S:
K:
B:
S 976
A.D. 1035. King Cnut to Old Minster, Winchester; renewal of privileges. Latin and English versions
Archive:
Winchester, Old Minster
MSS:
1. London, British Library, Add. 15350, f. 116r-v (s. xii med.)
Printed:
Comments:
Larson 1910, p. 725 n. 28; Galbraith 1920, p. 382 and n. 4, spurious; Harmer, Writs, p. 382, may or may not be authentic, cf. S 1151; Finberg, ECW, no. 157, authentic; Hart 1970a, p. 38 (no. 209), authentic; Lawson 1993, pp. 66 n. 29, 186 n. 105, suspect; Keynes 1994a, p. 52 n. 51, probably spurious; Wormald, English Law, p. 351 n. 411, doubtful
Show all data
- Metadata
Old Text
- Ego Cnut rex per dei gratiam totius Angliae regni atque Danorum pontificibus meis reuelo et ducibus meis optimatibus cum eis etiam insimul Danis et Anglis, quod ad monasterium uetus quod est in Wintonia aeternaliter concedo, Christi ad laudem, sanctoque Petro atque Paulo sanctisque inibi quiescentibus quatinus monasterium illud liberum permaneat ab omni seruitio saeculari, exceptis operibus illis quae cunctis populis communia sunt, scilicet . expeditione siue sit in nauali collectione siue in pedestri . pontisque instauratione . murique fabrica, et quicquid interea ab omnibus generaliter pernecessarium fuerit; uiguit autem libertas ista longo tempore ad praedictum monasterium in diebus priorum regum qui ante nos regnauerunt. Proinde generaliter omnibus diuulgo augmentum quod huic libertati adiicere curaui, pro animae meae redemptione omniumque ante uel post me regnantium regum, id sunt scelera quae dicuntur Anglice hamsocne and forsteallas and myndbrycas omnisque correctio siue magni siue parui super uniuersos quibus obedire debent qui monasterio illo ad manum dei praesunt. Nunc ergo annuo et concedo hanc libertatem domino meo qui bona mihi plurima concessit quibus in hoc saeculo perfunctus sum, et beato Petro qui potestatem habet in coelo et in terra ligandi itemque soluendi ad aeternum incolum contra crimina quaeque nefaria. Proinde praecipio per magnam maiestatem dei ut nullus successorum meorum hanc commutare praesumat libertatem. Si quis forte per quamlibet temeritatem aut per diabolicam instigationem hanc libertatem perfringere uoluerit siue hanc institutionem in aliud mutare praesumpserit, sit maledictus omnibus maledictionibus quae in uniuersis sanctis ascriptae sunt libris, sitque segregatus a communione domini nostri Ihesu Christi omniumque sanctorum suorum, ligatusque perseueret quamdiu uixerit eisdem uinculis quae per seipsum dominus suis tradidit apostolis Petro atque Paulo; et post maledictum exitum suum crucietur iugiter in profundissimo puteo ardeatque in inferno cum diabolo et cum maledictis spiritibus secum sine fine habitantibus, nisi ante mortem suam emendauerit quod iniuste commiserat. Cnut cing ˇurh Godes gyfe ealles Englelandes and ealre Dene cy∂e minan biscopan and minum eorlum and eallan minan ˇegnan æg∂er ge Deniscan ge Engliscan hwæs ic gean into Ealdan mynstre on Winceastre, Gode to lufe and sancte Petre and sancte Paule and ∂am halgan ∂e ∂ær binnan resta∂; ∂æt is, ∂æt ic wylle ∂æt ∂æt mynster sig frig ælces woruldlican weorces buton ∂am ∂e eallum folce gæmene is, ∂æt is fyrdfara sig hit on scipfyrde sig hit on landfyrde, and bryggeweorc and wealgewuorc, and loc hwet sig gemæneneod ealles folces. Nu stod ∂is ær into ∂am mynstre on ∂aræ cininga dagum, ∂e us ætforan wære. Nu switelige ic her on ∂isan gewrite hwæt se eaca is ∂e ic ∂ærto geunnen hæbbe mynre sawle to onlysednesse and ealra minra forgenga and efterfyliendra, ∂et syndan hamsocne and forsteallas and myndbræcas and ælces wites smales and greates ofer eallæ ∂a men ∂e ∂am ealdre hyran sculan ∂e ∂æt mynster bewat Godes handa. Nu gean ic ∂yse frylsas mine dryhtene to wyr∂mynte ∂e me ealla ∂a god forgeaf ∂æ ic on ∂yssere worulde gebiden habbe, and ∂am eadigan sancte Petre ∂e ∂a myhta hæf∂ on heofenan and on eor∂an to gewry∂enne and eft to onlysenne ∂a fæstan cnotten fyranlicra synna. Gyf hwa ∂onne ˇur∂ ænige dyrstnysse o∂∂e ˇur∂ deofles lare ∂ysne freols abrecan wylle, o∂∂e ∂as gesetednysse on o∂er awendan durre, sig he awyrged mid eallan ∂an awyrgednyssan ∂æ synd awritene on eallan halgan bocan, and sig he ascyred fram ures drihtnes gemanan and ealre his halgana, and syg he gebunden ∂a hwile ∂e he libbe on ∂issan life mid ∂am ylcan bendan ∂e God elmihtig ˇurh hine sylfne betæhte his halgan apostolan Petre and Paule; and efter his awyrgedan for∂sige ligce he æfre on helle grundleasan pytte and byrne he on ∂am ecan fyre mid deofle and mid ∂am awyrgedum gastan ∂e him midwunia∂ æfre buton ende, buton he hit ær his for∂si∂e gebete. Haec siquidem libertas renouata fuit anno dominicae incarnationis .m.xxxv. omnibus Anglorum episcopis et ducibus, abbatibus et principibus consentientibus atque maledictionem aeternam imponentibus huic libertati uiolatoribus; pacem quoque et uitam aeternam optantes huic ipsi libertati piis fautoribus, quorum seniorum et principum uocabula stilus praesens hoc ordine luculenter demonstrat. + Ego Cnut rex Anglorum multarumque in circuitu adiacentium insularum nationum hoc nostrae donum renouationis hac scedula demonstrari congruum duxi. + Ego Ælfgyfu regina eiusdem regis donationem ouanter diuulgaui. + Ego Æ∂elno∂us Dorouernensis aecclesiae archiepiscopus confirmaui. + Ego Ælfricus archiepiscopus Eboracensis aecclesiae corroboraui. + Ego Ælfwinus Wintoniensis aecclesiae episcopus conscripsi. + Ego Ælfwius Lundoniensis aecclesiae episcopus consolidaui. + Ego Bryhtwoldus Wiltoniensis aecclesiae episcopus consigillaui. + Ego Godwinus dux. + Ego Leofric dux. + Ego Asgod minister. + Ego Ælfwine minister. + Ego ˘urcil minister. + Ego Ordgar minister.