A.D. 983. King Æthelred to Æthelwold, bishop; grant of a fishery at Ginanhecce on the river Darent, Kent. Latin with English bounds

Archive:

Winchester, Old Minster

MSS:

1. London, British Library, Add. 15350, f. 112v (s. xii med.)

Printed:

K, 640; Thorpe, pp. 270-1; Pierquin, Recueil, pt 4, no. 57

Comments:

Hart 1970a, p. 36 (no. 193), authentic; Hart, ECNE, pp. 29 n. 5, 69, on formulation; Keynes 1980, pp. 85 n. 6, 242, authenticity uncertain

Show all data

  • Metadata

    Old Text

    • Nunc mutando fragilitas mortalis uitae marcescit, et rotunda saeculorum uolubilitas inanescit, ac in carorum propinquorum amicorumque amissione conquaeritur ac defletur. Ideo ego Æ∂elred totius Brittaniae basileus quandam capturam in amne Derentan constructam, quae usitato æt Ginanhecce nuncupatur uocabulo, et exiguam ruris partiunculam praedictae capturae piscatori atque procuratori ad usus necessarios aptam, Æ∂elwoldo mihi episcoporum carissimo, perpetua largitus sum haereditate, ut ipse uita comite uoti compos habeat; et post uitae suae terminum quibuscunque uoluerit cleronomis immunem derelinquat. Hoc autem in nomine almae trinitatis et indiuiduae unitatis atque in ueneratione sanctae dei genitricis semperque uirginis Mariae et omnium sanctorum angelorum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum et uirginum, ut nemo successorum meorum nec aliquis hominum altioris uel inferioris gradus aliam capturam huic anteponere a ripa usque ad ripam ullo modo praesumat. Quod si quis diabolico instinctus spiritu praesumpserit anathema sit, et nisi satisfactione sui reatus cessando ueniam obtinuerit, in maledictione domini persistens aeternis barathri incendiis punitus crucietur; abyssos uero gurgitum ante capturam locatos nemo retibus piscari sine licentia episcopi siue capturam possidentis ullo modo audeat. Si quis uero in tribus abyssis ad capturam ipsam pertinentibus retia piscando traxerit uel statuerit, furti crimine obnoxius teneatur. Termini uero huius exigui telluris hi sunt. Of Dærentan on ∂a ealdan ˇornræwe to ∂am æsce; on ∂a ˇornræwe ∂æt eft innon Dærentan. Haec sunt nomina gurgitum qui ad piscandum extraneis cum anathemate prohibiti sunt; Cytala pol, Lym pol, Wylles mu∂a. Anno dominicae incarnationis .DCCCC.LXXXIII. scripta est haec carta, his testibus consentientibus quorum nomina inferius caraxantur. + Ego Æ∂elredus rex praefatam donationem concessi. + Ego Dunstan Dorouernensis episcopus consensi. + Ego Oswald archiepiscopus confirmaui. + Ego Æ∂elwold episcopus corroboraui. + Ego Ælf∂ry∂ praefati regis mater confirmaui. + Ego Ordbryht abbas confirmaui. + Ego Leofric abbas consensi. + Ego Ælfere dux consignaui.