S:
K:
B:
S 984
A.D. 1020 x 1022. King Cnut to the Abbey of St Benet of Holme; grant of Horning with Ludham and Neatishead, Norfolk. Latin with English
Archive:
St Benedict of Holme
MSS:
1. London, British Library, Cotton Galba E. II, f. 30r (s. xiii ex.)
2. Oxford, Bodleian Library, Dodsworth 78 (S.C. 5019), f. 107r (s. xvii; Latin only)
Printed:
Mon. Angl., i. 283; K, 740; Mon. Angl. (rev. edn), iii. 82-3 (no. 2); Pierquin, Recueil, pt 6, no. 8; West, Benet Holme Reg., i. 1-2
Comments:
Larson 1910, p. 725 n. 28; West, Benet Holme Reg., i. 2; Hart, ECEE, no. 125, authentic; Keynes 1980, p. 126 n. 136; Gransden 1985, p. 18, may well be a forgery; Hart 1992, p. 103; Lawson 1993, pp. 66 n. 29, 239, suspect, links to S 980; Keynes 1994a, p. 49 and n. 39, dates to c. 1022, model for S 980
Show all data
- Metadata
Old Text
- + Christo omnipotenti, qui est omnium regum rex, omnino persoluendae sunt gratiarum actiones pro omnibus indebitis beneficiis, quibus hominibus sua sola pietate intercedente suffragatur nullis nostris promerentibus meritis. Ne ergo simus ingrati beneficiorum tantorum eius cuique magnopere studendum est nostrum, ut aliquid conferamus ei cuius sunt omnia et qui nobis non habita contulit habere cuique non possumus dare nisi propria et de suo proprio tribuit nobis mercari, et in usus proprios uti quae minime proprio usu potuimus habere, nisi eius tribueret gratia, scilicet, regni coelorum coelicolarum contubernium. Eius quippe largiflua bonitate regia dignitate subtronizatus, ego Knu∂ rex Angligenae nationis, pro nanciscendo eius inmensitatis misericordiae dono, concedo sibi de suo proprio quae mihi gratuito concessit, uillam noto nomine cognominato Horningga, cum pascuis, siluis, atque confinibus sibi rite subteriacentibus, scilicet, Ludham cum pertinentiis, Netheshird cum suis pertinentiis. Est denique nostrum donum a Christo nobis collatum cui dantes foenoratum exposcimus, ut rursum suae largitionis donationem accipere dignetur a nobis omni intentionis affectu oblatam, quatinus possimus per sua sibi data consequi, quae a nobis non possunt possideri nisi a se collata. Si quisquam, quod absit, a diaboli incitatione fuerit inflatus, ut deo omnium rerum possidenti suum temptauerit, quod nobis sibi concessit tribuere, abstrahere ui uel fraude qualibet utinam remaneat nobis ad gratiam eius quae concessimus, et sit ei adinteritus aeternae dampnationis qui prauae mentis annisu hoc alio transferre conatur, nisi plenitudo satisfactionis eius subueniat. + Ego Knu∂ rex hanc donationem Christo contuli pro consequendo praemio coelestis haereditatis. + Ego Ælgifu regina hanc regiam donationem augendo confirmaui. + Ego Wlstanus archiepiscopus corroboraui. + Ego Æ∂elno∂us archiepiscopus confirmaui. + Ego Godwinus episcopus corroboraui. + Ego Ælfwinus episcopus assensum dedi. + Ego Ælfsinus episcopus consignaui. + Ego Æ∂ericus episcopus conclusi. + Ego Ælfwius episcopus corroboraui. + Ego Brihtwaldus episcopus consensi. + Ego Huc dux. + Ego Godwine dux. + Ego Ulf dux. + Ego Eglaf dux. + Ego Hacun dux. + Ego Leofwine dux. + Ego Godric dux. + Ego Brithtwig abbas. + Ego Leofric. + Ego Ælfward. + Ego Æ∂elstan. An ealwealdendes drihtnes naman ∂e ealle ˇing geworhte and him silfum to anwealde hilt and syld ∂am ∂e is willa is. Ic Knut of his agenum ∂e he for his godnisse, butan minre geearnunge, me forgifen haf∂; ic sylle for minre saule alfderdnisse ∂at land at Horninggen, mid felda and wudu swa for∂ swa ∂a landgemæru tæca∂ into Holme ∂am Godes ˇeowum to ˇearfe on ece yrfe.