A.D. 1016 x 1035. King Cnut to Godwine; grant of 5 hides (mansae) at Lytlacotan. Latin

Archive:

Thorney

MSS:

1. Cambridge, University Library, Add. 3020, f. 34r-v (s. xiv)

Printed:

Hart, ECEE, pp. 206-7

Comments:

Hart, ECEE, pp. 207-9, authentic but incomplete; Whitelock, EHD, p. 378, on a formula; Keynes 1980, pp. 27 n. 39, 28 n. 46; Keynes 1994a, p. 52 n. 51, probably spurious

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • Fluctiuagi presentis seculi fallax gloria per quam infausti deoque ingrati illiciuntur diatim noctuatimque ueluti fragilis stipula arescit et nutatur quia in est ei stabilitas nulla. Superni regis uerumptamen decor perpetim uiget quo frui omnis habet qui Christi oblitus est baptismatis unctione et memor est mandatorum eius sicut agyographa infit ad faciendum ea. Suis idem dominus mathitibus singulariter sub persona in se fidentium omnium 'date' inquit 'et dabitur uobis'. Scilicet transitoria et caduca in eis expendite qui minus uobis possident quatinus uice donacionis percipiatis inmarcessabilia serta in celesti gloria. Qua intercedente gratia, ego Æthelred (Cnut) rex cuidam militoni meo qui mihi adherendo suis bonis obsequiis graciosus est nomine Godwine - quandam terre particulam, id est mansas .v. do in loco illo qui dicitur Lytlacotan - iugi possessione, ut heredem sibi efficiat quemcumque animo placuerit suo, siue ante seu post depositi corporis sarcina. Tali modo etiam liberum sit iugiter ab omnibus mundialibus seruiciis predictum solum cum omnibus ad se rite attinentibus ueluti cuncta quodque aliis a meis institutum decessoribus in hoc perstabit deo propiciante uitaque mihi comitante. Si autem quis hanc fuerit nisus addere donaticulam, augeatur ei temporalis uita et future felicitatis amenitate fruatur et quisquis instinctus stimulacione uersuti hostis fuerit qui omnis extat inuidus boni ut hoc decretum infringere temptauerit, sciat se participium sumpturum cum truculento proditore suppremi patris unici in eterna dampnacione cuius emulus extitit cupiditate, si non anticipauerit et anticipando emendauerit quod nequiter mente nefanda excogitauit exemplum. Anno autem dominice incarnacionis millesimo xxviii. karaxata et corroborata huius cyrographi cartula sub adstipulacione uirorum illustrium quorum onoma hic infra taxantur: Scripta hec cartula anno dominice incarnacionis nostri Iesu Christi millessimo xxviii, hiis testibus consentientibus quorum inferius nomina karaxantur: Hec autem anno dominice incarnacionis dcccc paginola litteris decorata et sancita est testimoniis illustrium quam plurimorum uirorum quorum condita hic nomina sunt infra: + Ego Æthelred rex cum signo sancte crucis propriis digitulis consignaui atque dono dedi. + Ego Cnut rex Anglorum indeclinabiliter concessi. + Ego Æthelno∂ archiepiscopus regie roborator donacionis agye triumphale crucis signaculum depinxi. + Ego Cnut' regio sublimatus honore consensi et subscripsi. + Ego Ælfric archipraesul ciuitatis Eburace hanc regiam stabilitans donacionem signo prepollenti prefixi. + Ego Ælfgifu regina indeclinabiliter concessi. + Ego Æthric episcopus Dorcancensis ecclesie hanc cartulam dictitans rege suisque precipientibus prescribere iussi. + Ego Hardecnut clyto eiusdem regis filius et regine plaudens hilariter stabiliui. + Ego Ælfsige episcopus Wintoniensis ecclesie prepunxi. + Ego Æthelnodus archipontificii podere prelatus consensi et subscripsi. + Ego Brihtwolt episcopus prenotaui. + Ego Ælfwig episcopus Lundoniensis ecclesie annotaui. + Ego Athelstan episcopus concessi. + Ego Brihtmer episcopus Lichfeldensis ecclesie consignaui.