A.D. 962. Vua (? Ufa), the Hwede, vicecomes of Warwick, to Evesham Abbey; grant of 6.5 hides at Wixford and Temple Grafton, Warwicks. Latin

Archive:

Evesham

MSS:

1. London, British Library, Harley 3763, f. 64r (s. xii)

Printed:

K, 493; B, 1092

Comments:

Hart, ECNE, no. 56, probably forged 1097 x 1104, forger has modelled his text on a contemporary royal diploma; Sawyer, Burton, p. 31, spurious; Hooke 1999, pp. 47-8

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • Regnante Deo imperpetuum architectorio . Qui sua ineffabili rite potentia omnia disponit atque gubernat . vicesque temporum . hominumque mirabiliter discernens . terminumque incertum prout vult equanimiter imponens . 7 de secretis celorum glorie . humaneque nature misteriis docet . ut cum his fugitivis evi rebus ac transitoriis possessiunculis jugiter mansura regna Dei suffragio adipiscenda sunt . Unde Ego Vua the hwede vicecomes Warwichie aliquam juris mei partem . id est sex mansas 7 dimidiam illuc ubi ruricolae vocitant Wihtlachesforde 7 Greftone pro redemptione anime mee 7 spe salutis eterne . ad ecclesiam beate virginis Marie . 7 beati Ecgwini que sita est in Eovesham . consentiente domino meo rege Eadgaro . imperpetuum concedo . Maneat igitur hoc meum immobile donum eterna libertate jocundum . cum universis que pertinent sibi . tam in magnia quam in minimis rebus . Campis . pascuis . pratis . silvis . excepto communi labore expeditione pontis . arcisve coedificatione . Si quis autem reprobus falsis machinationibus per aliquam scripturam meum donum subvertere conatus fuerit . sit ipse in profundum chaos igneis nexibus mancipatus . 7 ejus memoria caligine mortis obtecta . nisi hic assiduis precibus prius optabilem consequi mereatur indulgentiam . Hec carta caraxata est anno dominice incarnationis . dcccc . lxii . indictione. v . Et huius doni constipulatores extiterunt . quorum inferius nomina caraxari videntur . Ego Eadgar rex Anglorum præfatam donationem concessi . Ego Dunstanus Dorobernensis ecclesie archiepiscopus ejusdem regis donum cum sigillo sancte crucis confirmavi . Ego Oscitel archiepiscopus Eboracensis ecclesia consensi . Ego Brihthelm episcopus consensi . Ego Alfwold episcopus consensi . Ego Osulf episcopus consensi . Ego Oswold episcopus consensi . Ego A∂ulf episcopus consensi . Ego Ælfstan episcopus consensi . Ego A∂elwold abbas consensi . Ego Ælfere dux consensi . Ego Ælfeah dux consensi . Ego Eadmund dux consensi . Ego Æa∂elstan dux consensi . Ego Æ∂elmund dux consensi . Ego Æ∂elwold dux consensi . Ego Brihtno∂ dux consensi . Ego Ælfgar minister consensi . Ego Brihtfer∂ minister consensi . Ego Ælfw[i]ne minister consensi . Ego Osweard minister consensi . Ego Osulf minister consensi . Ego Ælfsige minister consensi . Ego Eanulf . Ego Alfwold . Ego Æ∂elw[i]ne . Ego Ælfric . Ego Wulfric . Ego Æ∂elweard . Ego Æ∂elsige .