S:
K:
B:
S 875
A.D. 990. King Æthelred to Sigered, his minister; grant of 2 hides (cassati) at Sibertswold, Kent. Latin
Archive:
Canterbury, St Augustine's
MSS:
1. London, British Library, Cotton Julius D. II, f. 104v (s. xiii med.)
2. London, Public Record Office, E 164/27, ff. 82v-83r (s. xiii)
Printed:
K, 1285; Kelly, St Augustine's, no. 30
Comments:
Napier and Stevenson, p. 65, dubious; Turner 1915, pp. xxxi-ii; Wallenberg, KPN, p. 331; Keynes 1980, pp. 92 n. 32, 132 n. 166, 250, authenticity uncertain; Kelly, St Augustine's, p. 117, some unusual features but probably authentic
Show all data
- Metadata
Text
- Fortuna uolubilis infortunii fallax sibi iugiter aggeratim dum plus aliquantisper solito fauet, nectarea plerisque in sui certaminis palestra applaudentibus deceptatoriaque fraudulenter famulantibus conficiendo odoramina florum, quibus plerumque ignauos ubi ad maiora quam necessaria sunt inhiare, suapte illiciendo proterueque instigando prouocat, nequaquam uerso pollice sine meroris grauissima permittit abire acrimonia quos mundi istius maxima pellexerat illecebra. Quapropter, cogitando instantis temporis lubrica et futuri apud superos gaudia regni, ego Æðelredus rex Anglorum, anno a passione Domini .dccccxc., regno uero mihi commissi .xi., indictione .iii., per eiusdem pantocratoris idumam totius Britannie solio sublimatus, condonaui quandam mihi ab eo telluris particulam mirabiliter concessam meo fideli ministro Sigeredo, id est duorum cassatorum in loco quem solicole Swyðbeortesweald uocant, cum pratis, pascuis omnibusque ad eam rite pertinentibus, ut possideat liberaliter usque ad extremum uite sue tramitem, deinceps autem sibi succedenti cuicumque placuerit heredi in eternam relinquat hereditatem, ab omni re seculari liberam exceptis tribus, hoc est expeditione, pontis arcisue constructione. Tellus quidem prescripta his terminis circumcingitur et cetera. Si quis autem ut non optamus hanc me donacionis cartulam cupiditatis liuore depressus uiolari satagerit, agminibus tetre caliginis implicitur, uocem audiat examinationis in die magni arbitris dicentis, Discedite a me maledicti in ignem eternum, nisi digna satisfactione sinon penituerit ante. Ego Ethelredus rex Anglorum proprie manus impressione signaui + Ego Sigericus Dorobernensis archiepiscopus subscripsi + et cetera.
- Metadata
Old Text
- H. PRO E 164/27, 82v-83r: copy, s. xiii Rubric: Item carta Ethelredi de eadem terra. Fortuna uolubilis infortunii fallax sibi iugiter aggeratim dum plus aliquantisper solito fauet, nectarea plerisque in sui certaminis palestra applaudentibus deceptatoriaque fraudulenter famulantibus conficiendo odoramina florum, quibus plerumque ignauos ubi ad maiora quam necessaria sunt inhiare, suapte illiciendo proterueque instigando prouocat, nequaquam uerso pollice sine meroris grauissima permittit abire acrimonia quos mundi istius maxima pellexerat illecebra. Quapropter, cogitando instantis temporis lubrica et futuri apud superos gaudia regni, ego Æ∂elredus rex Anglorum, anno a passione Domini .dccccxc., regno uero mihi commissi .xi., indictione .iii., per eiusdem pantocratoris idumam totius Britannie solio sublimatus, condonaui quandam mihi ab eo telluris particulam mirabiliter concessam meo fideli ministro Sigeredo, id est duorum cassatorum in loco quem solicole Swy∂beortesweald uocant, cum pratis, pascuis omnibusque ad eam rite pertinentibus, ut possideat liberaliter usque ad extremum uite sue tramitem, deinceps autem sibi succedenti cuicumque placuerit heredi in eternam relinquat hereditatem, ab omni re seculari liberam exceptis tribus, hoc est expeditione, pontis arcisue constructione. Tellus quidem prescripta his terminis circumcingitur et cetera. Si quis autem ut non optamus hanc me donacionis cartulam cupiditatis liuore depressus uiolari satagerit, agminibus tetre caliginis implicitur, uocem audiat examinationis in die magni arbitris dicentis, Discedite a me maledicti in ignem eternum, nisi digna satisfactione sinon penituerit ante. Ego Ethelredus rex Anglorum proprie manus impressione signaui + Ego Sigericus Dorobernensis archiepiscopus subscripsi + et cetera.