart 1970a, p. 28 (no. 69), authentic; Keynes 1980, p. 126 n. 136, note on formulation; Lawson 1993, pp. 237-8, possibly drawn up at Winchester; Keynes 1994a, p. 51, treats as authentic

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • Rubric: ˘is is ∂ara .x. hida boc æt Polhematun ∂e Cnut cing gebocodæ Godwine urlæ on ece yrfæ. + Christi omnipotentis dei largiflua bonitas omnino laudanda omnique est laude praeferenda, quae nullo bonitatis termino ualet concludi, utpote idem deus ipse sit suae bonitatis bonitas, distribuens gratis non tantum dignis uerum etiam indignis participium bonitatis suae; est quippe rex regum omniumque subsistentium uisibilium atque inuisibilium creator et suae creationis discretissimus dispositor, disponens omnia sibi libito uti competit diuinae dominationi eius; nam quosdam libero arbitrio quibusdam praeficit dignitate huius saeculi et opibus diuersis, quibus rursum mandat ut ipsi eorum inopiam sua sufficientia releuare debeant qui minus abundant saecularibus negociis, et pro hoc possint maiori mercede ab eo donari. Unde ego Cnut rex Anglicae nationis eius ammonitione prouocatus, pro adipiscenda remunerationis mercede, dono cuidam familiari duci meo Godwino pro fideli obsequio quo michi fideliter obsecundatur .x. scilicet, mansas in loco quem solicolae illius uocant Polhematun ut eas quoad uiuit libere possideat; et post mortem det sibi placito cuicumque elegerit. Sit itaque rurisculum illud ab omni mundiali seruitio liberum, excepto communi seruitio, hoc est, arcis recuperatione, et pontis restauratione, ac expeditione in hostes patriae. Si quispiam quoquomodo malae mentis conamine hoc meum donatiuum donum infringere uel abripere per uiolentiam uoluerit, priuatus consortio dei qui nos imperat iuniorum nostrorum necessitatibus subuenire pro suo amore, constringatur et obligetur inextricabilium nodorum habenis perpetuae dampnationis, nisi resipiscat et poenitentiae uenia delat. ˘is synd ∂ara .x. hida landgemæra to Polhematune. ˘æt is ∂onne, ærest of ˇrim beorgan on cobban dene; ∂æt on su∂lege eastewearde; of su∂lege on beanleage; of beanleage on ˇistelleage; of ˇistelleage andlang stret ∂æt on Terstan; of Terstan upp on ∂one gemenan ˇorn; ∂onne on enta hlewe on fecces wuda easteweardne; of fecces wuda on bosen hangran; of bosen hangran on ∂a stret; andlang stret on ∂one wulfpyt; of ∂am wulfpytte sy∂ andlang dene be ∂æs cynges gemære; of ∂æs cynges gemære on ∂one herepa∂; of ∂am herepa∂e upp on ceabban dune; andlang dune on cealcri∂e; of cealcri∂e on hecenes hangran andlang mearce on nor∂eweardne sæwwe lea; andlang sæwwe lea on ∂a stret innan su∂lea; of ∂ære strete swa on weasteweardan ˇutinga scylf; ∂æt be repple on easteweardne cobbelea; swa eft to ˇrym beorgam. Anno ab incarnatione domini millesimo .xxxiii. haec regalis concessio atque donatio facta est, sub astipulatione primatum quorum nomina hic caraxata sunt. + Ego Cnut rex Anglorum cum regina mea Ælfgyfu propriam donationem regali stabilimento confirmo. + Ego Æ∂elno∂us archiepiscopus perhibeo testimonium. + Ego Ælfricus archiepiscopus consentio. + Ego Ælfwigus episcopus assentio. + Ego Bryctwoldus episcopus consentio. + Ego Ælfwinus epscopus affirmo. + Ego Æ∂ericus episcopus corroboro. + Ego Æ∂elstanus episcopus astipulor. + Ego Brytwigus episcopus consentio. + Ego Leouingus episcopus confirmo. + Ego Godwinus comes assigno. + Ego Leofricus comes consentio. + Ego Ælfwine minister. + Ego Odda minister. + Ego Æ∂wine minister. + Ego Ælfgar minister. + Ego Touig minister. + Ego Ceolsige minister. + Ego Osgod minister.