A.D. 962. Wulfstan to St Edmund's Abbey, Beodrichesworth; grant of 4 hides (cassati) at Palgrave, Suffolk. Latin

Archive:

Bury St Edmunds

MSS:

1. Cambridge, University Library, Ff.2.33, ff. 48v-49r (s. xiii 2)
2. Cambridge, University Library, Mm.4.19, ff. 119v-120r (s. xii 2)
3. London, British Library, Add. 14847, f. 19r (s. xiii/xiv)
4. London, British Library, Add. 45951, f. 1r-v (s. xv med.)
5. London, British Library, Add. 45951, ff. 1v-2r (s. xv med.)

Printed:

K, 491; B, 1084; Pierquin, Recueil, pt 2, no. 122

Comments:

Hart, ECEE, no. 75, authentic basis, formulation modelled on that of a royal diploma; Hart, ECNE, p. 385, donor is presumably Wulfstan of Dalham; Dumville 1993, p. 35 n. 132, cited

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • Palegrave . Nichil in hoc recidivo erumpnosoque seculo prolixa fruitur felicitate nichil diurna potitur dominacione nichil quod non ad fatalem vite terminum veloci cursu cum dedecore tendat . Et iccirco sic nobis rerum secularium patrimonie sunt perfruende . ut tamen eterne patrie emolumentis nunquam districti examinis die quod absit fraudemur addicti . Quapropter ego Wlstan celestis regni desiderio exardescens favente superno numine litterarum apicibus commendare procuravi . Donans concedo Deo omnipotenti 7 ecclesie sancti Martiris sui Edmundi quæ sita est in loco celebri appellativa ruricolarum appellatione at Beodrichesworth nuncupato . iiiior. cassatos in loco ubi wlgariter prolatum est at Palegrave cum omnibus ad se rite pertinentibus pascuis . pratis . rivulisque pro redempcione piaculorum meorum . commendamus et nomine altithroni gubernatoris ut nullus superveniens hominum inflatus gressibus superbie . nec Rex nec propinqui mei nec princeps nec prepositus . alicujus persone habitus hanc prefatam libertatem in alicujus oneris molestia mutare audeat aut in diebus nostris vel successorum nostrorum . set sit libera ab omni mundiali jugo exceptis istis expeditione pontisve restauracione firmata est ista predicta donacio Anno dominice incarnacionis . dcccclxii . Indictione . via. cum consensu 7 licentia Edgari Regis omniumque heroicorum suorum . Si quis autem prescriptis statutis noluerit consentire aut obedire . sciat se alienum esse a consorcio sancte ecclesie . 7 a corpore 7 sanguine domini nostri Jhesu Christi per auctoritatem beati Edmundi martiris sociorumque ejus nisi hic prius digna emendaverit penitentia aute mortem . + Ego Ædgar Rex Anglorum consensi 7 consignavi. + Ego Dunstan archiepiscopus regie roborator donacionis agye triumphalis crucis signaculum depinxi . 7 cetera .