A.D. 958. King Eadwig to Cenric, his faithful propincernarius; grant of 2 hides (cassaturae) at Cern (? Pusey, Berks.). Latin with English bounds

Archive:

Abingdon

MSS:

1. London, British Library, Cotton Claudius B. VI, ff. 61v-62r (s. xiii in.)

Printed:

K, 1214; Stevenson, Chron. Abingdon, i. 250-1; B, 1035; PN Berks., iii. 705, bounds only; Kelly, Abingdon, no. 79

Comments:

Reynolds 2002, pp. 176, 191, on burial feature in bounds; Napier and Stevenson, p. 48 n. 2, estate is in Dorset; Grundy, Berks., I, pp. 235-6, bounds of Charney Basset, Berks; PN Berks., ii. 389-90, 477, iii. 699, 705-6, bounds probably refer to a small estate in the north of Pusey; Forsberg 1979, p. 143, queries Berks. identification, estate perhaps located near river Char in Dorset; Gelling, ECTV, no. 91, authentic; Yorke 1988a, p. 75 n. 90; Kelly, Abingdon, no. 79, authentic

Show all data

  • Metadata

    Text

    • Regnante perhenniter Christo. Quid enim est in hac uita melius quam in his terrenis caducisque celestia et mansura mercari, quia omne quod uidetur temporaliter deficit, id uero quod non uidetur sine intermissione permanebit. Qua de re ego Eaduuig rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam meo fidelissimo propincernario Kenerico nomine duas cassaturas perpetualiter concedo in illo loco ubi ruricole antiquo usu nomen indiderunt æt Cern, quatenus ille bene perfruatur ac possideat quamdiu uiuat et post se cuicumque uoluerit heredi derelinquat in eternam hereditatem. Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo, cum omnibus ad se rite pertinentibus, excepto communi labore, expeditione, pontis arcisue constructione. Si quis autem infringere temptauerit quod absit, sciat se rationem redditurum coram Deo et angelis eius, nisi prius hic digna satisfactione emendare maluerit. Predicta siquidem tellus istis terminis circumcincta clarescit. Peracta est autem ista donatio libera anno .dcccclviii. ab incarnatione dominica, .iiii. anno uoluente mei imperii. Ðis sint þa land gemæro Cinrices by Cern þara twegra hyda. Ærest þære lund score broc scyt on Cern, þonen of land score broce on þæt ænlype ellyn, þon' of þan ænlupan ellynne on hodduces hancgran, of hodduces hancgran on þa ænlypan ac, 7 of þære æce on þæne hearapod, þonon anlang hearpodes oð þere þorn, of þær þorne on Aniges ham, of Haniges hamme on Cern, þonne of Cern on þone broc, of þan broce on hæðennan byriels, of þan hæðenan byrielse on heað dune on stodlege get, of þæne gete on þone broc, andlang broces eft on Cern. + Ego Eaduuig rex Angol Saxonum hoc donum cum triumpho agie crucis impressi. + Ego Byrhtelmus presul confirmaui. + Ego Osulf episcopus consensi. + Ego Byrhtelmus episcopus condictaui. + Ego Ælfuuoldus episcopus assignaui. + Ego Daniel episcopus subscripsi. + Ego Ælfgar regis propinquus testis. + Ego Byrhtferð eiusdem frater testis. + Ego Ealdred regis discifer testis. + Ego Ælfuuig regis pincerna testis. + Ego Ordgar minister. + Ego Leoua minister. + Ego Eadric minister. + Ego Byrhtnoð minister. + Ego Byrhtric minister. + Ego Æðelsie minister.
  • Metadata

    Old Text

    • Rubric: Carta regis Eduuii de Cern. Regnante perhenniter Christo. Quid enim est in hac uita melius quam in his terrenis caducisque celestia et mansura mercari, quia omne quod uidetur temporaliter deficit, id uero quod non uidetur sine intermissione permanebit. Qua de re ego Eaduuig rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam meo fidelissimo propincernario Kenerico nomine duas cassaturas perpetualiter concedo in illo loco ubi ruricole antiquo usu nomen indiderunt æt Cern, quatenus ille bene perfruatur ac possideat quamdiu uiuat et post se cuicumque uoluerit heredi derelinquat in eternam hereditatem. Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo, cum omnibus ad se rite pertinentibus, excepto communi labore, expeditione, pontis arcisue constructione. Si quis autem infringere temptauerit quod absit, sciat se rationem redditurum coram Deo et angelis eius, nisi prius hic digna satisfactione emendare maluerit. Predicta siquidem tellus istis terminis circumcincta clarescit. Peracta est autem ista donatio libera anno .dcccclviii. ab incarnatione dominica, .iiii. anno uoluente mei imperii. ˘is sint ˇa land gemæro Cinrices by Cern ˇara twegra hyda. Ærest ˇære lund score broc scyt on Cern, ˇonen of land score broce on ˇæt ænlype ellyn, ˇon' of ˇan ænlupan ellynne on hodduces hancgran, of hodduces hancgran on ˇa ænlypan ac, 7 of ˇære æce on ˇæne hearapod, ˇonon anlang hearpodes o∂ ˇere ˇorn, of ˇær ˇorne on aniges ham, of haniges hamme on Cern, ˇonne of Cern on ˇone broc, of ˇan broce on hæ∂ennan byriels, of ˇan hæ∂enan byrielse on hea∂ dune on stodlege get, of ˇæne gete on ˇone broc, andlang broces eft on Cern. dwig (s 581-666)>+ Ego Eaduuig rex Angol Saxonum hoc donum cum triumpho agie crucis impressi. + Ego Byrhtelmus presul confirmaui. + Ego Osulf episcopus consensi. + Ego Byrhtelmus episcopus condictaui. + Ego Ælfuuoldus episcopus assignaui. + Ego Daniel episcopus subscripsi. + Ego Ælfgar regis propinquus testis. + Ego Byrhtfer∂ eiusdem frater testis. + Ego Ealdred regis discifer testis. + Ego Ælfuuig regis pincerna testis. + Ego Ordgar minister. + Ego Leoua minister. + Ego Eadric minister. + Ego Byrhtno∂ minister. + Ego Byrhtric minister. + Ego Æ∂elsie minister.