S:
K:
B:
S 769
A.D. 968. King Edgar to Wulfstan, his faithful minister; grant of 10 hides (mansae) at Whistley, Berks. Latin
Archive:
Abingdon
MSS:
1. London, British Library, Cotton Claudius B. VI, ff. 71v-72r (s. xiii in.)
2. London, British Library, Cotton Claudius C. IX, ff. 105-203, f. 122v (s. xii 2)
3. London, Public Record Office, C 66, 19 Ric. II, pt 2, m. 32
Printed:
K, 1264; Stevenson, Chron. Abingdon, i. 292-4; B, 1226; Pierquin, Recueil, pt 5, no. 26; Kelly, Abingdon, no. 109
Comments:
PN Berks., i. 100; Gelling, ECTV, no. 110, authentic; Keynes 1980, p. 11 n. 17, witness-list probably from a memorandum of 966; Kelly, Abingdon, no. 109, probably authentic, perhaps an example of local drafting
Show all data
- Metadata
Text
- Regnante inperpetuum Domino nostro Iesu Christo. Cunctis supernorum sacramenta donorum celitus perscrutantibus notum est quod non solum huius mundi status antiqui hostis fraude atque molimine deficiendo corrumpitur, uerum etiam in presentis uite prope consummato curriculo humana prosperitas iniquorum hominum acri intentione et angore constringuntur. Nunc ergo dum nobis tempus est uenie festinemus laqueum totis nisibus deuitare mortis, dumque carnale possidemus patrimonium spiritale exerceatur mercimonium quo inter angelicos choros mereamur adipisci gaudia sine fine mansura. Quapropter ego Eadgar rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam meo fideli ministro uocitato nomine Uulfstan decem mansas perpetualiter concedo in illo loco ubi iamdudum ruricole illius terre nomen indiderunt æt Uuiscelea, quatenus habeat ac possideat quamdiu uitalis spiritus aluerit corpus, cum autem dissolutionis sue dies aduenerit cuicumque uoluerit heredi derelinquat ceu supradiximus in eternam hereditatem. Sit autem predicta donatio ab omni mundiali obstaculo libera, cum omnibus ad se rite pertinentibus, campis, pascuis, pratis, siluis, exceptis istis tribus, expeditione pontis arcisue constructione. Siquis uero hominum hanc meam donationem cum stultitie temeritate iactitando infringere certauerit, sit ipse grauibus per colla depressus catenis inter flammiuomas tetrorum demonum cateruas, nisi prius hic ad satisfactionem uenire maluerit. Anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi .dcccclxviii. scripta est huius donationis singrapha, his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxari uidentur. + Ego Eadgar rex tocius Brittannie prefatam donationem cum sigillo sancte crucis confirmaui. + Ego Dunstan Dorobornensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis donationem cum triumpho agie crucis consignaui. + Ego Oscutel archiepiscopus triumfalem tropheum agie crucis impressi. + Ego Ælfstan episcopus consignaui. + Ego Aþeluuold episcopus confirmaui. + Ego Osulf episcopus roboraui. + Ego Alfuuold episcopus consolidaui. + Ego Osuuold episcopus subscripsi. + Ego Uuinsige episcopus corroboraui. + Ego Alfuuold episcopus adquieui. + Ego Ælfstan episcopus conclusi. + Ego Ælfere dux. + Ego Ælfeah dux. + Ego Ordgar dux. + Ego Aþelstan dux. + Ego Aþeluuine dux. + Ego Brihtnoð dux. + Ego Ælfric abbas. + Ego Æscuuig abbas. + Ego Osgar abbas. + Ego Aþelgar abbas. + Ego Brihferð minister. + Ego Ælfuuine minister. + Ego Aþeluueard minister. + Ego Uulfstan minister. + Ego Osulf minister. + Ego Osuueard minister. + Ego Ælfuueard minister. + Ego Ælfsige minister. + Ego Osferð minister. + Ego Aþeluueard minister. + Ego Ælfric minister. + Ego Alfuuold minister. + Ego Aþelsie minister. + Ego Aþelferð minister.
- Metadata
Old Text
- C. BL Cotton Claudius C. ix, 122v: copy, s. xii Rubric: Carta de Wiscelea. D. BL Cotton Claudius B. vi, 71v-72r: copy, s. xiii Rubric: Carta regis Edgari de Wissele. Regnante inperpetuum Domino nostro Iesu Christo. Cunctis supernorum sacramenta donorum celitus perscrutantibus notum est quod non solum huius mundi status antiqui hostis fraude atque molimine deficiendo corrumpitur, uerum etiam in presentis uite prope consummato curriculo humana prosperitas iniquorum hominum acri intentione et angore constringuntur. Nunc ergo dum nobis tempus est uenie festinemus laqueum totis nisibus deuitare mortis dumque carnale possidemus, patrimonium spiritale exerceatur mercimonium quo inter angelicos choros mereamur adipisci gaudia sine fine mansura. Quapropter ego Eadgar rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam meo fideli ministro uocitato nomine Uulfstan decem mansas perpetualiter concedo in illo loco ubi iamdudum ruricole illius terre nomen indiderunt æt Uuiscelea, quatenus habeat ac possideat quamdiu uitalis spiritus aluerit corpus, cum autem dissolutionis sue dies aduenerit cuicumque uoluerit heredi derelinquat ceu supradiximus in eternam hereditatem. Sit autem predicta donatio ab omni mundiali obstaculo libera, cum omnibus ad se rite pertinentibus, campis, pascuis, pratis, siluis, exceptis istis tribus, expeditione pontis arcisue constructione. Si quis uero hominum hanc meam donationem cum stultitie temeritate iactitando infringere certauerit, sit ipse grauibus per colla depressus catenis inter flammiuomas tetrorum demonum cateruas, nisi prius hic ad satisfactionem uenire maluerit. Anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi .dcccclxviii., his testibus consentientibus quorum inferius nomina caraxari uidentur. + Ego Eadgar rex tocius Brittannie donationem cum sigillo sancte crucis confirmaui. + Ego Dunstan Dorobornensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis donationem cum triumpho agie crucis consignaui. + Ego Oscutel archiepiscopus triumfalem tropheum agie crucis impressi. + Ego Ælfstan episcopus consignaui. + Ego Aˇeluuold episcopus confirmaui. + Ego Osulf episcopus roboraui. + Ego Alfuuold episcopus consolidaui. + Ego Osuuold episcopus subscripsi. + Ego Uuinsige episcopus corroboraui. + Ego Alfuuold episcopus adquieui. + Ego Ælfstan episcopus conclusi. + Ego Ælfere dux. + Ego Ælfeah dux. + Ego Ordgar dux. + Ego Aˇelstan dux. + Ego Aˇeluuine dux. + Ego Brihtno∂ dux. + Ego Ælfric abbas. + Ego Æscuuig abbas. + Ego Osgar abbas. + Ego Aˇelgar abbas. + Ego Brihfer∂ minister. + Ego Ælfuuine minister. + Ego Aˇeluueard minister. + Ego Uulfstan minister. + Ego Osulf minister. + Ego Osuueard minister. + Ego Ælfuueard minister. + Ego Ælfsige minister. + Ego Osfer∂ minister. + Ego Aˇeluueard minister. + Ego Ælfric minister. + Ego Alfuuold minister. + Ego Aˇelsie minister. + Ego Aˇelfer∂ minister.