S:
K:
B:
S 730
A.D. 964. King Edgar to Sigestan, his faithful minister; grant of 5 hides (cassati) in the common land at Teffont, Wilts. Latin
Archive:
Shaftesbury
MSS:
1. London, British Library, Harley 61, f. 13r-v (s. xv in.)
Printed:
K, 513; B, 1138; Kelly, Shaftesbury, no. 25
Comments:
Darlington 1955, p. 95; Finberg, ECW, no. 299, authentic; Whitelock, EHD, p. 378, cited; Keynes 1980, pp. 27 n. 39, 69 n. 134, product of central agency; Lapidge 1988, p. 94, on Æthelwold's attestation; Lapidge 1993, pp. 127, 188; Hooke 1994a, pp. 90-3, on estate; Kelly, Shaftesbury, pp. 101-2, authentic
Show all data
- Metadata
Text
- Domino dominorum dominante in secula seculorum. Regna regnorum huius presentis seculi transeant sicut ignominica et omnis gloria et iocus peribit huius mundi et <non> sunt eterna sed superna eterna sunt. Unde ego Adgar rex Anglorum ceterarumque gencium in circuitu persistencium gubernator et rector cuidam meo fideli ministro quem nonnulli uocant noto uocamine Sigestan pro eius beniuolo obsequio aliquam porcionem terre perhenniter mente deuota concedo, id est quinque cassatos in illo loco ubi Anglica <more> appellacione dicitur at Teofunten, ut habeat ac possideat quamdiu uiuat et post se cuicumque uoluerit heredi derelinquat in eternam hereditatem. Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur, tam in magnis quam in modicis rebus, campis, pascuis, pratis, siluis, excepto communi labore, expedicione, pontis et arcis coedificacione. Siquis uero hoc nostrum ikarisma aliqua machinacione infringere conatus fuerit, ueniam non hic mereatur nec in futuro regni celestis clauigerum propicium habeat, nisi prius hic ad satisfaccionem emendare emaluerit. Nullis certis terminis sed iugera iacent ad iugeribus. Hec carta scripta est anno dominice incarnacionis .dcccclxiiii. Ego Adgar rex Anglorum indeclinabiliter concessi. + Ego Dunstanus archiepiscopus regie roborator donacionis agie triumphale crucis signaculum depinxi. + Ego Athelwold Wintoniensis ecclesie episcopus hanc cartam dictitans rege suisque precipientibus perscribere iussi et ceteri plurimi. +
- Metadata
Old Text
- Rubric: + Adgar rex .v. cassatos ad Teofuntem ut in subsequente continetur carta imperpetuum comissum perpetualiter commisit. Domino dominorum dominante in secula seculorum. Regna regnorum huius presentis seculi transeant sicut ignominia et omnis gloria et iocus peribit huius mundi et [non] sunt eterna sed superna eterna sunt. Unde ego Adgar rex Anglorum ceterarumque gencium in circuitu persistencium gubernator et rector cuidam meo fideli ministro quem nonnulli uocant noto uocamine Sigestan pro eius beniuolo obsequio aliquam porcionem terre perhenniter mente deuota concedo id est quinque cassatos in illo loco ubi Anglica appellacione dicitur at Teofunten, ut habeat ac possideat quamdiu uiuat et post se cuicumque uoluerit heredi derelinquat in eternam hereditatem. Sit autem predictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo cum omnibus que ad ipsum locum pertinere dinoscuntur tam in magnis quam in modicis rebus, campis, pascuis, pratis, siluis, excepto communi labore, expedicione, pontis et arcis coedificacione. Si quis uero hoc nostrum ikarisma aliqua machinacione infringere conatus fuerit, ueniam non hic mereatur nec in futuro regni celestis clauigerum propicium habeat, nisi prius hic ad satisfaccionem emendare emaluerit. Nullus certis terminis sed iugera iacent ad iugeribus. Hec carta scripta est anno dominice incarnacionis .dcccclxiiii. Ego Adgar rex Anglorum indeclinabiliter concessi. + Ego Dunstanus archiepiscopus regie roborator donacionis agie triumphale crucis signaculum depinxi. + Ego Athelwold Wintoniensis ecclesie episcopus hanc cartam dictitans rege suisque precipientibus perscribere iussi et ceteri plurimi. +