S:
K:
B:
S 377
A.D. 909. King Edward to Winchester Cathedral; confirmation of 20 hides (mansae) at Overton, with woodland at Tadley, 15 hides at North Waltham and 5 at Bradley, Hants. Latin with English bounds
Archive:
Winchester, Old Minster
MSS:
1. London, British Library, Add. 15350, ff. 56r-57r (s. xii med.)
2. London, British Library, Add. 15350, f. 57r-v (s. xii med.; no bounds)
Printed:
K, 1092, ex MS 2; K, 1094, ex MS 1; B, 625, ex MS 1; B, 626, ex MS 2; Pierquin, Recueil, pt 3, nos 75, 76
Comments:
Reynolds 2002, pp. 176, 190, on burial feature in bounds; Stevenson 1904, p. 322 n. 6, very suspicious; Grundy, Hants., IV, pp. 172-7, 261-2, 284-5, 299-300, on bounds of Overton, Tadley, North Waltham, Bradley; Finberg, ECW, nos 43, 44, spurious; John 1965, p. 415; Hart 1970a, p. 29 (nos 95-6), spurious; Stenton 1971, p. 283, cited; PN Berks., i. 101, on element of bounds; Keynes 1994b, p. 1145, suspicious
Show all data
- Metadata
Old Text
- Version 1. Donum regis Eadwardi to Vueratune . Hec autem omnia que secundum ecclesiasticam normam iusto decernuntur moderamine . quamuis proprium robur iure obtineant . tamen quia humane uite status euidenter incertus agnoscitur . paginis saltim uilibus pro ampliori firmitate roborata signantur . Quapropter ego Eadwardus . diuina indulgente clementia Angul Saxonum rex rogatus fui a meo dilecto episcopo . Fri∂estano . tempore quo diucesim Wentane ecclesie in duas diuisi parrochias . territoria ecclesie Dei cui deseruiebat pertinentia nouis litterarum apicibus renouare ; Et ueterum librorum monimenta recenti recuperata auctoritate restaurare . Idcirco uotis eius libenter obtemperans . renouare studui territorium illius telluris . que Uferantun . appellatur . xl . continens mansas tribus in locis diremptas . xx . æt Uferantune cum silua æt Tadanleage . xv . æt Wealtham . æt . v . æt . Bradanleage reuerende Trinitati . beatoque apostolorum principi eiusque coapostolo Paulo . uti antecessores nostri priscis dederant temporibus renouando iterum deuotus eterna largior hereditate . Sit igitur prefatum rus cuius ego cum optimatum meorum consilio libertatem fideliter renouaui . eterna iocunditate gloriosum . cum omnibus sibi rite pertinentibus . pratis uidelicet . pascuis . siluis . expeditionis laborem pontis arcisue restauratione tantummodo persoluat . Alias iocundetur eterna libertate . Si quis autem diaboli pellectus instinctu . hanc perpetuam nostre renouationis libertatem uiolare uel minuere audax presumpserit . a sancta corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi communione et sancta Dei ecclesia . ac sanctorum omnium contubernio segregatus . eterna inferni miseria dampnatus intereat ; Si non satisfactione congrua humiliter correctus emendauerit . quod contra nostrum tumidus deliquid decretum . His limitibus hoc rus circumdatur . Ærest æt stræt lea . for∂ ˇon 7lang stræt to langan leage eastewearde . ˇær su∂ to ∂ære stanehtan dæne . ˇonon su∂ on wrobban lea æfisc on ˇane heg∂orn . swa on ˇa hreadleafan æc . ˇæt on cissan beorg middan weardne . ˇæt ofær ea on clofenan hlinc . ˇanan on beam leage . swa on ac hangram . ˇonan innan su∂ lea . swa on cobban lea dæne . ˇæt to ∂ære dic ˇonan to hærices hamme . swa to heafo∂ beorge westeweardon . ˇæt to ˇæm heˇenan byrigelse . ˇonne nor∂ ofer ea on clofenan hlinc . to witan lea . swa to stræt lea . ˘is is seo bær ∂er to hyr∂ . Ærest of brunan hylle on wisclea geat . ˇa non to oxan hæ∂felda ˇæt east ˇonan to wihtelmæs treowe swa to fulan ri∂e . ∂onan to ænedwille . swa to wi∂ig forda . ∂æt to byrnes hylle . To Wealtham . Ærest æt clearan floda to witleage . ∂et utt on ˇa stret . 7lang stret to hyrpes hamme ˇanon to clearan floda . To bradanleage . ærest upp of ulan delle . to micæs dæne . ˇanon on bæran leage . swa to riscmære to sibbes lea . of sibbes lea . on hean lea . on ulan del. Ego Ea[d]wardus Rex hanc restaurationem a me renouatam signum sancte crucis propria manu scribendo firmaui . Ego Plegmund Archiepiscopus mellifluam donationem prefati regis subscripsi cum signaculo sancte crucis . Ego Fri∂estan episcopus cum consilio eiusdem regis hoc roboraui atque conexi cum triumpho regis eterni . Ego Wulfsige episcopus consensi 7 subscripsi . Ego Wighelm episcopus consensi 7 subscripsi . Ego Ceolmund episcopus consensi 7 subscripsi . Ego Æ∂elweard frater regis . Ego Æ∂elstan filius regis . Ego Ælfweard filius regis . Ego Ordferd Dux . Ego Ordlaf Dux . Ego Beorhtulf Dux . Ego Ordgar Dux . Ego Heahfer∂ Dux . Ego Werulf Dux . Ego Æ∂elstan presbiter . Ego Beornstan presbiter . Ego Ealhstan presbiter . Ego Deormod minister . Ego Witbrord minister . Ego Odda minister . Ego Wullaf minister . Ego Buga minister . Ego Ælfwold minister . Ego Ælfweard minister . Ego Wulfheard minister . Ego A∂ulf minister . Ego Ælfric minister . Ego Wulfhelm minister . Ego Æ∂elferd minister . Ego Ælfstan minister . Ego Ælfred minister . Ego Wulfhere minister . Ego Ælfstan minister . Ego Wulfhun minister . Ego Aˇulf minister . Ego Ælfred minister . Ego Alfwold minister . Ego Æˇelno∂ minister . Version 2. To Uferantune . Ineffabili summo atque eterno rege eternaliter regnante atque omnia visibilia et invisibilia ordinabiliter atque incommutabiliter dispensante et gubernante intelligens omnia pene preterea dicta uel facta . que in antecessorum meorum diebus euenerunt fusce obliuioni tradita nisi ea que discrete et sapienter litterarum apicibus commendata sunt coniciensque presentia et futura eodem modo labi nisi prefato ordine litterarum caracteribus diligenter . et studiose a presentium et futurorum temporum regibus et presulibus insignata fuerint . Quapropter ego Eadwardus . diuina indulgente clementia Angul Saxonum rex tempore quo diocesim Wentane ecclesie in duas diuisi parrochias obnixe rogatus fui . a Fri∂estano quem tunc predicte ecclesie episcopum constitueram . ut nouarum astipulatione litterarum sancte ecclesie testamenta uti olim ab antecessoribus meis deuote tradita atque restaurata fuerant confirmans renouarem ob eterne beatitudinis premium et prosperum huius uite excursum terram que Uferantune usitato dicitur uocabulo . xl . continens mansas tribus in locis diremptas . xx . æt Uferantune . cum silua et Taddanleage huic ruri pertinente . xv . æt Wealtham . v . æt Bradanleage . ut a meis dudum supradicte Wintoniensi basilice reuerende Trinitati . eiusque apostolis Petro Pauloque perpetuo largitum fuerat donario . ita hac noua cartula cum meorum auctoritate procerum supradicto presule obtinente roboratum eterna humilis restauro libertate . Sint autem hec quadripertita rura . omni terrene seruitutis iugo libera . tribus exceptis . rata uidelicet expeditione . pontis arcisue restauratione . Maneat igitur hec nostra largiflue renouata dapsilitas . uti fuerat fixa per euum . Si quis igitur hanc ecclesie libertatem uiolare presumpserit . anathema sit . Et inferni cruciatibus adtritus infelix intereat . nisi satisfaciendo ante obitum ueniam obtinuerit . Hec cartula scripta est . Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi . dcccc . viiii . Indictione . xii . Ego Eadward . Rex hanc restaurationem a me renouatam signum sancte crucis propria manu scribendo firmaui . Ego Plegmund . Archiepiscopus mellifluam donationem prefati regis subscripsi cum signaculo sancte crucis . Ego Fri∂estan . episcopus cum consilio eiusdem regis hoc roboraui atque conexi cum triumpho regis eterni . Ego Wulfsige episcopus consensi 7 subscripsi . Ego Wighelm episcopus consensi 7 subscripsi . Ego Ceolmund episcopus consensi 7 subscripsi . Ego Werulf presbiter . Ego Æˇelstan presbiter . Ego Beornstan presbiter . Ego Ealhstan presbiter . Ego Deormod minister . Ego Ælfwold minister . Ego Aˇulf minister . Ego Æˇelferd minister . Ego Wulfheard minister . Ego Ælfric minister . Ego Wulfhelm minister . Ego Uffa minister . Ego Æˇelno∂ minister .